« »
 
ANCA 1, ANCA 2, ANCHA, HANCHA.
[]« 1 anca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCA1
1. ANCA, Ancha, Ancus, Coxendix, ex Italico Anca, et Gallico Anche. Anca, in Processu de Vita et Miracul. S. Thomæ Aquin. n. 64. Jacobus Stephanescus Cardinal. libro 2. de Coronatione Bonifacii VIII. PP. cap. 11 :
..... Pars aurea pubes
Infremit, alipedum nudari vestibus Ancas,
Purpureasque dolet fronti decedere vittas.
Ancha. Mamotrectus ad 41. Job :
Torax, i. lorica et anterior pars trunci vel corporis a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus Ancham.
Constantinus African. lib. 2. cap. 8 :
Ossa pedum medici in tria dividunt. Sunt etiam coxarum, sunt etiam Ancharum, sunt et crurum atque pedum. Ancharum ossa ante et retro superius cum ani ligantur ossibus, cujus unaquæque pars in tria dividitur ossa. Os medium atque superius proprie Ancha vocatur, quæ ligatur cum ani ossibus concavitatem suam intrantibus ; hæc proprie Ancha vocatur, pixis vero ejus concavitas.
Adde lib. 4. cap. 17. lib. 5. cap. 14. 17. et lib. 2. Pantech. cap. 10. Occurrit præterea apud Fridericum II. Imp. lib. 1. de Venatione cap. 27. 33. 36. etc. Mundinum in Anatomia, in Actis B. Thomasi Camaldul. et apud Petrum de Crescentiis lib. 9. de Agricult. cap. 7. et alibi non semel.
Hanca, in Statutis antiquis Canonicorum S. Quintini in Viromanduis.
Ancus. Joannes Episc. Signensis in Vita S. Berardi Episc. Marsorum :
Affer quatuor panes, affer Ancum porci, vinum defæcatum affer, etc.
Ubi Legendum, ancam. Germanis vox Anke olim quemlibet articulum ossium denotabat. Sic Alsatis hodiernis Anke idem est ac cervix, et Germani inferiores talum vocant Ænkel. Vide Wachter. et Frisch. voc. Anke. Adel.
[]« 2 anca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCA2
2. ANCA, Idem quod Auca. Anser femina. Ordinatio Vicariæ de Acleia ann. 1343. apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 455 :
Item omnes decimas personales in dictis villis provenientes de quæstu eorum qui de mercatura sua vivunt : et prout supra dictum de Brehull cum decima Ancarum et ovorum. In Aclee et Adyngrave decimam lactis, porcellorum, Ancarum et ovorum.
Rymer. tom. 10. pag. 27. col. 1 :
Scias quod assignavimus te ad capones, Ancas, gallinas, pullos, etc.
Chronicon Wormat. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 2. pag. 173 :
Judæus quidam cum sartorem advocasset Christianum ; cum Judæus non observaret, et Ancam pinguem ibi stantem haberet, sartor clam Ancæ cum filo posteriora [] clausit et ad opus suum rediit. Elapso igitur tempore, cum Anca opus suum facere cuperet, nec posset, cepit tamquam insana mirabiliter aliis se percutere et gannire graviter.
Vide Auca.
[]« Ancha » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 241b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCHA
ANCHA. 1. Laganum. - 2. Curvus. - 3. Ungula. Dief.
[]« Hancha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HANCHA
HANCHA, Coxendix, Gall. Hanche. Charta ann. 1275. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Et erat statura ipsius imaginis usque ad Hanchas tantum.
Vide Anca 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hancha, Vervecis coxa, Gall. Eclanche, Gigot de mouton. Ordinarium Laudunense apud Marten. de Divinis Officiis antiq. Eccl. pag. 95 :
Cantores prædicti cantant coram Episcopo dum epulatur. In secundo ferculo pulsatur campanula, et fit benedictio a sacerdote, et datur Hancha et magnus panis et dimidius sextarius vini.
Hemeræi Hist. Viromand. pag. 115 :
Dominica, debet Decanus 10. sextarios frumenti.... 5. Hancas, quarellum salsum, sex humeros salsos, minutam assaturam.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Hanchier, est Crus crure implicare ; quod Le tour de haute hanche etiam vocabant. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 206 :
Lequel Guillaume abati à terre ledit Laurens du tour d'une haute hanche.
Aliæ ann. 1397. in Reg. 151. ch. 368 :
Je gagerai à toy un pot de vin que je te abatray [] dedens trois foiz, mais que tu me laisses Hanchier ou croquier à chascune foiz.