« »
 
VOTUM 1, VOTUM 2, VOTUM 3, VOTUM 4.
[]« 1 votum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTUM1
1. VOTUM. Concilium Namnetense can. 20 :
Omnibusque interdicatur, ut nullus Votum faciat, aut candelam, vel aliquod munus pro sanitate sua rogaturus alibi deferat, nisi ad Ecclesiam Domino Deo suo.
Excerpta Gregorii III. PP. cap. 16 :
Si quis Votum voverit præter Ecclesiam, vel qui divinationes faciunt in incantationibus suis,.... tres annos pœniteant.
Vide Cumeanum Abbatem de mensura pœnitent. pag. 37. cap. 7. De iis votis intelligendus Canon 62. Synodi Trullanæ :
Τὰς οὕτω λεγομένας Καλάνδας, ϰαὶ τὰ λεγόμενα βοτά, ϰαὶ τὰ λεγόμενα Βρουμάλια....... ἐϰ τῆς τῶν πιστῶν πολιτείας περιαιρεθῆναι βουλόμεθα.
Quæ enim ad hunc Canonem effutit Balsamon, nihili sunt. Vide Glossar. med. Græcit. in Βοτά, col. 212. His consona sunt, quæ habet Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 32 :
De pravis illis hominibus, qui brumaticos colunt, (sic legendum) et de hominibus, qui subtus maida cerias incendunt, et Votos vovent, etc.
Designatur vero, ni fallor, his locis, Votorum nomine, dies festus Romanorum, tertio Nonas Januarii celebrari solitus, qui in Kalendario Bucheriano Votorum[] nuncupatio appellatur, interdictus prædictis Canonibus, quod Paganismum redoleret.
P. Carpentier, 1766.
Nequaquam Votorum nomine hic dies festos Romanorum intelligendos esse, sed Tabellas votivas, quas Deo, Sanctisque suspendere in usu fuit, censet Muratorius in Anecd. part. 1. pag. 194. quod præsertim probat ex Natali iii. S. Paulini :
Alma dies magnis celebratur cœtibus, omnes
Vota dicant sacris rata postibus, etc.
Votum, Sacræ preces, εὐχή, apud S. Augustin. Epist. 59. ad Paulinum :
Porro, si usitatius, ut dixi, in Scripturis Votum appellatur εὐχή, excepto nomine orationis, ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad Votum, id est, πρὸς εὐχήν. Voventur autem omnia, que offeruntur Deo, maxime sancti Altaris oblatio, quo sacramento prædicatur nostrum illud Votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros utique in compage corporis Christi.
Canon Missæ :
Memento Domine famulorum famularumque tuarum,.... qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibique reddunt Vota sua æterno Deo, vivo, et vero.
[]« 2 votum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTUM2
2. VOTUM, Suffragium. Vetus Statutum Academiæ Parisiensis :
Novi Magistri, priusquam admittantur ad congregationem Facultatis, jurabunt in ea fideliter referre Vota Baccalariorum Formatorum de sufficientia vel insufficientia Baccalarii, qui sub eo de quæstione Tentativa responderit.
Occurrit ibi pluries. Vita Jacobi Gelu Archiep. Turon. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1947 :
Et habebam quatuordecim contrariantes, verum super me Vota ceciderunt et meritum.
Adde Conc. Hispan. tom. 4. pag. 155.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Votum Decisivum, Suffragii ferendi jus. Epist. Card. Carafæ ad Card. Quirogam inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 222 :
Abbates minime habere Votum (quod vocant) decisivum ; nisi si quod privilegium ab Apostolica sede impetratum, vel legitima consuetudo præscripta eis suffragetur.
Vide Vox 3.
P. Carpentier, 1766.
Nostri Se vouer dixerunt, pro vulgari S'en rapporter, Alicujus opinioni vel judicio stare. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 252 :
Bacleros se Voua en eschevins de la leve, qui de toutes les coses dessusdites en savoient bien parler, parmi les bonnes informations qu'ils en avoient faites, et requist loy qu'il en recordassent ce qu'il en savoient.
[]« 3 votum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTUM3
3. VOTUM, Nuptiæ. S. Ambrosius serm. 25 :
Solent autem homines, sicut mos est, in Votis suis, hoc est, nuptiis, præcipue saltare vel canere.
S. Augustinus lib. 11. de Genesi ad liter. cap. 41 :
Nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et expectanda erat Votorum solennitas, et convivii celebritas.
Canones S. Patricii cap. 28 :
Eadem ratione observanda sunt prima Vota et prima conjugia, etc.
Fortunatus in Epist. ad Mumolenum lib. 10. Poëm. :
Ad cujus (filiæ Mumoleni demortuæ) forte Vota jam festinans familia fervebat, sedule parentela excitabatur.
Charta ann. 1262. vel 1264. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 192 :
Gubernabit communes filios usque dum pervenerint ad ætatem viginti annorum : dum tamen eadem domina ad secunda Vota non convolet.
Fleta lib. 4. cap. 2. § 16 :
Si donatarius ad alia Vota convolaverit.
Adde lib. 3. [] cap. 3. § 6. et Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 5. cap. 1. Hinc dies votorum, pro die, quo nuptiæ peraguntur, in Lege Longob. lib. 2. tit. 4. § 3. tit. 14. § 21. in Legib. Luithprandi Regis tit. 74. § 2. Luitpr. 102. (6, 49.) 3. (1, 3.) Vetus Charta ann. 1093. in Tabulario Casauriensi :
Ut alia die post noctem nuptialem, qui est dies Votorum nostrorum, etc.
[]« 4 votum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTUM4
4. VOTUM. Exactio seu præstatio sub nomine voti, idem quod Precaria 2. et Preces 1. Testam. ann. 1156. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 558 :
Solvo etiam et guirpisco Votum quem feceram de vermilio, ut deinceps non fiat.
P. Carpentier, 1766.
Ita præsertim appellatæ fidelium in usus ecclesiæ vel ecclesiasticorum oblationes. Charta ann. 1265. in Chartul. Cluniac. :
Archidiaconus Bracarensis..... habet... tertiam partem mortuariorum, de mobilibus tantum, et Vota a rusticis consueta.
Acta Tull. episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1017 :
Adducitur (Drogo Miles) vectus subsidio servulorum, ingressusque templum venerabile, imposito cervici vinculo, sancto. se ex libero in servum dedicat. et Votum censuale die certo devovet. Voul,
pro Vœu, in Charta ann. 1420. apud Lobinel. tom. 2. Hist. Brit. col. 974. Vœu præterea appellarunt nostri, nisi mendum sit pro Vout, Imaginem ex cera compactam ad effigiem illius, quem ejusmodi imagine percussa, vulnerare aut etiam occidere volebant. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 170 :
Après ce avoit fait acheter ladite Sauverelle par ladite Arzent un quarteron de cire, duquel elles firent un Veu à la fourme d'un homme ; lequel Veu ladite Arzent par le conseil de ladite Sauverelle avoit porté à l'ostel dudit capitaine et fu mis soubz son lit, où il demoura par l'espace de sept ou quinze jours ; et après ce s'en estoit venue ladite Jehannette, femme dudit capitaine, à ladite Arzent en la présence de ladite Jehanne Sauverelle, et lui avoit dit..... qu'elles lui devoient faire mourir ledit capitaine son mary, et il estoit en meilleur point que paravant.
Vide supra Imaginatio 2. et infra Vultivoli.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Votorum, quibus sese obligant Monachi, in simplicia et solemnia distinctio, primis Monachorum parentibus prorsus incognita, sæculo duodecimo ineunte antiquior non videtur. Gratianus dist. 27. allatis quibusdam in hanc rem canonibus addit :
Hic distinguendum est quod voventium alii sunt simpliciter voventes ;..... alii sunt quibus post votum benedictio accedit consecrationis.
Et quidem hactenus nihil interfuerat
utrum simpliciter a monacho vel abbate quis susciperet benedictionem
 : at
multiplicatis Monachorum congregationibus professiones ab eis exactæ sunt et benedictiones super eos datæ,.... ut monasticus ordo, quanto firmius in conspectu Dei et hominum et solemnius ligaretur, tanto robustius et devotius ab ipsis servaretur
, inquit Ivo Carnot. Epist. 41. De iis fusius Glossa in can. quod autem. 27. qu. 1. et Glossa in can. quod voventes, ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vota Substantialia, Principalia, potissima, quæ Solemnia vulgo dicuntur. Acta Capituli Paris. 1. Julii. ann. 1401 :
Hodie Martinus de Toulouse fecit tria Vota substantialia. Hodie sorores Agnes de Londres, Joanna de Rivo de domo (Dei) Parisiensi professæ sunt et fecerunt [] tria Vota substantialia.
Vide Substantialis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Simplicior quondam fuit formula solemnis monachismi professionis, ut discimus ex antiquissimo Pontificali, ubi legitur :
Promitto Deo ego ill. et Sanctis ejus in quorum honore hoc consecratum est oratorium, et tibi pater ill. conversionem morum meorum, et pro his rationem reddendum in die judicii. Qui vivit et regnat.