« »
 
[]« Bastardus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 596a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASTARDUS
BASTARDUS, Nothus, spurius, illegitimus. Vetus Charta in Tabular. Casauriensi :
Trado vobis Giso et Gerardo germanis meis Bastardis quartam portionem de omnibus rebus proprietatis meæ.
Adam Bremensis cap. 168 :
Ecce Willelmus, cui pro obliquo sanguine cognomen est Bastardus.
Quo spectant ista Eustathii in Odiis. Δ Iliad. Θ, pag. 713. lin. 23. :
Δῆλον ὄτι οὐδ᾽ ἦν ἐν ὀνείδει τοῖς παλαιοῖς ἡ νοθεία. Ἐπεὶ γὰρ νενόμιστο παλλαϰὰς ἔχειν, διὰ τοῦτο ϰαὶ οἱ ἐξ αὐτῶν Νόθοι μὲν ἐϰαλοῦντο, ἀϰαταγνώστῳ ϰαὶ ἀνεμεσήτῳ ϰλήσει· οὐδὲν δὲ ἧττον ἐτιμῶντο τῶν γνησίων οἱ ἐν νόθοις ἀγαθοὶ, ἐπεὶ οὐδὲ ἡ παλλαϰὴ ἐφύϐριστον ἦν ὄνομα.
Quæ quidem aptari recte possunt iis sæculis, quibus Guillelmus Nothus vixit, de quibus egimus in Voce Concubina. Ipse Guillelmus Anglorum Rex in Epist. ad Alanum Britanniæ Comitem :
Ego Willelmus cognomento Bastardus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bastardi nomine significantur quicumque extra matrimonium nascuntur sive nothos, sive spurios dixeris. Quod nomen nihil turpe olim sonabat, ut modo observabat D. Cangius ; nam si Germanos excipias quibus invisum semper fuit, vide tamen Guden. Cod. [] Dipl. vol. 2. pag. 149. apud Italos, Hispanos et Francos nostros vix aliquod discrimen erat legitimum inter et Bastardum. Notum est quippe Bastardos parentibus suis in bonis hæreditariis successisse, non secus ac qui in legitimo matrimonio nati ; unde etiam cum de regni successione actum est, a portione sua minime exclusi sunt. Ex Nobilibus orti Nobiles reputabantur,
nomen et arma patris portabant cum aliqua tamen differentia
, (cum tænia scilicet diagonali) inquit Boerius quem consule in Decis. 227. num. 12. Observandum autem id solos Principum et Nobilium Bastardos, modo agniti fuissent, spectasse. Qui usus perseveravit usque ad ann. 1600. quo anno Edicto vetitum est, ne etiam ii qui ex Nobilibus nati essent, sibi nobilitatis titulum arrogarent, nisi prius nobilitatis obtinuissent literas. Leodiensibus statutis aliisque ab officiis Judicum et Consiliariorum excluduntur. Testamenti faciendi rebusque suis hæredem instituendi jus non habebant, utpote servi ; ad summum testamento legare poterant quinque solidos. Eorum ergo hæreditas, de iis quoque intelligendum qui intestati moriebantur, ubi liberorum jure gaudebant, ad Dominum loci jure manuum-mortuarum pertinebat. Quod usurpatum jus postea Ludovicus X. ann. 1315. edicto sibi attribuit, atque exinde sæpius est confirmatum ; adeo ut nunc nemini dubium sit jus, quod vocant, Bastardiæ ad Regem ipso jure Regni pertinere, hoc tantum casu excepto, si Bastardi in alicujus Domini jurisdictione nati, ibi vitam egere atque ibidem defuncti sunt. Qui plura voluerit adeat V. Cl. de Lauriere cum in Præfat. tom. 1. Ordinat. Regum Franc. n° 104. et seqq. tum in Glossario juris Gallici ad voces, Bastard et Bastardise. Adde D. Brussel de Usu feud. lib. 3. cap. 17. Inde apud Germanos vocati sunt Pueri Regis. Vide Haltaus. Glossar. col. 1113. voce Kœnigs-Kinder.
Boxhornius a Cambro-Britannicis etymon accersit, qui vetere etiamnum, ut asserit, Gallorum et Britannorum lingua utuntur ; Bastard enim spurium et nothum vocant, voce composita a Bas, non profundus, depressus, et Tardd, germinare et pullulare, salire, oriri, ut fontes ; quasi dicas, qui non a profunda et antiqua nobilitate ortum deducat, sed qui nuper enatus est et germinavit. Atque inde forte bastardos nostri appellarunt Fils de bas, quasi ex infimæ et humilis sortis femina genitos, et ex inferiori contubernio (vide in Disparagare) cujusmodi sunt ut plurimum meretrices ac concubinæ, in Literis Philippi Ducis Burgundiæ ann. 1391. Philippus Mouskes MS. :
Fille le Roi Henris de bas,
Juliane fu apielée.
Infra :
Si ot de bas li Rois sis fius.
Historia Francica vernacula MS. ex Bibliotheca Memmiana fol. 268 :
Si ala en Puille à Mainfroi son fils de bas.
De aliis vocis hujusce originibus consulendi præterea Cujacius ad Novell. 18. Justin. Spelmannus, Bisciola tom. 2. Horar. subcesiv. cap. 9. Besoldus in Thesauro Practico, Cobarruvias in Thesauro linguæ Castil. Menagius in Orig. Ital. et Gall. Kilianus, etc. Raynouard. Glossar. Roman. voce Bastard vol. 1. pag. 192.
P. Carpentier, 1766.
Bertart, eadem notione, apud Joinvil. edit. reg. pag. 86. Bestard, in vett. [] Chron. laudatis in Glossar. ibid. Glossar. Provinc. Lat. : Bastard, Prov. Naturalis, quem natura genuit, non honestas conjugii. Nostris olim, ut jam observatum est a Cangio, Fils de bas vel de bast ; quia ex humili, hoc est, illegitimo concubitu prognati, quod Venir de bas dicebant. Vide infra in Venire. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 65 :
Pourquoy il le avoit appellé Jehan de Bas, qui estoit à dire Bastart et filz de putain. Frere de bas,
frater illegitimus, ibid. ex ch. 328. Aliæ ann. 1378. in Reg. 114. ch. 62 :
Perrette fille de Bast.
Rursum aliæ ann. 1395. in Reg. 148. ch. 128 :
Comme Guillaume d'Orbec chevalier eust trouvé une jeune fillette, qu'il tient estre sa fille de Bast, pour ce que, pour le temps qu'elle fu engendrée, sa mere demouroit avec lui.
Denique Lit. ann. 1400. ex Reg. 156. ch. 19 :
Bauderon de la Viesville, fils de Bas de feu le seigneur de la Viesville, etc.
Bastardia, Illegitima nativitas. Aresta Pentecost. ann. 1290. in Reg. Parlam. fol. 86 :
Quantum illa quæ Ballivus Turon. tenebat in manu Regis, et saisiverat super dictum Hardoinetum et fratres suos, propter Bastardiam sibi impositam, etc.
Matth. Paris ann. 1247 :
De novo præscribit Rex certam formulam Episcopis de Bastardia, utrum scilicet ante matrimonium contractum, vel post nati sint.
Observat Regiam Majestatem lib. 2. cap. 50 et 51. de bastardia, coram judice Ecclesiastico litigari, quod tradunt etiam Bracton. lib. 4. Tract. 3. cap. 19. lib. 5. Tr. 5. cap. 19. Fleta lib. 5. cap. 5. § 7. lib. 6. cap. 39. et Christophorus de S. Germano in Dialogo de fundamentis Legum Angliæ cap. 6. Bastardie, in Consuet. Normann. cap. 27. Bastardage, in Burbonensi art. 194. Bastardia, Hispanis. MS. :
De Guillaume avoit grant envie,
Que sur lui alioit seignoirie,
Reproche lui sa Bastardie.
Abastardare, Bastardum, seu nothum, aut illegitimum pronuntiare. Fragmentum de Episcop. Petragoric. apud Labbeum tom. 2. Bibl. pag. 739 :
Quem (Heliam Rudellum Comitem) mater sua Comitissa... coram eodem Episcopo in Conventum publice Abastardavit, dicens quod non erat filius Heliæ Comitis.
P. Carpentier, 1766.
Iis, quæ de statu et conditione Bastardorum supra breviter sunt exposita, hæc, quæ nobis notatu digna occurrerunt, addenda judicavimus ; ac primo quidem : Bastardi ex nobilibus orti, non modo nobiles reputabantur, sed et nobilitatis privilegia cum uxore, etiam servilis antea conditionis, liberisque ex ea natis communicabant, modo tamen maternam hi successionem abdicarent : quod in Campania nostra saltem obtinuisse testis est Charta ann. 1405. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 25 :
Icelle Ysabel demourant à Colomiers, en la prévosté de Vitry, femme de corps et de taille haut et bas de damoiselle Katherine de Foucaucourt dame de Waurey, avoit espousé par mariage Jehan Thiebaut, qui estoit et est nobles et Bastart de noble lignée ; et par ce par la coustume et usage de Champaigne, et dudit lieu où sont demourans iceulx Jehan Thiebaut et saditte femme, icelle femme n'a peue et n'est tenue de paier aucune chose de laditte taille, constant leurdit mariage, et aussi ne seroit, tant comme elle se tenroit à remarier, se ledit Jehan Thiebaut aloit de vie à trespassement ; et combien qu'ilz [] aient plusieurs enfans,... toutes voyes par laditte coustume ilz (les enfans) se pourroient tenir au cousté et ligné de leur dit pere et joir de leur noblesse, se il leur plaist, en renonçant à la succession de leur ditte mere, laquelle au dit cas, venroit à ses plus prouchains autres parens et amis de lignage, etc.
Quod ab usu passim recepto prorsus alienum esse probamus infra in voce Nobilitatio.
P. Carpentier, 1766.
Bastardis duodecimam partem bonorum suorum testamento legare poterat pater ; quæ, si intestatus et sine prole legitima decedebat, æquabiliter bastardos inter et hæredes collaterales dividebantur ; solidam vero hæreditatem, deficiente hærede legitimo, obtinebant. Stat. Cadubrii cap. 112. lib. 2 :
Ex aliqua defuncta persona, si supererit filius legitimus et naturalis, et filius naturalis tantum, qui Bastardus appellatur, aut filii legitimi et naturales, et filii naturales sive Bastardi, possit pater in testamento relinquere dicto suo filio vel filiis Bastardis in testamento tantum duodecimam partem bonorum, quæ tempore mortis habuerit. Si vero decesserit, relicto filio vel filiis naturalibus sive Bastardis tantum, et fratre vel fratribus ipsius decedentis, possit ipse relinquere dicto filio vel filiis suis naturalibus sive Bastardis tantum medietatem bonorum suorum : et hoc idem intelligatur, si is de cujus successione tractabitur, ab intestato decesserit, ut naturalis vel naturales sive Bastardi tantum in medietate bonorum defuncti succedant et non ultra : cessantibus vero filiis, fratribus, et matre defunctæ personæ et ex eis descendentibus, ipsi naturales tantum sive Bastardi in solidum ad successionem defunctæ personæ admittantur ex testamento vel ab intestato.
P. Carpentier, 1766.
Quod legibus Longobardicis acceptum referri debet, ut discimus ex lege Rotharis 154 :
Si quis dereliquerit filium unum... et filios naturales unum aut plures, filius legitimus tollat duas portiones de patris substantia, naturales vero tertiam. Et si sunt duo legitimi, habeant quatuor partes, naturales quintam quanticumque fuerint. Et si tres fuerint legitimi, habeant naturales septimam partem. Si quatuor fuerint legitimi, habeant naturales duodecimam partem. Si autem plures fuerint, per hunc numerum dividant patris substantiam.
P. Carpentier, 1766.
Longe vero iniquior erat filiarum conditio ex iisdem legibus ; si quidem inter eas et bastardos æqua portione patris bona dividebantur. Ejusdem Rotharis lex 159 :
Si quis dereliquerit filiam legitimam unam, et filium naturalem unum aut plures, et alios parentes proximos ; æqualiter dividant substantiam defuncti, id est, in tres partes. Filia legitima accipiat uncias quatuor, quod est tertia pars ; naturales filii uncias quatuor, et parentes proximi aut hæredes uncias quatuor, quod est tertia pdrs.
P. Carpentier, 1766.
Quin etiam nobilium bastardi eodem ordine, quo eorumdem filii legitimi, habentur in Stat. Orviet. ann. 1357. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 8. ad Hist. B. Chiaræ pag. 251 :
Quod nullus nobilis, vel natus de nobilibus legitimis vel Bastardis ex parte patris, vel familiaris alicujus ipsorum, possit eligi consul vel consiliarius de numero 40. popularium aut de anterioribus civitatis.
Aliud Stat. ann. circ. 1371. ibid. :
Descendentes ex eis (nobilibus) per directam lineam masculinam, tam legitimam quam naturalem, quam etiam Bastardos, et omnes milites militari cingulo decoratos, etc.
[]
P. Carpentier, 1766.
Bastardis clericis testamenta condere licitum erat, ex Sententia arbitr. inter episc. capitulumque Cabilon. et Robert. ducem Burgund. ann. 1280. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 48. col. 2 :
Item alium articulum de Bastardis clericis diffinimus in hunc modum : videlicet quod Bastardi clerici de bonis suis, sicut alii christiani, poterunt condere testamentum ; si vero Bastardi clerici intestati obierint, bona ipsorum mobilia ad ordinationem episcopi pertinebunt ; bona vero immobilia, absque alia contradictione dicti episcopi, pertinebunt ad dominum temporalem : si autem beneficiati fuerint aut curati, bona acquisita tempore curæ vel beneficii, ecclesiæ, cujus curam vel beneficium percipiebant, pacifice permanebunt, salvo jure domini temporalis.
Quo jure potiti quoque aliquando Bastardi laici, ex Aresto ann. 1327. in Reg. arest. parlam. Paris. ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 6. r° :
Nostro procuratore... proponente, quod bona prædicta dictis executoribus tradi et liberari non debebant, pro eo quod dictus Thomas erat Bastardus, eo quod ipse decesserat sine liberis de corpore suo non susceptis ; propter quod ipsius bona, quia Bastardus fuerat, secundum patriæ consuetudinem notariam jure nostro regio pertinebant, ut asserebat procurator prædictus, dicens et proponens quod idem deffunctus de bonis suis non potuit nec poterat ordinare... Quia curiæ nostræ non constitit de consuetudine pro jure regis allegata, et etiam quia curia nostra extitit sufficienter informata, quod idem deffunctus de bonis suis ordinaverat, tam in vita sua quam in suo testamento, et quod secundum patriæ consuetudinem sibi licebat ordinare de bonis suis pro libito voluntatis ac facere testamentum, propter quod per arrestum curiæ nostræ dictum fuit, quod bona amnia ipsius testatoris, quæ ad requestam procuratoris nostri ad manum nostram propter causam supradictam posita fuerant, dictis executoribus deliberabuntur et tradentur, amota manu nostra ibidem apposita ex causa prædicta.
Sed de bonis mobilibus tantum, testamento statuere poterant. Libert. castri Theodorici ann. 1301. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 77 :
Omnes illi, qui in dictis villa et castellania morantur,... possint in dicta villa... vivere et mori tanquam liberi, necnon homines in dictis villis nostris commorantes, vocati vulgaliter Vastardi et aubenæ, salvis hoc quod Vastardi de bonis suis mobilibus possint libere testari : bona vero immobilia eorum ad nos venient, vel ad illos, ad quos debebunt de jure et consuetudine patriæ devenire.
P. Carpentier, 1766.
Ubi ex consuetudine, bastardorum decedentium bona ad dominos minime pertinebant, parentibus maternis adjudicabantur. Charta Phil. comit. Fland. pro libert. Brug. ex Cam. Comput. Insul. :
Quidquid homo dat filio suo fornicario sine conditione ; hoc post mortem ejusdem filii devenire potest in parentes matris pueri.
Liber rub. fol. parvo domus publicæ Abbavil. fol. 45. r°. :
Il est jugié par conseil de bone gent ke quant bastars muert, nus hom de par pere ne puet nient clamer en s'escaanche ; se de le mere, non : car chou est certe cose de le mere : mais bastars n'a point de pere.
P. Carpentier, 1766.
Bastardi, ut pote pro servis habiti, in jus vocare, et juri stare non poterant ; qua tamen infamia interdum liberati fuere. Idem liber rub. ad ann. 1270. fol. 32. r°. :
Il avint ke Rogerons li seliers apela Jehan Au-costé d'aseurement froissié et de pais brisié. Jehans dist qu'il [] n'estoit mie tenus a respondre, pour che k'il n'estoit mie du linage, ains estoit se anchestres issus de Bastardie.
Rursum fol. 66. r°. :
Li visconte disoit et proposoit que Jaque d'Auxi, fils de feu sire Vinchent d'Auxi prestre, ne devoit estre rechus à le loy... pour che que il estoit Batard fil de prestre, et que Batart ne devoit estre rechus à loy... Veu tout che qui pooit et doit mouvoir, le court dit, fit et pour droit que lidiz Jaque seroit rechus à le loy, considéré qu'il n'estoit mie proposé que il fust infame.
Vide in Servus.
P. Carpentier, 1766.
Inter potiora ecclesiæ Ambianensis privilegia illud recensetur, quod nemo nisi legitimus, inter canonicos hujus ecclesiæ admitti debeat, in Charta ann. 1470. ex Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 309 :
Jasoit ce que l'église d'Amiens soit douée de plusieurs grans et beaux priviléges,... et par especial que en icelle église, pour honneur d'icelle très glorieuse Vierge, ne soient receuz chanoines, qui ne soit néez et procréez en leal mariage, mesmes que par statut et ordonnance de ladite église, chacun chanoine à sa nouvelle réception, auparavant qu'il puisse ou doye estre receu en icelle, doit premierement de ce faire apparoir par serment solemnel, ou autrement deuement,... voulons et ordonnons... ledit privilége estre entretenu et observé.
P. Carpentier, 1766.
Bastardi quibusdam in locis inter agnatos cognatosve, qui sibi invicem sacramento, vel coram judice pacem asserebant, non annumerabantur, nisi eam ipsi jurassent, ut discimus ex Lit. remiss. ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 43 :
Per consuetudinem patriæ (Insulensis et Tornacensis) Bastardi minime comprehenduntur in pace facta inter suos parentes, nisi eandem pacem de se ipsis fecerint.
Quæ sic Gallice occurrunt in aliis Lit. ann. 1363. ex Reg. 101. ch. 44 :
Lesquelz Bastars par la coustume du pais (de Lille) ne pueent estre compris de tenir aucunes asseurances, triuwes, ne autres quelconques seurestats, se ilz de leurs personnes ne les créantent.
P. Carpentier, 1766.
Pœna mulctave, quam quis pro occisione bastardi incurrerat, a domino feudati poterat remitti, absque pace seu compositione inter partes facienda. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 308 :
Selon la coustume du pays de Haynau que l'en dit estre telle, que se un Bastart est tuez et occiz pour quelque fait que ce soit, son seigneur puet quitter et remettre sa mort, senz ce qu'il en conviengne faire aucune paix entre parties.
P. Carpentier, 1766.
Multiplici acceptione vox Bastart occurrit apud nostros. Charrette bastarde, quæ a forma consueta differt, vel quæ inter majorem et minorem media est, inter Reditus comit. Hannon. ann. 1265. ex Cam. Comput. Insul. :
Li karette s'elle est fierée, et s'elle est Bastarde, ij. den.
Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 199. r° :
Item quadrigam Batarde cum hersenio. Coustel Bastart,
eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1416. ex Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 447 :
Icellui prestre tira un coustel Bastart, qu'il avoit en sa sainture. Bastardeau,
eadem acceptione, in aliis Lit. ann. 1386. ex Reg. 129. ch. 36 :
Un petit coustel Bastardeau, etc.
Aliæ ann. 1405. in Reg. 159. ch. 317 :
Il tira un petit coustel appellé Bastardeau, etc. Icellui Jaquet tira le Bastardeau de sa dague, et vint contre le suppliant,
in aliis ann. 1456. ex Reg. 183. ch. 205. Vinum bastardum, Vin batart, idem forte quod mixtum, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 190. ch. 102 :
Une chopine de vin Batart.
Molendinum [] bastardum, Moulin bastart, idem videtur quod bannale, in Charta ann. 1417. ex 170. ch. 125 :
Ottroyons audit Bureau de Dicy... que son moulin soit bastart, banier et privilegié, comme les autres moulins Bastars et banniers, et qu'il puisse avoir deux fermiers et deux boulengiers, ou deux fermiers et un boulengier, comme les autres moulins Bastars ont. Bastart
præterea vocant, qui lanam operantur, partem lanæ excedentem, quam resecant, ut alteri exæquetur, Jart vulgo dicitur. Stat. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 210. art. 5 :
Que nul dudit mestier (de Megissiers) ne face depuis Pasques jusques à la mi-aoust que une laine nouvelle et le Bastart.
Denique Bastard, pro Bastardeau, agger, quo aqua continetur, in Lit. ann. 1399. tom. 3. Hist. Burgund. inter Probat. pag. 112. col. 2 :
Pour la réparation du Bastard, qui est rompu ez fossez de la ville de Beaune.