« Aurum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 490b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURUM
AURUM, Aurum ad Responsum, quod destinatum est ad perferenda in provincias per
veredos Responsa, seu mandata Principum, vel quod Responsalibus dabatur. Scrinio
auri istius præerat Primicerius scrinii auri ad Responsum, seu, ut quidam Codices
præferunt, aureæ, nempe massæ ; eratque sub dispositione Comitis sacrarum
largitionum, ut et Primicerius scrinii aureæ massæ. Vide Notitiam Imperii.
Aurum Arabicum. Otto Frising. lib. 1. de Gestis Friderici c. 22 :
Accipe nunc, Roma, pro Auro Arabico Theutonicum ferrum.Henric. Knyghton. pag. 2321 :
Hic ensis fuit de nobilissimo Auro Arabico, etc.Thwroczius in Hist. Hungar. part. 2. cap. 3 :
Ei equum album magnum cum sella deaurata Auro Arabiæ... miserunt.Le Roman d'Alexandre MS. :
Et ota quatre clous d'Or fin ArabiantSur le fer attachié un confanon pendant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurum Cataclistum. Græc. Καταϰλειστόν : quo nomine quidam
intelligunt Splendens ; Salmasius vero quidquid conclusum ac conditum tuto loco
servatur, sic appellari tradit ad Tertullianum de Pallio. Hofmannus in Lexico.Aurum Coccinum. Charta Ottonis imp. ann. 873. pro fundatione Monasterii Gandersheimensis apud
Henricum Meibomium ad Witikindum pag. 103 :
Nec non omnibus rebus cujuslibet-professionis, excepto Auro Coccino, etc.nisi divelli verba debeant. Vide infra Iafarinus.
Aurum coctum, quod alias obryzum, in leg. 1. Cod. Th. de Ponderator (12, 7.) Aurum
Coquere, in leg. un. eod. Cod. de Auri publici prosecutoribus (12, 8.) S. Audoënus
in Vita S. Eligii :
Cum..... vellet domesticus simul ac monetarius Aurum ipsum fornacis Coctione purgare, ut juxta ritum, purissimum ac rutilum aulæ Regis præsentaretur metallum, etc.Fortunatus 5. Poëm. lib. 5 :
Capitula Caroli Calvi tit. 31. cap. 24. Edictum Pistense, Pertzio vol. Leg. 1. pag. 494. :O quoties Coctum zonæ micat aura per Aurum !
Ut in omni Regno nostro non amplius vendatur libra Auri purissime Cocti, nisi 12. libras argenti de novis et meris denariis. Illud vero Aurum, quod Coctum quidem fuerit, sed non tantum ut ex eo deauratura fieri possit, libra una de auro vendatur decem libris argenti de novis et meris denariis.Historia Translat. S. Gorgonii cap. 12 :
Et quidquid perdideris, ego Cocto Auro restaurabo.Charta Henrici Imp. ann. 1012. apud Ughell. tom. 2. pag. 514 :
Sciat, se compositurum ducentas libras Auri Cocti.Alia ann. 1265. apud eumdem pag. 653 :
Sub pœna Cocti Auri librarum quatuor. ἄπεφθος χρυσόςapud Themistium orat. 13. et Scholiastem Thucydid. 1. ἐξάπεφθος χρυσός, apud Simocattan lib. 5. Hist. Mauric. cap. 13. ubi forte ἑξάπεφθος quis legerit, ut intelligatur aurum sexies coctum. Gloss. Lat. Græc. Auricoctor, χρυσεψητής. Statuta MSS. pro Aurificibus Parisiens. ann. 1355 :
Nul orfevre ne peut ouvrer d'or à Paris, qui ne soit à la tousche de Paris, o meilleur, laquelle tousche passe tous les ors dont l'on euvre en nulles terres, lequel a 19. karats et 7. quints.
P. , 1766.
◊ Chartul. Major. monast. pro
bonis Castridun. ch. 21 : Dedit michi domnus Albertus abbas..... quatuor libras cocti Auri, centum librarum denariorum pretii.
Or bouli, in Poemate Alex. MS. part. 2 :
Marinii Papyr. Diplomat. num. 102. Donat. ann. 961 :Ne vous en mentiroie pour un mui d'or bouli.
Componat Auri Coctas untias decem.Vide Edit. not. 3. pag. 322.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurum ad Purum Excoctum. Præceptum Ludovici Pii Imperatoris ann. 816. apud Marten. tom. 1. Ampliss.
Collect. col. 64 : Si quis autem in tantam prorumpere audaciam ausus fuerit... non solum in offensam nostram lapsurum, verum etiam sexcentorum solidorum Auri ad Purum Excocti se noverit pœna mulctandum.
Aurum Comparatitium, Quod pro veste militari et canonica comparanda a tributariis præstabatur in l. 3.
Cod. Th. de Re militari (7, 6.)
Aurum Coronarium, quod Imperatoribus Romanis ultro conferebatur in auro vel in coronis aureis,
signisque diversis, ob partas victorias, aut lætitiam aliquam, a Senatoribus et aliis
Magistratibus : interdum necessitate aliqua postulante indicebatur. A Satrapis etiam pro
devotione, quam debebant Imperio Romano, solenniter offerebatur. Vide Monumentum Ancyranum
Augusti, et titul. Cod. Th. de Auro Coronario, et ibi Jacobum Gothofredum, Petavium
ad Synesium pag. 7. et Valesium ad Ammiani lib. 25. pag. 301. Στεφανιτιϰὸς ϰανών
dicitur Photio in Nomocanone tit. 12.
P. , 1766.
◊ De tributo, quod in regum
coronatione exigebatur a subditis, intelligitur in Charta ann. 1334. inter Probat. tom. 2.
Hist. Nem. pag. 91. col. 2 : Et magis videretur, quod quis magis deberet contribuere in Auro coronario principis, quam in milicia filii, quia magis expenditur pro coronatione quam pro milicia ; et magis providetur reipublicæ per coronationem quam per miliciam ; et plures tangit coronatio quam milicia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurum Cublismonarium. Testam. Adelaidis ann. 978. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 97 : Raimundo remaneat catinum unum argenteum, et candelabra duo de argento, unum cum rotis et succinctam, unum cum Auro Cublismonario.
P. , 1766.
Aurum Cyprium. Comput. Rob. de Seris ab ann. 1332. ad ann. 1344. in Reg. 5. Chartoph. reg. fol.
3. r° : Deux corsez d'escorpions semez, enlevez, bordez d'or de Chippre.
L. , 1840–1850.
Aurum Ductile. Vide Glossar. med. Græcit. voce Σύρμα, et infra
Aurum Tractitium.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurum Elutum, Probe purgatum, apud Jul. Capitol. in Pertinace cap. 8.P. , 1766.
Aurum Filatum, Gall. Or filé, idem quod infra Tractitium. Inventar. MS. thes.
Sedis Apost. sub Bonif. VIII. ann. 1295 : Item unum frixium laboratum super xamito rubeo ad imagines integras de Auro filato, cum tobalea de Alamania.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurum Glebale. Quod pro possessionibus penditur. L. 2. Cod. de Prætor. et hon. præt. lib. 12.
tit. 2. ibi est Gleba. Cod.
Th. lib. VI. tit. 2. const. 17 : A collatione Glebalis auri, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Auri Investigatio. Hist. Novientensis Monasterii apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1132. ubi
recensentur villæ, prædia cum juribus ad ipsum Monasterium pertinentibus : In Utswilre, quæ est in pago Prisiacensi curtis dominica cum omni mundiburge sua, Ecclesia videlicet cum decimis suis, salica terra, mansus serviles et censuales, mancipia utriusque sexus, molendina cum piscationibus ac forestis, jus naulæ cum Investigatione Auri, bannus totaliter cum omni libera utilitate.Ubi per Auri Investigationem haud scio an intelligendæ sint Aurifodinæ, in quibus investigabatur et effodiebatur aurum quod ad Monachos Novientenses tanquam superiores dominos pertinuerit. Vide Argentaria 1.
Aurea Massa, vel Auri Massa, vel Auri Illatio, quod scilicet a tributariis
pensitabatur, vel a susceptoribus vectigalium publicorum in massam conflatum ad sacras
largitiones transmittebatur, ut est in leg. 13. Cod. Th. de Suscept. (12, 6.) nam hac lege
sanxit Valentinianus Aug. ut tributariis facultas esset, vel solidos solvere, vel materiam
auri, quam exsolvere tenerentur susceptoribus, in massam redigere : utque iidem
susceptores solidos ipsos, si recepissent, in massam pariter redactos ad
sacras largitiones transmitterent, sub quarum Comite militabat
Primicerius aureæ massæ, ut est in Notitia Imperii.
Aurum Merum. Vide Merus.
Aurum Argento Mistum vocatur in Edicto Pistensi Caroli Calvi cap. 33. 23 :
Fabricinium ex auro vel argento mixtum.cui opponitur Aurum merum. Vide in Merus.
Aurum Oblatitium, Quod ultro, et non ex necessitate, vel ordinaria collatione Senatores Principi
offerebant, veluti Principatus initio, vel quinquennalibus, aut decennalibus, vel post
victoriam a Principe adeptam ; speciem tamen necessitatis quamdam habuit, ubi de eo
offerendo decretum Senatus intervenisset. Vide Jacobum Gothofredum ad l. 5. Cod. Th. de
Senatoribus (6, 2.).
Aurum Pagense, Tributum, quod ex pagis cogebatur. Vide Inferenda.
Aurum Pœnosum, Auri lustralis collatio, a qua pauperes non immunes erant, unde Pœnosum
dictum, ut habet vetus Auctor quæstionum veteris ac novi Testamenti, quæst. 75 :
Didrachma, Capitulum, vel tributi exactio intelligitur, non prædiorum : quod nunc Pœnosum Aurum appellatur, quia et pauperes exiguntur. χρυσάργυρόνposteriores Græci appellarunt, a qua ne νευροῤῤάφος, seu sutor quidem immunis erat, ut est apud Libanium Orat. contra Florentium pag. 427. de Chrysargyro, vide Meursii Glossarium, et Cangii Gloss. med. Græcit. col. 764.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurum Potabile est auri oleum vel in liquorem redactum. Rochus le Baillif in Diction. Spagyrico. De Auro Potabili Tractatum
edidit Faber Medicus Regis Angliæ.Aurum Primum, Obryzum, purum, apud Matth. Westmon. ann. 1251. Vide Dissertat. 20. ad Joinvillam
pag. 258.
P. , 1766.
Aurum Regis, Eodem sensu, quo Argentum regis. Vide in hac voce. Charta ann. 1232. apud
Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 813 : Centum et octo uncias Auri regis et dimidiam ad pondus Romanum.
P. , 1766.
Aurum Traccitium, Tractitium, Aurum textile, Gall. Or trait. Invent. MS. thes.
Sedis Apost. sub Bonif. VIII. ann. 1295 : Item unam mitram contextam per totum de Auro traccitio ad imagines. Item tres mitras ad circulum cum frixio ad Aurum traccitium.... In duobus capitibus est laborerium ad Aurum tractitium.