« »
 
VISORES 1, VISORES 2, VISUS.
[]« 1 visores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 356c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISORES1
1. VISORES, Testes, qui rem actam viderunt, eique interfuerunt. Formulæ vett. secundum Legem Roman. cap. 30 :
Sed postea taliter in jam dicto loco ipsi illi judicatum fuit, ut in noctes 40. apud homines 36. manu sua 37. in Ecclesia illa, in loco nuncupante illo conjurare debeat, apud homines Visores et cognitores, eo quod ille quondam malo ordine super eum venisset, etc.
Cap. 31 :
Similiter testes sibi similes Visores et cognitores, etc.
Vetus Notitia apud Perardum pag. 60 :
Affirmantes, se habere plurimos et veraces atque Visores testes, qui hoc ita verum esse scirent, etc.
Tabularium Regulæ ad Garumnam :
Visores et testes hujus negotii fuerunt, etc.
Charta Lapurdensis apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 9. § 8 :
Testes et Visores hi sunt, etc.
Tabularium S. Petri Generensis apud eumdem lib. 5. cap. 25. § 8 :
Hujus donationis sunt Visores, etc.
Blanca in præfatione ad Commentarios rerum Aragonensium :
Alterum quidem pro eorum robore et firmitate, quod sit de solennitatibus substantialibus contractuum, ut testes illorum stipulationi præsentes intersint, atque hos testes, Visores et Auditores appellabant, et ita appellati passim inveniuntur.
Charta Alfonsi Regis Aragon. æræ 1153. apud eumdem pag. 641 :
Sunt testes Visores et auditores de hoc donativum suprascriptum, etc.
In alia pag. 794 :
Testes sunt et Visores hujus rei, etc.
Charta ann. 1088. ex Tabul. Ausc. :
Visores hujus negotii fuerunt Pontius Episcopus Bigorræ, etc. Visores et testes sunt W. Arnaldi de Jugun, et filius ejus Arnaldus,
in Chartul. Auxit. Charta ann. 1117. ex Tabul. S. Tiberii :
Visores et testes hujus defensionis sunt, etc.
Hinc formula sat frequens diplomatibus ads [] cripta :
Hæc autem Viderunt et audierunt, etc.
Vide Videntes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visorii Testes, Eodem significatu. Vita S. Leonis IX. PP. tom. 2. April. pag. 662. et apud Murator. tom. 3. pag. 296. col. 1 :
Cujus rei testes Visorii, a minimo usque ad maximum cuncti illius urbis dicuntur extitisse.
[]« 2 visores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISORES2
2. VISORES, Qui forestis inspiciendis, ne vasta fierent, præfecti erant a Rege. Matthæus Paris ann. 1135 :
Quod nefandi genus placiti adeo fuerat execrabile, quod si Visores alicujus silvam, quem esse pecuniosum sciebant, a longe conspicerent, statim vastum in ea prohiberent, sive esset, sive non, ut eum sine merito redimere potuissent.
Viser nostris pro Inspicere, explorare, observare. MS. :
Ses forestiers a fait Viser
Ou il porroit grant cerf trouver.
Chron. ab ann. 1341. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 721 :
Les Francois les firent Viser,
Afin qu'ils peussent s'aviser
De les combattre en cette place.
Visitacion, pro Inspectio, in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1372. tom. 5 : Ordinat. pag. 527 :
Nous aions entendu que plusieurs nos subgez s'efforcent de entreprendre la Visitacion et cognoissance de aucuns desdiz mestiers, vivres et marchandises, etc.
Vide Vista 4.
P. Carpentier, 1766.
Veours, eadem significatione, in Charta ann. 1314. ex Reg. 65. 2. Chartoph. reg. ch. 72 :
Le verdier dou lieu, les Veours des forais, les serjans de la forest fiefez et autres, etc. Voir jurez d'eauwe,
in Ch. ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 421.
Visores, Qui ad tenementa inspicienda delecti sunt. Vide Visus.
L. Henschel, 1840–1850.
Visores Infirmitatis. Vide Reseantisa et Essonium Mali Lecti in Sunnis. Placit. ann. 9. Joh. reg. Angl. Cumberl. rot. 8. in dors. in Abbrev. Placit. pag. 58 :
Adam de Tindal optulit se versus Aliciam uxorem Roberti de Courtenay, quæ se essoniavit de malo lecti..... et ipsa non venit, nec Visores Infirmitatis illius, quia vicecomes significavit, quod ipse non fecit eam videri.... Consideratum est quod vicecomes faciat eam videri per 4. milites de comitatu suo, etc.
Adde Placit. incert. temp. ejusd. reg. Northumb. rot. 1. in dorso ibid. pag. 69. et Glanvillam lib. 1. cap. 18. sqq.
[]« Visus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 357c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISUS
VISUS, Oculus. Lex Alemann. tit. 61. § 3. 4 :
Si enim Visus tactus fuerit in oculo, ita ut quasi vitrum remaneat, etc. Si autem ipse Visus foras exierit et milus, etc.
Ubi per oculum, orbem oculorum intelligit. Vide Leg. Ripuar. tit. 5. § 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Cassidis conspicillum, ut videtur, Gall. Visiere. Fulcherius Carnot. in Hist. Palæst. in Gloss. Gasp. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 337 : Ut in Visibus eorum et peltis, etc. Vide Viseria. Bongars. pag. 415. lin. 50. Vultus forte, ut sequens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Vultus, Ital. Viso, Gall. Visage, olim Vis. Mirac. S. Humil. tom. 4. [] Maii pag. 405 :
Habebat autem Visum valde tumefactum ac inflatum, ita quod oculis humanis nimis horribilis apparebat.
Vide Viseria.
P. Carpentier, 1766.
Visus, ut supra Vista 1. Charta ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 598 :
Una cum ipsius domus omnibus et singulis juribus, pertinentiis et appenditiis, Visibus et agotis, etc.
Visus, Inspectio. Rogerus Hovedenus pag. 784 :
Sed concedit bene quod capiant de boscis suis quod necesse iis fuerit sine wasto, et hoc per Visum forestarii sui, et viridariorum suorum.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 507 :
Et similiter de toto anno de bosco ipsius Roberti usque ad Creyton scisso per Visum forestariorum nostrorum.
In Charta ann. 1300. Regesti Philippi Pulchri Reg. Fr. ann. 1299. ex Tabulario Regio num. 36 :
Usagium ad ardendum et ædificandum sufficienter ad opus domus ipsius Militis de Iuez per Ostensionem a viridario dictæ forestæ faciendam, etc.
Vide Ostensio et Visores 2.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 408 :
Les parties furent appointées en faiz contraires et en enqueste et Veue termée sur eulx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Officium inspectoris ejusque emolumenta. Inquesta ann. 1289. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 314 :
Certus Visus valet per annum ii. sol. et reddit domino Regi pro prædicta hida et certo Visu x. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Judicium, arbitrium. Charta ann. 1249. ibid. pag. 241 :
Rex illas xvi. libras et dimidiam marcæ ad quas homines..... in Pydinton..... nuper talliati fuerant, assignavit ponendas per Visum Hugonis Gargate custodis prædictorum maneriorum in prædictis maneriis instaurandum.
Litteræ Caroli V. Reg. Franc. pro restauratione Communiæ Tornac. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag. 376. art. 8 :
Lesquelles (ordonnances touchans loy et justice) demourront et seront mises en la Veue de Prevoz et des Jurez.
Occurrit rursum pag. 377. art. 20.
Visus, Visio, Inspectio rei, de qua litigatur, Veue, in veteri Consuet. Normanniæ art. 66. Cameracensi, Bononiensi, etc. ut et in veteri Consuetudine Bituricensi edita a Thomasserio cap. 12. View, Rastallo et JC. Anglis. Monstrée de terre, in Consuetudine Turonensi, Lodunensi, Cenomanensi, Britanniæ, etc. Bracton. lib. 4. tr. 1. cap. 16. § 4 :
Necesse est, quod fiat Visus de tenemento a juratoribus ut certa res deduci possit in judicium, et quod juratores verum et certum facere possint sacramentum, et quod perinde possit justitiarius justum proferre judicium.
Litteræ procuratoriæ ann. 1348. ex Chartul. 21. Corb. fol. 193. v° :
Dantes dictis procuratoribus nostris... potestatem.... Ostensionem et bonsnagia faciendi. De requerre veuez ou hestencions de lieux,
in aliis Litteris de eadem re ibid. fol. 192. v°. Charta ann. 1394. ibid. fol. 81 :
Faire et veoir faire veues et ostensions de lieux, etc.
Quomodo autem visus fiat, et de quibus rebus, aperit ibi pluribus idem Bracton. et lib. 5. tract. 3. cap. 8. ut et Fleta lib. 2. cap. 54. § 2. lib. 4. cap. 6. ubi modus videndi præscribitur : præterea Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 46. 56. lib. 2. cap. 10. Philippus de Beaumanoir cap. 9. Assisiæ Hierosol. cap. 27. 222. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 37. 38. Glanvilla lib. 2. cap. 1. Placit. ann. 6. Ricard. reg. Angl. Lincoln. rot. 4. Norfolc. rot. 3. in Abbrev. Placit. pag. 3. Wiltes. rot. 3. ibid. pag. 6. Statutum [] 2. Westmonaster. cap. 53. Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 66. 85. etc.
Visio, Eadem notione, in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 9. § 3. Judicium Scaccarii S. Michaelis ann. 1225. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 964 :
Judicatum est quod duellum vadiatum nullum sit, ex quo nullus miles fuit ad Visionem.
Aliud ann. 1236. ibid. :
Præceptum est quod Visio potest fieri sine militibus in omni placito, de quo bellum non possit exire.
Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1904 :
Ex parte dom. Regis vobis significamus quatinus presbiteros propinquos et loci vicinos fide dignos et non suspectos per aliquem decanum vestrum,..... citari faciatis ad Visiones et ad assisias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visio, Recognitio scripturæ, ut supra Vidimatio. Vide in Vidimare. Charta ann. 1294. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 21 :
Datum hujus Visionis factæ a nobis Roberto Macloviensi Episcopo, etc.
Visores, Qui ad visum tenementi delecti sunt, apud Bractonum lib. 5. tract. de Essoniis cap. 14. et in Fleta lib. 4. cap. 6. § 1. Veeurs, in Scacario Normannico ann. 1497. Vide Ostensio et Visores, suo loco.