![[]](img/image.png)
APLOBLATTEUS, vel Aploblattius. Charta Cornutiana apud Mabillonium de re Diplomatica
pag. 462 :
Item vela Aploblattea, coccoprasina, cantharata.Ubi Aploblattea, idem mihi videtur, quod purpurea. Vide Blatteus in voce Blata. Aplo autem posset esse a Græco ἁπλόος, simplex, nisi legere malueris, Asproblattia, quod esse ab asper et blatteus.