« »
 
[]« 3 bandum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 548c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANDUM3
3. BANDUM, Hispan. Banda, Caterva, manus, societas, Bande dicimus eadem significatione : unde nostris Abandés, socii, qui easdem partes sequuntur. Lit. remiss. ann. 1424. in Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 575 :
Le suppliant voiant lesdiz deux freres ainsi Abandés contre lui, etc.
Constit. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1291. MSS. :
Item quod nos nec successores nostri non imponamus vicarium vel alium officialem de Bando in illo loco, in quo fuerit de Bando.
Ubi Hispanicum lemma :
Veguer ne altre official de bando en loch où sera lo Bando.
Aliæ Alfonsi II. ann. 1333 :
Cum... nos non debeamus ponere vicarium vel alium officialem de Bando in illo loco, in quo sunt de Bando ; et quamquam aliquos posuerimus qui sint de Bando, ita quod illi, cum quibus ipsi sunt de Bando, non sint sub districtu vel jurisdictione ipsorum.
Vide supra Banderia 1. et mox Bandus 2. Confer etiam Banda 1.