« Nobilitatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 597a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOBILITATIO
NOBILITATIO, In nobilium ordinem cooptatio, Gall. Annoblissement, in Literis ann. 1361.
apud Rymerum tom. 6. p. 342. Vide Nobilitare.
P. , 1766.
◊ Nobilitacion, in
Instr. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 480. art. 6.P. , 1766.
◊ Plurima hac de re
disquirenda sunt, quæ ad Glossarii institutum quam maxime pertinent. Et primo quidem,
quando plebeios homines nobilium ordini et prærogativis aggregandi usus incœpit ; tum qua
ratione quave de causa id fiebat ; denique inquirendum utrum acquisita semel nobilitate
quis poterat spoliari, imo et ab antiqua, a parentibusve accepta descisci ; et quo pacto
id contingebat. Quibus utcunque ad faciendum satis, ea, quæ mihi Regesta Chartarum
regiarum ex Chartophylacio regio evolventi hanc in rem notanda occurrerunt, hic exhibere
propositum est, iis tamen prætermissis, quæ satis accurate et ex Chartis authenticis
profert D. La Roque in suo de Nobilitate tractatu.P. , 1766.
◊ In primis vero monitum
velim lectorem, observandi, non decernendi animo hæc a me proponi, cum nonnulla sint, quæ
non modo hodiernis nostris moribus, sed et iis, quæ ætatis ejusdem sunt, monumentis
repugnare videantur ; ita ut in hac re, uti et in pluribus aliis, quæ ad
historiam nostram spectant, aliquid statuere difficillimum sit, quod omni ex parte certum
stabilitumque ab omnibus existimetur. Quæ nequaquam gratuito dicta esse ex sequentibus
patebit.P. , 1766.
◊ Hæc certe inter
homines, qui natura pares sunt, distinctio cuique sanæ mentis probaretur, si ingenii
acuendi aut virtutis remunerandæ duntaxat causa adinventa fuisset : nam, quæ ex iis ortum
habet, sola propriam laudem meretur, non quæ fortuito et casu accidit. Hinc literis,
quibus homines plebeii in nobilium ordinem cooptantur, hæc vulgo præmittitur formula :
Licet usus gentium nobilitatem in divitiis acquisitis introduxerit dominari, rationi tamen sagacius disponenti placuit ut mores et actus demonstrent nobilitatem hominum, et exinde mereantur nobiles verius reputari.Verum favori pecuniisve sæpissime accepta referri debet nobilitatio : neque enim ex hujusmodi literis, quæ formulæ sunt, quidquam in gratiam illius cui conceduntur, certo concludi potest ; nisi in iis singularia afferantur hujusce concessionis argumenta, ex quibus persona æstimari liceat : ea quippe interdum levissima sunt, cujusmodi est pia ad Jerosolymam peregrinatio, ob quam Arnaldus Bernardus civis Tornacensis a rege nobilitate donatur anno 1476. in Reg. 195. ch. 1615.
P. , 1766.
◊ Latino sermone sæpius
scribebantur literæ nobilitationum : tametsi plurimæ Gallico idiomate exaratæ reperiuntur,
quarum prima, quæ mihi occurrerit, ad annum 1323. pertinet.P. , 1766.
◊ Antiquior, quæ a me
visa est, nobilitationis litera, ad finem 13. sæculi spectat, annum inter 1285. et 1290.
pro Egidio de Curte superiori in Reg. 34. ch. 71.P. , 1766.
◊ Feudorum itaque
institutione longe posterior est nobilium creatio, quæ tum tandem cœpisse videtur, cum
plebeis hominibus feuda possidendi facta est licentia. Sed cum inde etiam nobilibus
nequaquam exæquarentur, licet divitiis eos plerumque superarent, quo ad eos accederent
propius, et a paribus suis magis secernerentur, literas a rege pecuniis aut favore
obtinuerunt, ut qui ordine dispares erant, privilegiis saltem æquales forent : neque enim
feuda nobilitatem conferebant, quod exemplis probare facile est. Poncius dictus le
Roy, dominus castri de Cortona, nobilitatur anno 1315. ex Reg. 52. ch. 115. ita et
Grimoardi anno 1319. ex Reg. 59. ch. 232. qui domini de Ville-Brumier et de
Monbet nuncupantur ; eodem quoque beneficio, ut cæteros omittam, donatus Stephanus
de Caritate, dominus feudi trium puellarum Parisiis anno 1389. ex Reg. 136. ch. 166. Non
omnium tamen feudorum hæc fuit conditio : erant quippe feuda nobilibus tantum adscripta,
ut patet ex Literis anni 1321. in Reg. 61. ch. 43. quibus nobilitas Petro Touset ea
ratione conceditur, ut feudum obtinere valeat.P. , 1766.
◊ Nobiles creare unius
regiæ seu supremæ dignitatis potestatisque est prærogativa, quam principes interdum
legatis suis, in dissitis præsertim provinciis, attribuerunt ; modo literæ ab ipsis
concessæ ad regem confirmandæ deferrentur ; quod passim occurrit. Quam consuetudinem ad
imperatores CP. ex Gregorii Nazianzeni poemate 2. nonnulli referendam esse censent.
Consule Desmolet. tom. 9. pag. 161. et novum Tract. de re diplom. tom. 4. pag. 551. P. , 1766.
◊ Extraneæ regionis
nobiles, qui regnum incolere volebant, literis regiis petebant nobilitatem suam firmari et
stabiliri ; ejusmodi sunt quæ dantur anno 1348. in Reg. 76. ch. 1. Hennequino de
Lucerode equiti, qui ex comitatu Juliacensi transductus apud Viromanduos uxorem
duxerat, ibique consederat.P. , 1766.
◊ Sponte assentior D.
la Roque, qui eos tantum inter nobiles cooptatos censet, qui honesto et libero
loco nati erant. Hinc est sane quod libertatis prius concessæ mentio fit in literis,
quibus nobilitate donantur homines glebæ adscripti. Extant nihilominus Literæ annorum
1354. et 1365. quæ libertatem ab ejusmodi hominibus obtentam antea fuisse, silent. An a
Cancellario scribave id oscitanter prætermissum esse probabiliter allegari possit, haud
satis scio. Vide supra in Miles.P. , 1766.
◊ Nobilitatio ad vitam
illius, cui concedebantur, interdum fuit determinata, uti docent Literæ ann. 1363. ducis
Barrensis pro Hussone Chaulmont, quæ a rege confirmantur ann. 1364. in Reg. 98. ch.
118.P. , 1766.
◊ Vulgaris usus est
memorari in literis officia exhibita ab eo, qui nobilis efficitur ; singulare vero prorsus
ea enumerari, quæ futura sunt, ut videre est in Literis ann. 1373. ex Reg. 105. ch. 430.
quibus Rogerus, dictus Louvet, burgensis seu civis Rotomagensis inter nobiles
adscribitur ob ea servitia, quæ ab ipso anno sequenti præstanda dicuntur in officio
majoris et præfecti ejusdem urbis.P. , 1766.
◊ Extant literæ, ut
recte monet D. La Roque, quibus nobilitas viduis filiisque ex eisdem natis
confertur ; cui addi potest, et nascituris ; quod legitur in Literis ann. 1393. ex Reg.
145. ch. 145. pro Jaqueta Bertine, vidua Laurentii de Petraponte, et in aliis pro
Maria, vidua Joannis de Bezegneul ibid. ch. 229. Neque etiam prætermittendum quod
ejusmodi literæ viri defuncti nomen aliquando taceant, ut efficere licet ex Literis
annorum 1368. et 1384. ex Reg. 100. ch. 154. et 126. ch. 159. pro Mauguieta, dicta la
Païenne et Margarita la Gaillarde ; nisi, prout tunc temporis mos erat,
virorum nomina, le Païen nimirum et le Gaillard, inflexione feminina hic
efferantur.P. , 1766.
◊ Sed quod maxime
notandum est, ipsi etiam superstites viri nobilitatis, uxoribus liberisque suis concessæ,
aliquando non erant participes ; quod demonstrare videntur literæ, quæ appellatis licet
virorum nominibus, de eorum nobilitate silent ; id enim eas tacuisse haud probabile est,
si gente fuissent aut concessione nobiles. Ubi conjecturis nos liberius indulgere nemo
suspicabitur, si sequentia paululum attente adverterit. Margarita filia naturalis Joannis
de Kyerisy militis, domini de Mureto, tunc uxor Colini des Cais, omissa
ipsius conditione, legitima et nobilis cum prole sua masculina declaratur Literis ann.
1363. in Reg. 95. ch. 104. Joannes le Coq, cujus uxor Jaquelina filia Joannis
Maillart, cum patre et fratribus suis nobilitatur ann. 1372. in Reg. 104. ch.
175. ejusdem concessione particeps nequaquam dicitur. Iis addi potest Joanneta de
Villepinte, filia naturalis Petri du Chateau consiliarii Cameræ Computorum,
et uxor Reginaldi Freron regis archiatri, quæ ann. 1391. ex Reg. 142. ch. 231.
legitimatur, et cum prole sua nobilitatur. Eo etiam spectant Literæ ann. 1428. in Reg.
174. ch. 203. et
204. quibus Perreta de Billy, necdum nupta, legitimatur, et cum
nascituris ex ea liberis nobilitatur : neque enim id privilegii ea conditione ipsi
concessum est, ut nobili viro nubat ; si secus itaque fecisset, ex plebeio homine
procreasset liberos nobiles. Idem denique probant Literæ ann. 1320. ex Reg. 59. ch. 458.
quæ nobilibus accensent Nicolaum et Joannem de Molendinis cum eorum posteritate etiam ex feminis descendente, et aliæ ann. 1368. ex Reg. 99. ch. 230. pro Philippoto de Modulan et Coletta Joannaque sororibus suis. Matris ergo, non patris, conditionem nonnunquam sequebantur liberi, ut rursus ex infra dicendis manifestum erit.
P. , 1766.
◊ Armigeri seu Equitis
appellatio nobilium propria erat ; hæc tamen tribuitur Guillelmo de Conros, filio
illegitimo Astorgii d'Orelhac, in Literis ann. 1341. ex Reg. 74. quibus legitimatur
et nobilitatur. An militum bastardis attributa hæc prærogativa, qui nihilominus
legitimationis nobilitationisque literis, prout cæteri, indigebant ? In exemplum sit
Joannes de Bosco, dominus de Domo forti, d'Onay et de Toussi, filius
illegitimus Radulphi comitis Aucensis, Franciæ comitis stabuli, qui an. 1395. Literis
regiis ex Reg. 149. ch. 146. nobilitatur.P. , 1766.
◊ Cingulo militari
donabantur publice, qui ad nobilium ordinem promovebantur ; adeo ut, si certa de causa
privatim id actum fuisset, auctoritate regia resarciretur quod minus legitime factum esse
putabant. Hinc est quod Gerardus de Turre d'Escure regi supplicat, ut nobilitatem
suam confirmare velit, quæ ei denegabatur unicam hanc ob causam, quod Petrus de Turre
pater suus moriens, militiæ honoribus domi intra privatos parietes fuisset ornatus. Cui
supplicationi annuit rex Litteris ann. 1337. ex Reg. 70. ch. 365. quibus Petrum de Turre
militem obiisse pronuntiat, non secus ac si ex nobilibus ortum habuisset.P. , 1766.
◊ Cum de alicujus
nobilitate controversia erat, auctoritate regia de ea inquirebatur, quæ hac inquisitione
primo statuta, literis regiis deinde firmabatur, quibus hæc addebatur formula,
Eumque, quantum opus est,
nobilitamus : quod non omnibus gratum fuisse non injuria suspicor. Ubi vero
nobilitatis argumenta proferre difficillimum erat, iis exhibendis, simul et inquisitione
de iis facienda nonnunquam liberabantur a rege ; cujus dispensationis mentio fiebat in
literis, quibus nobilitas, etsi invalidis argumentis stabilita, asserebatur, vel etiam
conferebatur ; quod factum reperimus ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 201. in gratiam Joannis
de Bosco, scribæ parlamenti in re criminali, et ann. 1409. in Reg. 167. ch. 325. pro
Michaele et Roberto de Rouvres, qui ridenda potius quam probanda in suo supplici
libello afferunt argumenta ; sed, ut quod res est fatear, ridicula magis sunt, quæ a
Joanne et Gasparo Bureau ann. 1447. in Reg. 178. ch. 256. allegantur, ut pote qui
nobilitatem suam ad Literas Henrici comitis Campaniæ ann. 1161. etsi a Joanne rege ann.
1361. confirmatæ reperiantur, referre non dubitant. Simplicior est Joannis des
Bourdils ex senescallia Carcassonensi agendi ratio : is enim, cum gentis suæ
antiquitatem non satis dilucide probare potuisset, Literas obtinet a rege ann. 1382. ex
Reg. 122. ch. 1. quibus inter nobiles adsciscitur. P. , 1766.
◊ Nobilitas ergo amitti
poterat ; et id quidem multiplici ratione. Prima est practicam, ut cum ipsis
loquar, artemve mercatoriam exercendo. Occurrunt quamplurimæ literæ, quæ id evincunt.P. , 1766.
◊ Altera est, non
vivendo seu non se gerendo prout nobiles decet, uti habent literæ, quibus, quid his verbis
significatum voluerint, non apertius declaratur. Sic Petrus Saffroy armiger, ex
patre et matre nobilibus ortus, nobilitate donatus, vel nobilitati restitutus, dicitur in
Literis ann. 1358. ex Reg. 87. ch. 58. quod parentes ejus nobilium more non vixerint. Iis
tamen nonnullam lucem præferunt ea, quæ leguntur in Instr. ann. 1391. inter Probat. tom.
3. Hist. Nem. pag. 116. col. 1. ubi quibusdam nobilitas denegatur ea potissimum ex causa,
quod prædicti dicentes se nobiles, non habent equum seu equos, nec alia arma in domibus ipsorum. Verum non armis duntaxat, sed et vestium forma nobiles ab aliis distinguebantur, ut videre est supra in Miles, unde qui ejusmodi privilegiorum minus erat studiosus, more nobilium non censebatur vivere.
P. , 1766.
◊ Tertia, quæ
frequentior est, quantumvis minus nota videatur, uxores plebeias ducendo ; quod pluribus
facile est probare argumentis. Guillelmus de Savigny ann. 1345. ex Reg. 68. ch.
340. Bertrandus de Batut ann. 1356. ex Reg. 84. ch. 701. et Joannetus de
Marton ann. 1365. ex Reg. 98. ch. 462. ex patribus nobilibus orti, quod matres ex
plebe habuerint, literis regiis nobilitantur. Sic et Beatrix, viri nobilis Petri de
Rochedun uxor, cum posteritate sua ann. 1372. in Reg. 103. ch. 88. et Isabella, uxor
Joannis Thibaut armigeri, cum liberis natis et nascituris ann. 1405. ex Reg. 60.
ch. 198. pari donantur beneficio pari ex causa. Neque ab iis secernenda est Joanna de
Clamecy, quæ cum posteritate sua nata et nascitura ann. 1362. ex Reg. 91. ch. 341.
nobilitatur, tametsi nobilitatem Andreæ du Moustier, ejusdem Joannæ mariti, in
dubium revocare videatur D. La Roque, maxime ex iis verbis : qui a nobilibus traxisse dicitur originem, sicut fide digna relatio testatur,ut legitur in iisdem literis. Erroris occasio fuit verbum dicitur, quod ubi etiam de re certissima, puta de Dei existentia, sermo est, usurpari solitum hac ætate non attendit : id tamen suspicari promptum erat ex iis quæ adduntur, sicut fide digna relatio testatur, quæ cum re dubia nequaquam alligari possunt. Sed vereor ne quis hæc superflue dicta esse existimet, quando ipse Andreas Domicelli nomine ibi appelletur. Hanc denique nostram de amittendæ nobilitatis ratione sententiam invicte, ut arbitror, probant Literæ ex Reg. 97. ch. 7. quas anno 1366. supplicando regi exhibent Petrus des Bordes et Jacobus ejus fratris filius, ut antiquæ nobilitati suæ restituantur, a qua majores sui defecerant, dum, ut rebus suis providerent, uxores copiis amplissimas, posthabito genere, duxissent, quod a rege ipsis ultro conceditur.
P. , 1766.
◊ Eadem quoque erat
virginis nobilis conditio, si viro plebei ordinis nupsisset. Id sane innuere videntur
Literæ ann. 1374. ex Reg. 106. ch. 118. quibus nobilitate donatur Gileta, quæ
domicella appellatur, una cum viro suo Eustachio de la Pierre, castelleti
Parisiensis consiliario. Unde effici potest, quod tamen pro certo ponere non ausim,
nobilitate privatos fuisse, qui dispari genere conjungebantur. Ut quid enim
nobilis efficeretur, quæ a parentibus suis hanc habuerat prærogativam ? quando quidem, ut
superius diximus, matris conditionem sequerentur filii. Vide Disparagare. Idem
quoque opinatus est Auctor Cæremonialis Gallici MS. a Cangio laudati in Dissert. 10. ad
Joinvill. : Et se un noble homme d'ancienneté est issu après sa noblesse de quatre lignes non nobles, c'est à savoir de celle de l'esleUnde ejusmodi nobiles degeneres appellat Monstrelletus 1. vol. cap. 44. imo nothi vel spurii habebantur liberi ex dispari conjugio prognati, ut legitur in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 :(ayeule)de suzesle(bisayeule)et de mere, il ne se devroit plus nommer gentilhomme, et pour cette cause tout noble homme doit desirer à soy marier à noble lignie.
Spurius, de parte nobili et de matre vili.Ibidem :
Notus(pro Nothus)de patre non nobili et de matre nobili.
P. , 1766.
◊ Hæc vero, quanquam
certis pluribusque stabilitæ sint monumentis, ab usu tamen recepto aliquando discessum
esse, videre est in voce Bastardus supra, ubi homines etiam illegitimæ
originis, nobilitatis privilegia cum uxore plebeia liberisque ex ea natis communicasse
observavimus. Nihil itaque est, ut paulo ante monuimus, quod adeo firmum statutumque sit,
cui statim opposito exemplo repugnari non possit. Idcirco nobis sufficiat facta
protulisse, rem alii definiant. Et quidem pro libito hac in re actum olim fuisse conjicere
est, cum nobili S. Juliani Brivatensis collegio, cui nemo nisi ex nobilissima gente
adscribi asseritur, huic tamen præpositum reperiamus Joannem Talapin, qui Literis
ann. 1391. ex Reg. 142. ch. 109. inter nobiles cooptatur.