EPISCOPUS, ex Gr. 
ἐπίσϰοπος ; quo nomine magistratus aliquos e suis vocabant
          Athenienses, qui per provincias et regiones suæ ditioni commissas excurrebant, quo eas in
          officio et fide continerent : Latini vero eos qui præerant pani, leg. ult. § 7. D. de
          Muner. et honor. (50, 4.) cujusmodi forte fuit ille cujus mentio est in veteri
          inscriptione apud Joffredum in Notit. urbis Niciensis pag. 6. Eucherius : 
Episcopus
            superinspector, et ideo Propheta ait, Speculatorem te posui domui Israel.
          In Auctario Janssonii ad Gl. Isidori : 
Episcopus,
              visitator
. Amalarius in Eclogis de Officio Missæ : 
Græce quod dicitur
              Episcopus, hoc Latine Superintentor interpretatur, quia superintendit, quia
              supervidet.
 Glossar. Lat. MS. Regium : 
Episcopus, Visitator,
            superspector, speculator.
 S. Augustin. lib. 19. de Civit. Dei cap. 19 :
            
Episcopatus nomen est oneris, non honoris. Græcum est enim, atque inde ductum
            vocabulum, quod ille qui præficitur superintendit, curam eorum scilicet gerens.
          Ibidem libro primo cap. 9 : 
Ad hoc speculatores, hoc est populorum Præpositi 
 constituti sunt in Ecclesiis, ut non parcant objurgando peccata.
          Rabanus Poem. 4 : 
            Tu decus es populi, vocitaris Episcopus ipse,
              Et Superintendens, dux eris atque gregis.
          
 Et Poem. 10 : 
            Nam superintendens pie, Episcopus ipse vocaris.
          
 Vide S. Hieronymum Epist. 85. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap. 3 :
            
Episcopum bono opere consistere oportet, ut factis congruentibus luceat, ut
            optimus speculator existat, etc.
 Et cap. 26. de Episcopo : 
Cum sit
            optimus Prospector.
 Nicolaus PP. Epist. 12. Append. : 
Frustra
            speculatores dicimur, si venientem lupum a longe non cernimus. Frustra enim Episcopi, id
            est, Superinspectores, vocamur, si futurum exitum per antecedentia signa minime
            contemplamur.
 Adnuntiatio Herardi Archiep. Turon. in Concilio Suession. III :
            
Hoc enim speculatorum officium est, quo nomine nos Episcopi, non merito, sed
            gratia nominamur a Domino, ut imminentia prospicientes pericula, his quorum salutem
            suscepere, adnuntient.
 In Charta Inæ Regis Anglorum Occidentalium a Spelmanno
          inter Concilia ann. 725. edita, 
Daniel Inspector plebis Dei subscribit.
          Vide epistolas Sigefridi Episcopi Moguntini apud Tengnagelium, Amalarium in Eclogis de
          Officio Missæ pag. 1357. Innocentium III. lib. 1. de Sacrif. Missæ cap. 7. Rabanum lib. 1.
          de Instit. Cleric. cap. 5. Hincmarum Remens. Opusc. 14. n. 5. etc.
 
        ◊ Episcopos Apostolorum successores esse et dici colligitur ex
          Cypriano Epist. 66. D. Hieronymo Epist. ad Evagrium, D. Gregorio Hom. 26. in Evang.
          Clemente Ep. 1. ad Jacob. fratrem Domini, etc.
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Diversis nominibus variisque titulis
          olim donati Episcopi pro variis temporibus et personis quibuscum aliquid egere negotii.
          Hanc in titulis honorariis varietatem vel maxime attulit aut dignitas Ecclesiarum quibus
          præerant, aut eximia quorumdam ex iis sanctitas. 
Summi Sacerdotes dicti
          a S. Clemente Epist. 1. ad Cor. cap. 28 : 
Summo quippe Sacerdoti sua munia tributa
            sunt : et Sacerdotibus locus proprius præstitutus est.
 Quod ad sæculum
            
xi. usque perseveravit. 
Summi Pontifices in Lege Bajwar.
          tit. 11. § 2. et ab anonymo Scriptore de miraculis S. Florentii quem citat Mabill. Diplom.
          lib. 2. pag. 55. Circa initium 
xi. sæculi Frotharius Nemausensis Episc. 
Summus Pontifex appellatur in Chartario Albiensi, Diplom. ibid. pag. 63.
          Vocati etiam 
Papæ. Fragmentum Epist. Dionysii Alex. ad Philemonem apud
          D. 
Coustant tom. 1. Epistolarum Rom. Pontif. pag. 262 : 
Hanc ego
            regulam et formam a Beato Papa nostro Heracla accepi.
 Hunc titulum soli Rom.
          Pontifici reservandum censuit Charibertus Francorum Rex ann. 582. quem tamen subinde aliis
          Episcopis aliquando rursus concessum legimus usque ad tempora Gregorii VII. Vide 
Papa.
          Principes appellantur in Canon. Hibern. Spicil. Acher. tom. 9. pag. 25 :
            
Synodus : Oportet Principem omnia pensare per manus ministrorum in usus parochiæ,
            et subjectorum et pauperum.
 Quod ibid. sæpius recurrit. Episcopos vocat 
Præsules Julius PP. Ep. ad Euseb. apud D. 
Coustant tom.
          1. pag. 382. n. 18 : 
Jamque antiquos Præsules, qui multos annos in Episcopatu
            transegerant,
 Quo titulo ipsi etiam usi sunt (a Prædictis quippe, modestiæ causa
            constanter
          
![[]](img/image.png)
 abstinuere) ut patet ex Charta Johannis Sistaricensis Episc. ann. 812. cui
          subscribentes Episcopi sese 
Præsules ferunt, apud Mabill. Diplom. pag.
          614. Nuncupatos etiam 
Presbyteros legimus in Epist. S. Irenæi ad
          Victorem PP. apud D. 
Coustant tom. 1. pag. 103 : 
Sed et
            Presbyteri illi qui ante Soterem Ecclesiæ præfuerunt, quam nunc gubernas, Anicetum
            dicimus.
 A Rom. Pontifice compellati 
Filii ; a Presbyteris 
Fratres, ut videre est in Epist. inter Cyprianicas 26. quod et ab
          Abbatibus et Monachis sæpius factitatum probat Mabill. Diplom. lib. 2. pag. 66. Qui electi
          erant, sed nondum ordinati dicebantur 
vocati Episcopi. De omnibus tamen
          qui ita subscribunt id nolim dictum ; constat enim plures jam in Episcopatu seniores hoc
          modo subscripsisse. Animi ergo summisse de se sentientis potius signum est quam
          ordinationis nondum acceptæ, nisi res aliunde constet. Denique non semel 
Throni Dei vocati sunt Episcopi in Capitularibus Regum nostrorum : cujus
          appellationis exempla relata sunt in 
Doctor 1. Vicarii Christi, in
          Capitularibus Caroli Calvi tit. 2. ex Synodo ad Teudonis villam, tit. 27. § 7. ex Epistola
          Episcoporum ad Ludovicum Regem, et alibi. 
Apostolici, ut dictum est in
            
Apostolicus 1. Sancti nude apud Gregorium Thaumaturg. in Epistola
          Canon. Vide Marculfi Præfat. in librum 1. Formul. etc.
 
        P. Carpentier, 1766.
◊ Humiles imo et 
Humillimos sese interdum inscribunt episcopi. Privil. Joan. VII. PP. ann.
          878. tom. 3. Annal. Bened. pag. 219 : 
Datum... per manum Walperti Humillimi
            Episcopi sanctæ Portuensis ecclesiæ, etc.
 Charta ann. circ. 906. in Chartul.
          eccl. Vienn. fol. 38. v°. col. 2 : 
Alexander sanctæ Viennensis ecclesiæ Humilis
            Episcopus.
 Pluries occurrit ibi. Alia exempla videsis tom. 5. novi Tract. de re
          diplom. pag. 473. etc.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Qui vero fuerit modus eligendi
          Episcopum primis Ecclesiæ sæculis nostri non est instituti longius persequi. Monere tantum
          sufficiat Episcopum e Clero Ecclesiæ cui præficiendus erat, de suffragio Cleri et consensu
          plebis ab Episcopis ejusdem Provinciæ assumtum vix ubique et semper fuisse. Cum tamen
          difficile prorsus esset ab unoquoque quem vellet eligendum cognoscere, id subinde arbitrio
          trium aut quatuor virorum aliquando permissum est, certo tempore adsignato quo inter se
          concordarent. Sic ann. 1265. 
per viam compromissi ad certæ candelæ
            consumtionem
 electum Johannem 
Mahé in Episcopum Dolensem legimus
          in Epist. Capituli Dolensis ad Vincentium Archiep. Turon. inter Anecd. Marten. tom. 3.
          col. 962. Id etiam in Anglia usu receptissimum fuisse testantur Annales Waverleienses tom.
          2. Hist. Anglic. Scriptorum. Exteriori aliqua nota distinctos fuisse Episcopos jam sæculo
            
iv. innuere videtur S. Athanasius in Hist. Arian. de Monach. num. 20. ubi
          refert publicum scortum ab Arianis secreto in cubiculum Euphratis noctu immissum reperisse
          dormientem virum quem Episcopum esse ut cognovit totis viribus exclamavit. Verum quæ
          fuerit illa nota haud in promtu est definire. Sæculo sequenti Cælestinus Epist. 4. apud D.
            
Coustant tom. 1. pag. 1066. quosdam Episcopos exagitat quod Monachorum
          ritu, pallio uterentur, aut præcinctis lumbis sacra peragerent ; additque moribus, non
          vestimentis Episcopos a Laicis debere distingui. Unde non absurde 
![[]](img/image.png)
 colligi
          datur, nullo exteriori habitu a ceteris tunc fuisse distinctos. Quæ pugnantia ut quoquo
          modo concilies, dicendum videtur eosdem usus non ubique eodem tempore viguisse. Qui plura
          voluerit adeat Eruditos Viros qui hac de re ex professo scripserunt.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Mortuo Episcopo, Ecclesiæ viduatæ
          regimen, quoad bona Episcopatus ad Laicos jure propinquitatis aut dominii interdum
          pertinuisse probat Charta Hasculfi ex Archivo Majoris Monasterii apud Lobinell. tom. 2.
          Hist. Britan. col. 150 : 
Hasculfus D. G. Dominus Comburnii et signifer S. Samsonis.
            Cum de jure Iseldis uxoris meæ ad me pertinet vacante sede Dolensi res regere
            Pontificales, et de terris et hominibus Archiepiscopi tanquam Archiepiscopus disponere ;
            ea que me concedente in presentia mea fiunt, tantum vigoris et roboris efficacie et
            juris habeant, et ita rata sunt, dum vacat sedes, tanquam si coram Archiepiscopo et eo
            concedente fierent.
 
        P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris 
Veske, in Charta
          ann. 1297. 
Vesque, in Poem. Ms. Rob. Diaboli : 
            Archevesque et Vesque et hermite.
          
 
        
        Episcopus Cardinalis, id est
          proprius, Gall. 
En chef, in capite, 
quomodo Abbatem
            Cardinalem dici, supra annotavimus. Gregor. M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 24. de
          Episcopo visitatore : 
Et præter ordinationes Clericorum, cætera omnia tanquam
            Cardinalem et proprium te volumus agere Sacerdotem.
 Ita 
Presbyterum, Sacerdotem, et Episcopum Cardinalem
, pro proprio Episcopo alibi non
          semel usurpat, lib. 1. Epist. 77. 79. lib. 2. Ind. 10. Epist. 25. Ind. 11. Epist. 13. 14.
          lib. 12. Epist. 2. Hadrianus II. PP. Epist. 11. de Actardo Nannetensi Episcopo, qui a
          paganis Ecclesia sua pulsus fuerat : 
Decernimus hunc sanctissimum... Actardum
            Ecclesiæ, quæ forte suo fuerit viduata rectore, penitus incardinari, quatenus in ea
            constitutus officia Episcopalia... exerceat, etc.
 Idem porro Actardus
          Nannetensis ad Turonicam sedem postea incardinatus, 
Cardinalis Metropolitanus
            et Archiepiscopus Turonicæ Ecclesiæ
, dicitur in Epistola ejusdem Hadriani PP. ad
          Episcopos Synodi Duziacensis edita a Sirmondo : ut Frotharius Burdegalensis Archiepiscopus
          ad Bituricensem Ecclesiam incardinatus, dicitur 
Cardinalis factus in
            Bituricensem Ecclesiam
, in Epist. 8. Joannis VIII. PP. Vide ejusdem Epist. 13. et
          14. Epistola Urbani II. PP. de Lamberto Episcopo Atrebat. tom. 5. Spicilegii Acheriani
          pag. 553 : 
Vestram ergo dilectionem literis præsentibus admonemus, atque
            præcipimus, ut ei deinceps tanquam Cardinali Episcopo, tanquam Beati Petri manibus
            consecrato subesse et obedire curetis.
 Adde Epistolam Hugonis Archiep. Lugdun.
          ibidem pag. 552. Alia Epist. ejusdem Urbani tom. 3. ejusdem Spicil. pag. 124 : 
Per
            præsentis itaque privilegii paginam... statuimus, ut Atrebatensis Ecclesia deinceps
            semper Cardinalem sortiatur Episcopum.
 Hic autem agitur de Episcopatu
          Atrebatensi, qui unitus Cameracensi, ab eo avulsus fuit ab Urbano PP. dato ei Episcopo
          Cardinali, seu proprio. Bulla Anacleti II. Antipapæ pro Erectione Abbatiæ Cephaludensis in
          Episcopatum, apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 309 : 
Præfatam Ecclesiam sedem
            Episcopalem fore deinceps..... decernimus, in qua Cardinalem Episcopum volumus de cætero
            permanere, qui per manus Archiepiscopi 
 Messanensis mysteria
            consecrationis accipiat.
 Aliis 
Episcopus proprius dicitur.
          Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 97 : 
Mandavit etiam Clericis
            Tornacensibus ut ad eum irent, libertatem recepturi proprii Episcopi.
 Et cap.
          114 : 
Novum pastorem Tornacensibus destinat, et eos ab obedientia Noviomensis
            Episcopi absolvit, usque semper habeant proprium Episcopum auctoritate privilegii sui
            promulgavit.
 Vide Hadriani PP. Epist. 15. Diurnum Romanum cap. 3. tit. 11.
          Hincmarum Rem. Opusc. 45. cap. 8. 12. Flodoardum lib. 3. Hist. Rem. cap. 21. lib. 4. cap.
          6. Concilium Duziacense I. pag. 299. 301. 302. edit. Celloti, et Franciscum Florentem ad
          lib. 7. Decretal. pag. 267. 268.
 
        ◊ Erant præterea Episcopi quibus id indultum erat
          privilegium, ut Romanæ sedis Cardinalibus accenserentur ; quod quidem jus attributum
          Archiepiscopo Magdeburgensi aiunt. Historia Fundationis ejusdem Archiepiscopatus edita ab
          Henrico Meibomio : 
Ordinavit et privilegio Apostolicæ auctoritatis sanxit ac
            confirmavit eum in omni ordine Ecclesiastico primatum habere, omnium Ecclesiarum
            Archiepiscoporum qui in Germania sunt ordinati... et inter Cardinales Episcopos Romanæ
            sedis consortium habere : præterea 12. Presbyteros, 7. Diaconos, 24. Subdiaconos
            Cardinales ad morem sanctæ Romanæ Ecclesiæ ordinare, qui ad principale altare
            ministrantes quotidie, excepto jejunio, dalmaticis, festis vero, sandaliis
            uterentur.
 
        Episcopi Cardinales, Quibus jus
          eligendi summum Pontificem datum est in Concilio Romano ann. 1059 : 
Statuimus, ut
            abeunte hujus Romanæ universalis Ecclesiæ Pontifice, in primis Cardinales Episcopi
            diligentissime simul de electione tractantes mox ipsi Clericos Cardinales adhibeant,
            sicque reliquus Clerus et populus ad consensum novæ electionis accedat,
          etc.
 
        
        
        Episcopi Commendatarii. Observat
          Onuphrius, Avenione, sede Pontificum Romanorum ibi translata, nulla habita antiquissimi
          instituti ratione, nullum fere Cardinalem creatum, qui non haberet Episcopatum, vel in
          titulum, vel in commendam, vel in perpetuam administrationem, eaque omnia nomina Avenione
          inventa : eamque consuetudinem ad sua tempora perdurasse, in quibus eo deventum fuerat, ut
          unus Cardinalis Presbyter vel Diaconus non unum tantum haberet in commenda Episcopatum,
          sed aliquando tres, quatuor, vel quinque, et aliquando sex : cui rei impositus fuit modus
          in Concilio Tridentino.
 
        Episcopus Episcoporum, Vide Notata a
          Savarone ad Sidon. lib. 1. Epist. 6. et Franciscum Turrianum lib. 2. pro Epist. Pontific.
          cap. 2. præterea Monachum Sangallensem lib. 1. de Carolo Mag. cap. 27.
 
        Episcopi Exempti a Jurisdictione
          Metropolitani et sedi Romanæ immediate subjecti nonnulli recensentur. Vide Baron. ann.
          1057. n. 24. Eugenium II. PP. Epist. 7. Acunha in Episcopis Portensib. in Lusitania part.
          2. cap. 1. Ughellum
          
![[]](img/image.png)
 in Italia sacra tom. 1. etc. Vide etiam 
Suffraganeus.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopus
          Fatuorum, Festi fatuorum præses. Statuta MSS. Capituli S. Audomari : 
Item et
            quia temporibus retroactis multi defectus et plura scandala, deordinationes et mala,
            occasione Episcopi Fatuorum et suorum evenerint, statuimus et ordinamus quod de cætero
            in festo Circumcisionis Domini Vicarii cæterique chorum frequentantes et eorum Episcopus
            se habeant honeste, cantando et officiando sicut continetur plenius in Ordinario
            Ecclesiæ.
 Vide 
Kalendæ.
 
        Episcopi Forenses, in Diurno Romano
          cap. 1. tit. 8. dicuntur eadem ratione, qua 
Presbyteri forenses, de
          quibus suo loco, Episcopi scilicet alienæ Diœceseos quam Romanæ.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopus
            Innocentium, Qui Choro in festo SS. Innocentium præerat. Hujus ludicri Episcopi
          quædam ornamenta exhibet Inventarium ornament. et Reliq. Ecclesiæ Noviom. ann. 1419. ex
          Archivo ejusdem : 
Item una parva Crossea argentea ad baculum nigrum pro Episcopo
            Innocentium. Item tres sendales rubeæ. Item aliæ parvæ sendales pro Episcopo
            Innocentium.
 Et in Breviario ad usum Ecclesiæ sarisburg. edito Londini ann.
          1555. et asservato Pontisaræ in Monast. Benedictinarum Anglic. pro Festo Innocentium :
            
Pueri chori suum habebunt Episcopum.
 Vide infra 
Episcopus Puerorum.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopi Legales,
          Legitime et canonice electi, vita et doctrina conspicui. Gregor. PP. VII. Ep. 49. lib. 2.
          tom. Concil. Labb. col. 104 : 
Iterum cum mentis intuitu partes Occidentis, sive
            Meridiei, aut Septentrionis video, vix legales Episcopos introitu et vita, qui
            Christianum populum Christi amore, et non sæculari ambitione regant,
          invenio.
 
        
        P. Carpentier, 1766.
Episcopi
            Nullatenses, Nullius sedis, qui carent clero et populo. Conc. Armen. ann. 1342.
          apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 313 : 
Episcopi vero nullatenses sunt isti.
            Dominus Johannes. Dominus Constantinus, etc.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopus Ordinum,
          a sacris ordinibus, quos conferre solet, sic dictus Episcopus coadjutor, vulgo 
Suffragant, in Historia Monasterii S. Laurentii Leodiensis, apud Marten.
          tom. 4. Ampliss. Collect. col. 1145.
 
        Episcopus Palatii dicitur Leo quidam
          in Vita S. Adelberti Episc. Pragensis, n. 20. Idem forte qui 
Episcopus
            Regalis Capellæ dicebatur, apud Bohemos : quippe Charta Caroli IV. Imper. data
          Pragæ ann. 1366. pro incolis oppidi de Romanis in Delphinatu, quæ habetur in Tabularii
          Regii Regesto ann. 1363. etc. ch. 97. ita clauditur : 
Ego Johannes E. G.
            Colmucensis Episcopus Regalis Capellæ Boem. Comes, et sacræ Imperialis aulæ Cancellarius
            vice... Moguntinensis Arch... recognovi.
          Et in Charta Ludovici Regis Aquitanorum pro Monasterio Nobiliacensi
            apud Stephanotium Antiq. Pictav. MSS. part. 3. pag. 238 : 
In Dei nomine
              Reginpertus seu indignus vocatus Episcopus sive Caspalanus Hlodoico Regis
              Adquitaniorum.
 Sic porro dicti videntur Episcopi, qui ex indulgentia
          summi Pontificis in Palatio Regum morabantur, ut essent cum quibus ii de rebus
          Ecclesiasticis tractarent. Concilium Francofordiense cap. 55 : 
Dixit etiam Dominus
            Rex in eadem Synodo, se a sede Apostolica, id est, ab Hadriano Pontifice licentiam
            habuisse, ut Angilramnum 
 Archiepiscopum in suo Palatio assiduo haberet
            propter utilitates Ecclesiasticas. Deprecatus est eamdem Synodum, ut eo modo, sicut
            Angilramnum habuerat, ita etiam Hildeboldum habere debuisset, quia et de eodem, sicut et
            de Angilramno, Apostolicam licentiam habent. Omnis Synodus consensit, et placuit eis eum
            in Palatio esse debere propter utilitates Ecclesiasticas.
 Ad hoc porro delecti
          Angilramnus Episcopus Metensis et Hildeboldus Archiepiscopus Coloniensis, ut Capellæ Regiæ
          præessent, atque adeo Cleri Palatini curam gererent. Nam Archicapellani dignitate functi
          sunt. Hinc Hilduinus Archicapellanus, 
sacri Palatii antistes dicitur
          Agobardo in Epist. ad Proceres Palatii. Vide 
Archicapellanus, et Codicem Carolinum Epist. 26.
 
        ◊ Ejusmodi Episcopos habuisse etiam Croatorum Reges, testatur
          Thomas Archidiaconus in Hist. Salonitana cap. 15 : 
Voluerunt etiam Croatorum Reges,
            quasi specialem habere Pontificem, petieruntque ab Archiepiscopo Spalatensi, et fecerunt
            Episcopum, qui Croatensis appellabatur, posueruntque sedem ejus in campo in Ecclesia S.
            Mariæ virginis juxta castrum Tiniense. Hic multas obtinuit parochias, habuitque prædia,
            et possessiones per totum pene Regnum Croatiæ, quia Regalis erat Episcopus, et Regis
            curiam sequebatur, eratque unus ex Principibus aulæ.
 Sed et Reges Hungariæ, quod
          colligere est ex Diplomate Calomani Regis ann. 1108. quod exstat apud Joannem Lucium lib.
          3. Hist. Dalmat. cap. 4. quod subscribitur a 
Petro Absarensi Episcopo et
            generalis Domini Regis curiæ
.
 
        ◊ In Concilio Agathensi ann. 506. subscribit inter Episcopos
          Gothicos 
Petrus Episcopus de Palatio
 : at cur ita indigitetur, non
          omnino constat inter eruditos, cum nulla civitas 
Palatii nomenclatura
          occurrat in veteribus Notitiis. Neque enim ausim contendere Petrum fuisse ex Episcopis
          Palatinis de quibus egimus. Marca in Histor. Beneharnensi pag. 847. fieri posse existimat,
          ut is Palentiæ in Hispania ex Metropoli Toletana, quæ tum a Gothis tenebatur, fuerit
          Episcopus, ita ut Petrus in aula Alarici tum commorans, Concilio Agathensi
          interfuerit.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopi nomen
          nonnunquam Presbyteris inditum, qui munia quædam obibant Episcopalia, prædicationem
          scilicet, baptismi collationem, Presbyterorum variis in locis institutionem et alia id
          genus. Hinc Sancti complures, inquit Mabillonius in Actis SS. Benedict. sæc. 3. part. 2.
          pag. 409. præcipue in Belgio, Episcopi dicuntur qui tamen nusquam consecrati sunt
          Episcopi : quod fusius probat in Præfat. ad partem 1. ejusdem sæculi num. 37. S.
          Anscharius in Vita S. Willehadi Episc. Bremensis cap. 8 : 
Hac itaque de causa
            septem annis prius in eadem Presbyter est demoratus parochia ; vocatus tamen Episcopus,
            et secundum quod poterat cuncta potestate præsidentis ordinans.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopi
            Portatiles, Qui Clero carent et populo. Concilium Lugdun. ann. 1449. inter Anecd.
          Marten. tom. 4. col. 377. n. 
iv : 
Pro ipsis ordinibus nihil recipiant
            ordinatores, nec Episcopi Portatiles, et ordinandi per tales Portatiles seu Episcopos
            carentes Clero et populo examinentur.
 Vide mox 
Episcopi vagantes.
 
        P. Carpentier, 1766.
◊ Evesque Portatif, eodem
          sensu, in 
![[]](img/image.png)
 Satyra Menip. pag. mihi 90. Vide notam ibi.
 
        Episcopi Primæ Sedis, Primates, in
          Concilio Carthag. III. can. 26. Milevit. II. can. 24. Carthag. V. in proœmio, in Capitul.
          Caroli M. lib. 7. c. 17. 29. etc. Vide
            Glossar. med. Græcit. in 
Πρωτόθρονος, col.
          498.
 
        
        P. Carpentier, 1766.
Episcopus alterius
          episcopi 
capellanus et vicarius inscribitur, in Lit. remiss. ann. 1372.
          ex Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 159. 
Guillaume de Cerceau, de l'ordre des freres
            Prescheurs ; poure Evesque de Capré, oultre Naples dix lieux ou environ, chappellain et
            vicaire de nostre très-cher et fëal cousin l'arcevesque de Rouen,
          etc.
 
        Episcoporum, quos 
in
            partibus infidelium vulgo dicimus, non omnino vetus est inventum, quod quidam tum
          primum putant introductum, cum Latini Hierosolymitanis provinciis a Sarazenis pulsi, in
          Latinorum provincias sese receperunt, ubi ad vitæ sustentationem attributæ iis
          Episcopatuum, uti vocant, 
Coadjutoriæ. Vide Altaserram lib. 1.
          Dissertat. Juris. Canon. cap. 7.
 
        P. Carpentier, 1766.
◊ Episcopus
            Bethleemiticus, frater Guillelmus 
de Valan, regi Carolo VI. a
          confessionibus, pensione annua 
xxiiii. lib. Turon. donatur literis ann. 1385.
          in Reg. 128. Chartoph. reg. ch. 75.
 
        Episcopus Puerorum. Idem qui 
Innocentium. Concilium Salzburgense
          ann. 1274. can. 17 : 
Ad hæc quidam ludi noxii, quos vulgaris elocutio Episcopatus
            puerorum appellat, in quibusdam Ecclesiis exercentes adeo insolenter, quod nonnunquam
            enormes culpæ, et gravia damna subsequuntur. Ex ipsis hos ludos in Ecclesiis et a
            personis Ecclesiasticis de cætero fieri prohibemus, nisi forte pueri 16. annorum et
            infra fuerint, qui hujusmodi ludos exercent, quibus alii, seniores ipsi nullatenus se
            misceant ac intersint.
 Vide 
Kalendæ. Testamentum Domini 
Le Serop apud Rymer. tom. 9. pag.
            273 : 
Et etiam capa et casula, tunica et dalmatica, cum omni apparatu, quas habeo
              pro Episcopo Puerorum.
          Hinc 
Episcopatus puerorum, pro Sumtus in festo
            Innocentium faciendi, in Stat. eccl. S. Dion. Leod. ann. 1350. tom. 2. Monum. sacr.
            antiq. pag. 442 : 
Statutum est quod ultimus receptus in canonicum, qui in
              perceptione erit fructuum, et non fuerit foraneus, cujuscumque sit ordinis, solvet
              Episcopatum puerorum illius anni et semper, quousque alius de novo receptus fuerit
              canonicus, nisi canonicus scolaris sub virga existens, ipsum exemerit qui tenetur
              solvere dictum Episcopatum, quamdiu fuerit sub virga, et si duo sub virga fuerint,
              ultimus receptus tenebitur.
          Vide Chart. Episcop. Mindens. ann. 1319. 1330 et 1392. apud
            Würdtwein. in Subsid. Diplom. tom. 10. pag. 77. 103. et 152. Haltaus. Calend. med. ævi
            edit. German. pag. 168. ad diem 28. Decembr. et Dürrii Commentat. histor. de Episcopo
            Puerorum, quæ prodiit Moguntiæ ann. 1755. Dicitur etiam 
Episcopus
              Scholariorum, Germ. 
Schulbischof.
 
        P. Carpentier, 1766.
Episcopus Capellæ
            Regis, Idem videtur qui nunc 
Maître de la Chapelle nuncupatur,
          Inspector. Charta ann. 1262. ex Chartul. 
AD. S. Germ. Prat. fol.
          63. r°. : 
Domus in vico de hyrundele contigua ex una parte domui defuncti Danielis
            vinetarii, et domui Episcopi capellæ regis ex altera.
 In alia ann. 1250. ibid.
            
          
![[]](img/image.png)
 fol. v°. : 
Domus Episcopi de capella domini regis.
 Vide 
Episcopus Palatii.
 
        
        Episcopi Vagantes, 
Qui
          parochias non habent, in Concilio Vernensi ann. 755. can. 13. 
Vacantes. Vide 
Vacans Ecclesia.
Σχολάζοντες in Synodo Antioch. can. 16. et apud Zonaram in
          Theodosio Jun. 
Ἀπόλιδες et 
σχολάζοντες, in Concilio Ephesino act. 5. pag. 664. Edit Labbei ; quibus
          interdum castra quædam dabantur, in quibus sua munia obirent, ut apud Gregorium Turon.
          lib. 4. Hist. cap. 18. lib. 5. cap. 5. Interdum etiam ut essent qui ad infidelium
          conversionem pergerent, ut apud Baldricum Noviom. lib. 2. cap. 37. in Vita S. Ursmari tom.
          1. Histor. Franc. pag. 688. apud Baudemundum in Vita S. Amandi n. 9. Petrum Damian. in
          Vita S. Romualdi n. 62. 64. Vide Mabillonium in Præfat. ad tom. 3. Vitar. SS. Ord. S.
          Benedicti n. 37. et tom. 4. pag. 313. in Vita S. Virgilii Episc.
            Saltzburg. n. 14. Alias, ut ait Anselmus Cantuar. lib. 3. Ep. 167. ad Muriardachum
          Regem Hiberniæ : 
Episcopus nisi certam parochiam et populum, cui superintendat,
            habeat, constitui secundum Deum non potest, quia nec in sæcularibus nomen vel officium
            pastoris habere valet, qui gregem quem pascat, non habet.
 Vide
          
Chorepiscopus.
 
        Episcopi etiam nullis perinde
          parochiis donati, concedebantur a summis Pontificibus, exemptis ab ordinarii jurisdictione
          monasteriis, qui in iis munia Episcopalia exercerent, ex Monachis ab Abbate electi, et in
          Episcopos ab earum regionum in quibus consistebant Monasteria, Episcopis consecrati : cum
          alias liceret ex privilegio Monachis exemptis indulto, 
cujuscumque ordinis gradum
            suscipere ubicunque Abbati placeret, et ad Abbates qui consecrandi erant, quemcunque
            vellent Episcopum advocare,
 ut est in Bullario Cluniacensi pag. 9. 11. 12.
          Exstat hujusce moris exemplum in Bulla Stephani II. PP. pro Monast. S. Dionysii a
          Mabillonio edita, ex qua hæc excerpsimus : 
Nos etiam idem et habere vobis Episcopum
            per singulare privilegium concedimus, qui de vobis ab Abbate, vel a fratribus, in
            Monasterio vestro electus, et a fratribus nostris Episcopis de illa regione consecratus,
            illa vestra Monasteria a vobis ædificata provideri, et vice nostri nominis ubi et ubi
            fuerint regat, et prædicationi tam in ipso vestro Monasterio, quam in sibi subjacentibus
            deserviat.
 Adde Sirmondum tom. 2. Concil. Gall. præterea librum 1. Mirac. S.
          Dionysii cap. 6. et supra laudatum Mabillonium in eadem Præfat. n. 35. 36. Idem
          privilegium sancti Martini Turon. Ecclesiæ fuisse firmant Urbani II. PP. Ep. 11. et 12.
          apud Mosnerium in Defensione jurium Eccles. S. Martini Turon. cap. 2. Quod testantur etiam veteres Annales Masciasenses apud Labbeum tom. 2.
            Biblioth. nov. ubi legitur : 
Anno septingentesimo nonagesimo Andegarius Episcopus
              Monasterii S. Martini obiit.
 Neque id exemplo caret ; legimus enim apud
          Sozomenum lib. 6. pag. 34. Barsen et Eulogium Monachos Edesenos Episcopos creatos, non
          alicujus urbis, sed honoris duntaxat gratia, tanquam ad recompensada ipsorum præclara
          facinora, 
ἐν τοῖς ἰδίοις μοναστηρίοις. Quod si ita sese
          res habuit (cum non desint qui horum Pontificiorum diplomatum fidem convellere annixi
          sunt, atque in iis 
![[]](img/image.png)
 Joannes Launoius in Dissertat. in eam rem edita, et
          Carolus Cointius in Annalib. Eccl. Fr. ann. 786.) Episcopi isti in Monachorum numero ac
          ordine non censebantur : cum Episcopis, qui abdicata dignitate in Monasteria concedebant,
          ordines Ecclesiasticos Impertiri, vel munia Episcopalia facere non liceret : in quam rem
          exstat Epistola Silvestri II. PP. in laudato Bullario Cluniacensi pag. 11. adeo ut
          Episcopos ejusmodi exemptos fuisse ab obedientia Abbatis par sit credere. Episcopos porro
          qui abdicata dignitate in Monasteria secedebant, Episcopi nomen retinuisse, contendit
          Petrus Francisc. Chiffletius in Animadversionib. in S. Ferrandum redivivum pag.
          388.
 
        Episcopus Abbas. Vita S. Ursmari
          Abbatis Lobiensis : 
Et quia locus se obtulit reddendæ dubitantibus et quærentibus
            rationis, cur scilicet (S. Ursmarus)
 dictus sit Episcopus, cum Lobia non
            sit sedes Episcopalis, pro tempore expediendum est paucis. Quia enim, ut præfatum est,
            intentus erat semper lucrandis animabus, et quia multi barbaricæ gentis, ut supradicti
            Flandrenses, adhuc detinebantur vanis idololatriæ superstitionibus, prædicandi tantum
            gratia, sicut competebat rudimentis novellæ fidei, est ordinatus Episcopus, quod factum
            quoque de S. Amando legimus. A quo etiam locus Lobiensis tantam dignitatem est adeptus,
            partim ob hoc, partim quia locus regius regia munificentia est constructus, ut nulli
            committeretur, nisi primum ordinatus esset Episcopus. Quæ dignitas perduravit etiam in
            multos successores, qui leguntur fuisse Episcopi et Abbates : de qua etiam adhuc tantum
            superest in eo loco, ut Abbati liceat uti sandaliis, tunica Subdiaconali, habere
            potestatem ligandi atque solvendi, et ubique uti annulo aureo et chirotecis.
 In
          Charta Ludovici Pii apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 : 
Magnulfus
            Episcopus et Abbas Monasterii
 Gorziensis dicitur : sed an ex Abbatibus
          Monasteriorum, de quibus egimus, fuerit, incertum. Vide 
Abbas
          Episcopus.
 
        
        P. Carpentier, 1766.
Episcopus Urbis,
          suffraganeus Romani Pontificis, ex Mabil. in Museo Ital. pag. 147.
 
        P. Carpentier, 1766.
Episcopus, f.
          Chorepiscopus, si mendum non est, ut monent docti Editores ad Mirac. S. Hildeg. tom. 5.
          Sept. pag. 697. col. 2 : 
Daniel sacerdos juratus idem dicit. Episcopus loci ejusdem
            juratus idem dicit.
 Haud scio an non intelligendus sit pastor, custos ovium ;
          quo sensu accipienda quoque videtur hæc vox in Actis S. Jeronis tom. 3. Aug. pag. 477.
          col. 1 : 
Sanctum virum sacerdotem Dei Jeronem, juxta Noortwych populum regentem, ac
            in fide Christiana Episcopos instruentem, repererunt.
 
        Episcopare, 
Episcopatum
            habere, vel gerere
, Ugutioni. Arnulphus Lexov. Episc. pag. 42 : 
Quod adeo
            verum est, ut defuncto sæpedicto Episcopo, eum qui successit Episcopari Ecclesia Romana
            nulla ratione permiserit.
 S. Bernardus Episc. 234 : 
Non poterat
            Episcopari turpis infamisque persona.
          Et in Vita S. Malachiæ Episc. tom. 1. col. 667. edit. ann. 1690 :
              
Quod nullus alius videretur dignior qui Episcoparetur in prima sede.
            Chron. Monasterii Novaliciens. lib. 3. cap. 14 : 
Erat ibi eo tempore S. Theodorus
              Episcopus, qui tunc ibi Episcopabat.
 Utuntur Gregorius Turon. lib. 1. de
          Mirac. cap. 33. Petrus Damian. lib. 1. Epist. 10. lib. 
![[]](img/image.png)
 8. Ep. 5. Joan.
          Sarisberiensis lib. 7. cap. 18. et Epist. 234. Justus Abbas in Serm. ad Cistercienses,
          Fulbertus Episc. Carnot. Epist. 31. Alexander II. PP. Epist. 18. Eadmerus lib. de S.
          Anselmi similitudinib. cap. 23. etc. 
Ἐπισϰοπεῖν, apud
          Ignatium in Epist. ad Roman. n. 9.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopare, novum
          Episcopatum creare. Bartholomæi Scribæ Annales Genuens. lib. 6. ad ann. 1239. apud Murat.
          tom. 6. col. 481 : 
Eodem anno Dominus Jacobus Prænestinus Cardinalis Apost. Sedis
            Legatus venit Januam, et de Janua ivit ad partes ultramontanas, et sicut a Domino Papa
            habuerat in mandatis, respectu Communis Januæ, et ex summa gratia, Ecclesiam Nauli
            Episcopavit, et eam univit Ecclesiæ Briniati, existente Episcopo Domino Guilelmo
            Canonico Januo, et sic de Burgo Nauli fecit civitatem.
 
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopari, Pro
          Episcopo se gerere. Vita sancti Raynerii tom. 3. Junii pag. 442 : 
Ille tanquam
            Episcoparetur, omnibus studiose intendens, ad fenestram supra viam sese illis
            ostendit.
 Si tamen 
Episcopari hic non sit accipiendum in
          nativa significatione verbi 
ἐπισϰοπεῖν, superinspectare,
          superintendere.
 
        Episcopale Romanorum, Historia
          Episcoporum Romæ apud Herkempertum in Hist. Langobard. pag. 20. quæ 
Liber
            Episcopalis dicitur in Codice Thuano Damasi, seu Anastasii Bibl. de Vitis PP. 
Episcopalis liber, qui Gesta Pontificum Romanorum titulatur
, in Concilio
          apud Theodonis villam ann. 935.
 
        Episcopalia, Episcopatus insignia,
            
annulus et baculus, in Historia Trevirensi pag. 231 : 
Sed quia
            ab homine excommunicato et laico Episcopalia suscepisti, Episcopalia inquam, annulum et
            baculum, etc.
 Ita rursum pag. 241. Capitulare Francoford. ann. 794. cap. 8 :
            
Gaerbodus, qui se Episcopum esse dicebat, et suæ ordinationis testes non habuit,
            qui tamen Episcopalia a Magnardo Metropolitano Episcopo consecutus est,
          etc.
 
        Episcopalia, Præstationes quæ
          Episcopis fiunt, 
Synodaticum. Charta Walteri Episcopi Cestrensis in
          Monastico Anglic. tom. 3. pag. 61 : 
Concedimus etiam ut prædictus Abbas et quisque
            successorum ejus sit Decanus de omnibus Ecclesiis quæ datæ sunt Ecclesiæ suæ in
            Derbysira,... nec quisquam præsumat eum judicare, nisi solus Episcopus ; Episcopalia
            reddat vel reddere faciat de Ecclesiis Decanatus sui, etc.