« »
 
[]« Servus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 454c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVUS
SERVUS, Servi, apud veteres Gallos et Germanos alii fuere a servis Romanis eorumque conditio longe diversa. Tacitus, de Morib. Germanor. :
Servis, non in nostrum morem, descriptis per familiam ministeriis utuntur, suam quisque sedem, suos penates regit : frumenti modum dominus, aut pecoris, aut vestis, vel colono injungit, et servus hactenus paret.
Quibus quidem verbis satis designantur ejusmodi servi, quos Adscriptitios glebæ vocabant, quales ferme fuere apud [] nostros, qui servorum nomine censebantur, de quibus a nobis utcumque collecta, et prout occurrerunt, hic proponemus.
Servi porro, ut est in Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 76.
alii naturæ, alii facti, alii emptione, alii redemptione, alii sua vel alterius datione
. De hisce omnibus fere servorum speciebus egimus variis in locis, ac præsertim in vv.
Capitalis, Nativus, Originarius, Obnoxiatio, etc
. Ad eos vero, qui redemptione facti, hic dicuntur, referri debent, quæ habent Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 191 :
Il y a une autre assise propre, que quant home est arresté par dethe, que il ne puisse payer, et celui, ou ceaus, à qui il doit, et ne peut payer, requierent au Seignor que il lor livre par l'assise celui, qui lor doit la dethe, et le Seignor leur doit livrer, et que il le peuvent tenir en fers, ou en prison, s'il ne les paye, toute sa vie, donnant li à manger et à boire suffisamment sa vie sostenir pain et aigue, et robe à vestir si que il ne meure par faute de robe, et se il le font labourer, que son labeur soit conté au feur corable des laborans qui laborent de celui labour, que li fera laborer, et abatre de sa dethe, ce que il deservira de son labour.
Servi, ut olim apud veteres, etiam apud nostros vænum exponebantur : cujusmodi venditionis formulæ exstant apud Marculfum lib. 2. form. 22. et Labbeum tom. 2. Miscellan. pag. 493. Vide Gregor. Turon. lib. 3. Hist. cap. 15.
Servi vero venalitiarii, seu vænum expositi, ramum gestabant in capite. Warnerius MS. in Caprum Scottum Poëtam :
Ducitur ad portum gestans in vertice ramum,
Venalem Moriuht nosceret ut populus.
Apud veteres collo appensum titulum gestabant. Vide A. Gellium lib. 4. cap. 2. Budæum in Annotat. Prior. et Scaligerum ad lib. 4. Propert.
P. Carpentier, 1766.
Servi, cum a dominis vendi poterant, nihil mirum, si eos cum re qualibet commutaverint ; quod factum legimus in Transact. inter dom. de Bellojoco et capit. Autiss. ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss. :
Lequel Humbert en eschange de ce, baille audit chapitre tous les hommes et les femmes, que luy et sa femme havoient ou pouvoient avoir, ou devoient havoir à Egligny, à Cherluy, à Porrein et à Espoigny, sers et serves de chefs et de corps,..... avec la progeniée et la sigance de tous les hommes et de toutes les femmes.
Servorum pretium commune apud Romanos fuit 20. aureor. ex leg. 31. D. de Minor. (4. 4.) et leg. 1. C. de Com. serv. mancip. (7, 7.) Varium ac diversum tamen fuit, secundum servorum dotes. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 5. de Servo :
Quo invento, obtulerunt homini munera : sed respuit ea, dicens, Hic de tali generatione decem auri libris redimi debet.
Ibidem, servus alius venditur 10. aureis. Vide eumdem lib. 6. cap. 36.
Servus aut ancilla valens sol. 15. aut 25.
in Lege Salica tit. 11. § 5. Statuta crimin. Saonæ cap. 18. fol. 25 :
De percussione Sclavorum utriusque sexus. Nulli enim liceat taliter capiendo vel ducendo interficere, vel graviter vulnerare, nisi forsan se telo defenderent, quo casu occidens vel vulnerans puniri possit, nisi dumtaxat ad restitutionem pretii servi occisi, vel vulnerati, quod pretium taxari per magistratum Saonæ nequeat ultra florenos quinquaginta.
Statura in servis observabatur et æstimabatur.[] Lex Alaman. tit. 8. edit. Tilii Heroldi :
Si quis servum alienum occiderit, sol. 12. in capitali restituat : aut cum alio servo, qui habet 13. palmas cum pollice replicato, vel 2. digitos in longitudinem, et 3. solidos in alio pretio superponat, quod fiunt simul solidi 15.
Charta Alamannica Goldasti 3 :
Det alium mancipium undecim manuum longum.
Vide Cujacium lib. 20. Observ. cap. 3. et eumdem Goldastum ad Dositheum pag. 28.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi pignus dabantur et recipiebantur. Lex Alaman. tit. 86. § 1 :
Si quis pignus tulerit contra legem, aut servum, aut equum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servum, cui dominus oculum eruit, vel dentem excussit, liberum dimittendum esse statuit liber 6. Capitul. cap. 14 :
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillæ suæ, simili sententia subjacebit.
Si vero occiderit, pœnitentiæ per biennium subjicitur, ex Addit. 4. cap. 49 :
Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione vel pœnitentia biennii reatum sanguinis emundabit.
Servi matrimonia ita inibant, ut invito, aut inconsulto domino, ancillis ; et vicissim ancillæ servis aliorum dominorum copulari non possent, pro qua licentia certam denariorum summam exsolvere tenebantur, ut in voce Forismaritagium docuimus.
Liberorum vero hominum matrimonia cum ancillis apud Wisigothos gravi pœna interdicuntur, in Lege Wisig. lib. 3. tit. 2. § 2. 3. In Lege Salica tit. 27. § 3. Exstat Charta in Tabul. S. Germani Parisiis Hugonis Abbatis ann. 1140. in qua hæc habentur :
Quidam homo Ansellus nomine Major S. Martini Turonensis de villa, quæ Domna Maria de Montosis nominatur, adiit præsentiam nostram, petens a nobis, quatenus quamdam mulierem, Lethois appellatam, de familia B. Germani procreatam, quam in uxorem ducere volebat, a servili conditione solveremus. Sibi enim eam, nisi liberam, matrimonio jungere non licebat, etc.
Francus, qui alienam ancillam sibi publice junxerat, cum ea in servitio permanebat. Id juris etiam obtinuit olim in Gallia nostra. M. Pastorale Ecclesiæ Paris. ann. 1261 :
Petrus dictus Rex, oriundus de Lagiaco, commorans apud Civilliacum, asseruit et recognovit in jure coram nobis ..... quod ipse duxit in uxorem Gilam, quondam uxorem defuncti Petri de Origniaco defunctam, feminam de corpore Ecclesiæ Parisiensis. Asseruit etiam et recognovit dictus Petrus in jure coram nobis, quod ipse ob hoc de consuetudine generali ipsius patriæ factus est homo ipsius Ecclesiæ Parisiensis, etc.
Sed et in Flandria Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ n. 12 :
Quicumque secundum jus Comitis ancillam liber in uxorem duxisset, postquam annuatim eam obtinuisset, non erat liber, sed ejusdem conditionis erat effectus, cujus et uxor ejus.
Vide Gualterum Tervan. cap. 15. et Labbeum tom. 1. Miscellan. pag. 541. tom. 2. pag. 468. Contra, Jure Anglico, thorus mariti liberi facit uxorem nativam liberam in vita viri, finito vero matrimonio uxor ancilla redit in servitutem, ut est apud Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 21. § 4. et in Fleta lib. 5. cap. 26. § 25. Quod etiam apud nos obtinet in viris nobilibus, qui uxores non nobiles ducunt quæ maritorum privilegiis gaudent, dum ii superstites sunt. Wichbild. [] Magdeburgense art. 3 :
Constitutionibus antiquorum Principum cautum esse legimus, si homo liber servam in matrimonium duxerit, proles ex ea genita patri et non matri æquari debet. Principes autem potentes de consensu communitatis sanxerunt, quod filii jura nanciscebantur patris, et filiæ matris. Recitatur tamen, quod tempore Friderici eo nomine primi Imperatoris, statutum fuit, si liber homo servam superduxerat, vel ingenua servum, quod proles illa utriusque sexus matrem sequi deberet, et non patrem. A juris autem principio hoc fuit jus, quod liber partus nunquam servilem procreavit partum. A temporibus autem Wikmanni Episcopi jure frequentatum est, et per Henricum eo nomine VI. Imperatorem statutum, quod utraque proles, filius, et filia nascuntur secundum matrem et non patrem : hoc est, ventrem ipsum sequuntur, etc.
In Anglia nunquam matris, sed patris conditionem semper sequuntur liberi ex ejusmodi servorum matrimoniis prognati :
quia semper de patre, non a matre generationis ordo texitur,
ut est in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 77. et 78. Quibus consona habent Fortescutus cap. 42. Fleta lib. 1. cap. 3. § 2. et Littleton. sect. 187. Vide Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 21. 22.
In Comitatu Cornubiæ ea obtinet consuetudo,
quod si liber homo ducat nativam aliquam in uxorem ad liberum tenementum, et liberum thorum, si ex eis duæ procreantur filiæ, una erit libera, et altera villana, quia ibi partiti sunt pueri inter liberum patrem et dominum uxoris villanæ
. Bracton. lib. 4. cap. 13. § 2.
Liberorum ex ejusmodi matrimoniis status diversus fuit, secundum receptas apud gentes diversimode Leges. In Consuetudine Burbonensi art. 199. liberi ex legitimo matrimonio servi vel servæ nati, sive uterque servituti obnoxii sint, sive horum alter, pejorem conditionem sequuntur, hoc est, servi fiunt. Quod videtur obtinuisse apud Francos, ex Marculfo lib. 2. form. 29. in Alemannia, et alibi, ex Chartis Alemann. Goldasti 1. 2. ex Constit. Conradi Imp. ann. 1028. et Friderici II. ann. 1220. apud Ughellum in Episcopis Sassenatensibus. Adde Edictum Theoderici Regis § 65. 66. Exstat in Tabulario S. Maglorii Parisiensis Charta, ex qua docemur id juris etiam locum habuisse apud nostros sub tertia Regum stirpe :
In Nomine S. et individuæ Trinitatis Amen. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum Rex notum volo fieri omnibus tam posteris quam præsentibus quorumdam invida relatione auribus nostræ Sublimitatis intimatum fuisse, quemdam scilicet Henricum cognomento Lothoringum servum nostrum debere esse, et matre quidem illius libera existente ex paterna tantum origine servitutis maculam contraxisse. Sed quia honor Regis judicium diligit, querelam et causam istam in judicium posuimus, et diem inde statuimus. Die igitur statuta, convenientibus in unum in Palatio nostro amicis et fidelibus nostris, prædictum Henricum monuimus, ut tanquam noster servus, et ex nostro servo natus, sicut nobis dictum fuerat servitutis obsequium nobis impenderet. Henricus vero et se et patrem suum servum nostrum vel fuisse vel esse omnino negavit, et ab omni servitute se et eum defendere paratus fuit. Quoniam autem objectæ servitutis aberat testis, accusator defecerat, eommuni consilio diffinitum est, ut ipse Henricus suæ libertatis jurator et comprobator existeret, et juramento [] suo nos super hoc certos et omnino quietos redderet, quod et factum est, etc. Actum Parisiis ann. 1112.
Lege Longobardorum, mulier libera, quæ servo nupserat, non modo statum mariti sequebatur, sed et ad Palatium pertinebat. Præceptum Pandulphi Principis Capuæ apud Camillum Peregrinum in Hist. Longob. :
Concedimus tibi, qui Adelmundo, omnes mulieres liberas fœminas, quæ sibi copulaverunt vel copulaverint tuos servos maritos.
Capitul. Adelchisi Princip. Benev. cap. 1 :
Si cujuscumque servus liberam uxorem tollere, qui ad Palatium juxta legem pertinebat, utique pessima extitit consuetudo, ut eas personas, quisquis vellet, expeteret. Amodo autem et deinceps statuimus, ut tanta perversitas nullum habeat locum, sed ipse solummodo eos habeat semper, cujus primum ille fuerat servus, etiamsi illos ad Palatium nunquam repetant.
Habetur istius Consuetudinis Diploma ejusdem Adelchisi in Chron. S. Sophiæ Benevent. pag. 645. Id etiam statutum a Frothone Danorum Rege auctor est Saxo Grammaticus lib. 5 :
Si libera consensisset in servum, ejus conditionem æquaret libertatisque beneficio spoliata, servilis fortunæ statum indueret.
In Legibus Scaniæ apud Andream Suenonis lib. 6. cap. 5 :
Matris conditionem sequitur semper partus, ut sit liber partus ex libero ventre procreatus, licet pater servilis conditionis onere premeretur : vel si servus ex ventre servili progenitus, quantumcumque pater inter ingenuos nobilitatis genere præfulserit.
Sed hæc attigisse sufficiat, cum omnia, quæ de servorum matrimoniis habent Concilia, Regum Capitula, Chartæ veteres, et Consuetudines municipales, hic inserere haud facile sit. Consulat igitur, qui plura volet, Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 124. Synodum Vermeriensem ann. 752. cap. 6. 7. 8. 13. 19. 20. Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 6. Capitul. 3. ann. 819. cap. 3. Observantias Regni Aragon. lib. 6. tit. de Privilegiis dominæ Infantione § 1. M. Pastor. Eccles. Parisiens. lib. 2. ch. 127. 128. 131. 135. lib. 3. ch. 14. lib. 5. ch. 9.
Liberorum matrimonia. In Consuetudine Burbonensi art. 208. possunt servi liberos suos in matrimonium collocare, iisque bona sua mobilia tradere, ita ut eorum liberi ac bona priorem semper conditionem sequantur.
De Servorum nothis liberis, ita sancit Consuetudo Burbonensis art. 194. Nothi ex ancilla et homine libero conditionem matris sequuntur. Contra nothi ex muliere libera et homine servo sequuntur conditionem patris, remanentque nude nothi.
P. Carpentier, 1766.
Qui Serfs pissenez appellantur in pago Nivernensi, ut testis est Raguellus.
Bona servorum. In Consuetudine Burbonensi art. 201. 202. servi prædia sua liberæ conditionis hominibus vendere non possunt, quod si vendiderint, in commissum ad dominum perveniunt. Contra vir liberæ conditionis prædium suum servo vendere potest. Vicissim servi in servos sive per donationem sive per venditionem bona sua transferre, aliosque contractus inire invicem possunt, inconsulto domino, dummodo ejusdem domini sint servi.
Servorum successores. In eadem Consuetudine Burbon. ann. 200. liberæ conditionis viri vel feminæ servis nusquam, sed servi agnatis liberæ conditionis succedunt. Art. 207. Servi agnatis ejusdem [] conditionis succedunt, dummodo communes in bonis sint, unaque cum iis degant. Quod si ab iis divisi sint, eorum hæreditas jure mortuæ talliæ ad dominum pervenit. Eadem habet Arvernensis cap. 27. art. 8. 6. Vide M. Pastorale Ecclesiæ Parisiensis lib. 1. ch. 26. et Consuetudinem Tolosæ, rubr. de Homagiis. Exstat in Tabulario S. Dionysii Novigenti Charta Roberti Comitis Belismensis, qua
res servorum suorum omnium morientium, sicut mos sibi deferebat, tam in ædificiis, quam in rebus aliis, S. Dionysio Martyri, sibique servientibus concedit.
Vide Glossarium Juris Gallici voce Eschange.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servis lanceæ usus prohibetur, in lib. 5. Capitul. cap. 247 :
Et ut Servi lanceas non portent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Varia fuit et diversa pro variis temporibus et locis servos libertate donandi ratio : quas omnes consuetudines attigimus in voce Manumissio. Huic vero quæ accepto a servis libertatis pretio fiebat nonnulla addere placet lectori haud ingrata, ut confidimus. Judicium testam. Bernardi Comitis Bisuld. ann. 1020. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1030 :
Servos vero omnes suos masculos quos in domo sua retinebat mandavit liberos facere propter remedium animæ suæ... Adalbertus de Casas donet quinque uncias de auro ad S. Maria de Cubera ad crucem faciendam, et faciant illum liberum. Arnullus de Riopullo donet quinque uncias de auro ad S. Petro de Castronovo propter crucem quod ibidem debebat, et faciant illum liberum. Amalvino de Tugurio et Tedmar de Viriols donet unusquisque uncias duas de auro ad S. Maria de Finistras,...... et faciant eos liberos.
Charta manumissionis ann. 1217. ex Tabul. Montol. :
Nos duo fratres Petrus Vebaldi et Guillelmus Arnaldi per nos.... solvimus, diffinimus et ab omni jugo servitutis liberamus et Raymundam feminam nostram...... et omnes infantes qui de te nascentur, et omnem posteritatem quæ de illis exierit in perpetuum, et damus atque etiam dimittimus Domino Deo et B. M. Virgini et omnibus SS. Dei et marito sive maritis si forte eos habueris, quidquid in te habebamus vel habere debebamus, ita quidem quod tui infantes qui de te nascentur et omnis posteritas quæ de illis exierit in perpetuum possitis facere omnem vestram voluntatem a vobismet ipsis et ab omnibus rebus vestris præsentibus et futuris sine omni nostro nostrorumque retentu et reblandimento, quia ab omni jugo servitutis, a parte dominii et homagii nostri liberos et absolutos, sicut melius dici vel intelligi potest ad vestram vestrorumque utilitatem vos facimus cum hac præsenti carta vobis in perpetuum valitura, recognoscentes et cognoscentes quod pro hac absolutione et diffinitione recepimus a rebus amicorum tuorum quatuor solidos Melgorienses, ut hæc carta firma et stabilis permaneat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Observandum vero libertatis munere donari eum non posse, qui ex parentibus servis natus, per triginta annos ipse in servili conditione perstitit, ex Addit. ad Leg. Longobard. tit. 4. § 10 :
Quod per triginta annos servus liber fieri non possit, si pater illius servus aut mater ejus ancilla fuerit.
Lothar. 95. Confer Grimoald. 1.
Servi, Clerici fieri vetantur, antequam libertatem a dominis suis consecuti fuerint, in Canonibus Apostol. in Nov. 123. § 17. in Concil. Aurel. III. cap. 26. Aurelian. V. cap. 6. in Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 88. 82. lib. 7. cap. 34. 51. [] in Fragmentis Capitulor. edit. a V. Cl. Steph. Baluzio cap. 2. in Capitulari 1. ejusdem Imper. incerti anni cap. 26. etc. Vide præterea Vitam S. Theophanis Confess. n. 11. Flodoardum lib. 3. Hist. Remens. cap. 27. pag. 553. Consuetudinem Castellensem in Biturigib. art. 7. Vassorium in Annalib. Noviomensib. pag. 959. 960. Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. n. 105. 161. etc. Si autem inconsulto domino ad Clericatum promoverentur, Clericatus privilegio, domino petente, privabantur. Vide Probationes Hist. S. Aniani pag. 106. et Regiam Majest. lib. 2. cap. 13. ubi plura
de servis non ordinandis ad sacros ordines
, præterea S. Leonem Epist. 1. cap. 1. Vitam Ludov. Pii ann. 817. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verum
si servus sciente et non contradicente domino in clero sortitus sit, ex hoc ipso liber et ingenuus fiat,
in Fragm. Capitul. cap. 2. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 361.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem statuitur in Capitular. Aquisgr. ann. 789. cap. 22. pro servis qui vitam monachicam suscipere volebant, ut scilicet præter consensum dominorum non admittantur : quod tamen certis limitibus conclusit Capitulare 1. ann. 805. § 11 :
De propriis servis vel ancillis, ut non supra modum in monasteria sumantur ne deserentur villæ.
Adde lib. 1. Capitul. cap. 106.
P. Carpentier, 1766.
Audiendus omnino hac de re Bellomanerius cap. 45. in Consuet. Bellovac. MSS. pag. 121. v°. col. 2 :
Il duit moult bien au seigneur, quant il voit que son homme de cors devient clerc, que il traie à l'évesque et que il li requiere que il ne li fache pas couronne ; et se il li a faite, que il li oste : et li évesque i est tenus.
Requirebatur præterea superioris domini seu regis consensus, ut qui, illo non petito, ad presbyteratus etiam ordinem et ad beneficium ecclesiasticum fuerat promotus, in servitutem, non domini proprii, sed superioris, redibat ; qui usus posterioribus quoque sæculis, saltem in quibusdam provinciis, obtinuit, ut discimus ex Lit. ann. 1474. in Reg. 204. Chartoph. reg. ch. 111 :
Dimanche Colconnet prestre chanoine en l'église cathédrale de Chaalons,... pour ce qu'il est issu de Serve condition et qu'il n'a esté manumis que par seigneurie ou seigneurs naturels tant seulement, par quoy, selon la coustume de nostre pays de Champagne, il est retourné envers nous en semblable servitude, qu'il estoit envers sesdiz seigneurs naturelz, paravant ladite manumission, etc.
Servorum testimonia. Servis non credendum, si crimen alicui objecerint, statuit Lex Wisigoth. leg. 2. tit. 4. § 4. ut et dominos accusantibus, Edictum Theoderici § 48. et Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 144. 146. lib. 7. cap. 148. 342. 208. 440. Ex Consuetudine Burbon. art. 205. servorum perinde ac aliorum liberæ conditionis hominum admittuntur testimonia. Sed et juri stare possunt inconsulto domino, art. 206. Servorum Regiorum admittebatur testimonium, ex Lege Wisigoth. leg. 2. tit. 4. § 4. et ex Lege Burgund. tit. 60. § 3. Ludovicus VI. Francorum Rex ann. 1108. Ecclesiæ Parisiensi indulsit,
ut illius servi in omnibus causis, placitis ac negotiis adversus omnes homines tam liberos quam servos liberam et perfectam haberent testificandi et bellandi licentiam, ita ut nemo eorum testimonio pro Ecclesiasticæ servitutis occasione calumniam inferat.
Id firmavit postea Paschalis PP. 8. [] Kl. Febr. ann. 1114. qui hæc subdit,
non esse æquum Ecclesiasticam familiam iisdem conditionibus coërceri, quibus servi secularium hominum coërcentur.
Exstant hæc decreta in M. Pastorali ejusd. Ecclesiæ leg. 19. ch. 13. 71. et 84. quæ descripta sunt a Ph. Labbeo tom. 2. Miscellan. pag. 597. et seqq. Simile privilegium indulsit idem Ludovicus anno 1110. servis Monasterii S. Martini de Campis, in cujus Historia habetur pag. 22. ut et servis Monast. S. Mauri in Charta ann. 1118. descripta a Gallando lib. de Franco Alodio pag. 263. et a D. De Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 3. qui aliam ejusd. Regis subdit ibid. pag. 5. pro servis Eccl. Carnot. ann. 1128. Adde Jacobum Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 309. 352. 452. 454. 578. 584.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id erat Regiorum et Ecclesiasticorum servorum privilegium ut ipsi in judicio de rebus suis responderent. Lex Ripuar. tit. 58. § 20 :
Servi autem Regis vel Ecclesiarum non per actores, sed ipsi pro semet-ipsis in judicio respondeant, et sacramenta absque tangano conjurent.
Alii vero per suos dominos respondebant, ex eadem Lege tit. 30. § 1 :
Dominus ejus in judicio pro eo interrogatus respondeat.
In Consuetudine Burbonensi art. 189. 204. servorum alii sunt, qui ex eo, quod talliis servilibus sunt obnoxii, pro servis habentur : alii servi 4. denariorum appellantur, de quibus egimus, ubi de Capitalibus, id est, hominibus, qui censum debent de capite, quos etiam homines de corpore, vel de casalagio nuncupabant. De iis suis locis multa congessimus. Utriusque servorum speciei par ferme fuit conditio ; cum et servilibus obsequiis penitus addicti, et dominis suis, ratione originis omnino essent obnoxii. Adscriptitiorum igitur alii erant servi Fiscales, alii Ecclesiastici, alii Beneficiarii, etc. De quibus nomenclaturis sigillatim dicemus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Aratores, Agrorum cultores, in Cod. Theod. lib. 2. tit. 30. de Pignor. leg. 1 :
Non Servos aratores, aut boves aratorios pignoris causa de possessionibus abstrahunt.
Vide Servi ministeriales.
Servi Beneficiarii, Beneficiis seu prædiis datis ad beneficium, addicti, et qui in iis servi glebæ erant, et cum prædio ad beneficiarium transierant, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 30. 36. Ludov. P. 10. Lothar. 58. in Capit. 1. Lud. Pii ann. 819. c. 1. et in Capit. 3. ejusdem anni cap. 7. Agobardus Lugdun. de privilegio et jure Sacerdotii c. 11 :
Habeo unum clericionem, quem mihi nutrivi de Servis meis propriis, aut Beneficialibus, sive pagensibus, etc.
Vetus Notitia ex Tabulario Persiensi ch. 14 :
Ibique adveniens Moyses Advocatus Hildebranno Comiti,... mallavit hominem aliquo, nomine Dodono, quod Servus erat Domno Karlo de suum beneficium, de villa, quæ dicitur Jovo, in pago, qui dicitur Augustidunense, etc.
Infra :
Ad pedes ipsius Moyse jactavit, atque recredidit, quod Servus erat Domno Karlo Rege de jamdicta villa Jovo.
Alia Notitia ibidem ch. 15 :
Ibique veniens Fredelus Advocatus Hildebrandi Comitis, mallabat hominem aliquo, nomine Adelardo. Requirebat ei, quod Servus erat Domni Ludovici Imperatoris, de villa Patriciaco, de parte genitoris sui nomine Adalberto, de Beneficio Hildebrando, et ipso servitio malo ordine recontendebat, etc.
Servi Casati, Casis seu prædiis addicti.[] Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 6 :
Servi, qui jam Casati sunt,... mancipia non casata.
Vide Traditiones Fuld. 1. 2. trad. 40. 70.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Censuales, Villani, censui obnoxii. Charta ann. 963. apud Calmet. inter Probat. Hist. Lotharing. tom. 1. col. 371 :
Dedit itaque prætactus Comes ad S. Maximinum de rebus suæ proprietatis legali traditione mansum unum et dimidium, cum Servis censualibus, etc.
Vide in Census pag. 260. col. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Civitatis fiscalibus æquiparantur, in lib. 4. Cod. Theod. tit. 9. leg. 4 :
Mulieres, quæ fiscalibus vel civitatis Servis sociantur, ad hujus sanctionis auctoritatem minime pertinere sancimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Comitum memorantur in Edicto Pistensi cap. 15.
Servi Consuetudinarii, Serfs coustumiers, in Consuet. Marchensi art. 126. dicuntur, qui domino tres tallias in pecunia, et avenam et gallinam debent, aut præstant, quolibet anno propter prædium servituti obnoxium. Vide Consuetudinarii in Consuetudo 4.
P. Carpentier, 1766.
Servus Disrationarius. Vide supra Disrationarius.
Servi Dominici,
id est, compulsores exercitus, quando Gothos compellunt in hostem exire, etc
. in Legibus Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 2.
Qui in hostem exire compellunt,
§ 5.
Servi Ecclesiastici, appellati ii, qui ad Ecclesiam pertinebant, in Decretione Childeberti Regis cap. 13. in Lege Longob. l. 1. tit. 9. § 30. 36. Ludov. P. 10. Lothar. 58. in Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 335. 423. in Capit. 3. Lud. Pii ann. 819. c. 7. etc. Servi Ecclesiæ, in Decreto Childeberti § 8. 13. in Lege Alamann. tit. 8. 21. in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 1. in Decreto Tassilon. de popularib. Legib. § 12. in Capit. Caroli M. lib. 7. c. 212. 290. in Concilio Compendiensi ann. 757. cap. 4. etc. Paschalis PP. pro Ecclesia Parisiensi in M. Pastorali lib. 19. ch. 13 :
Pro eo, quod ipsius Ecclesiæ, qui apud vos Servi vulgo improprie nominantur.
Vide Ecclesiasticus 4. et in Oblati 2. ubi alia observamus.
Servi Fiscales, vel fisci, dicti ii, qui ad fiscum, Regem vel Dominum spectabant, in leg. 3. et 4. Cod. Th. Ad senatuscons. Claud. (4, 9.) in Lege Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 15. 16. lib. 9. tit. 2. § 9. lib. 10. tit. 2. § 4. in Concilio Tolet. III. c. 15. apud Rabanum Maurum lib. 7. contra Judæos c. 44.
Servi fiscalini
, in Decreto Childeberti § 13. in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 30. 36. in Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 335. 432.
Homines fiscalini Regii
, in Capitulo 2. ad Legem Salicam § 7.
Servi, qui regalibus servitiis mancipantur,
quorum ea erat prærogativa, ut eorum sacramentis crederetur, et Palatinis officiis honorari possent, in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 4. § 4. Id autem erat Regis privilegium in servos suos, ut nulla præscriptione eos amitteret, sed ei restitui deberent, in cujuscumque terra invenirentur, quod contra obtinebat de cæteris servis, qui septennio in aliorum dominorum terris exacto, nulla facta de iis reclamatione, libertatem consequebantur, ut est in Regiam Majestat. lib. 2. cap. 12. § 14. 15. 16. Vide Rhenanum lib. 2. Rer. Germ. pag. 87.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Fundorum, Coloni, in Cod. Theod. leg. unica de communi dividundo. (3, 38.) Vide in Servi aratores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Gregarii, Lixæ. Gesta Consulum[] Andegav. cap. 11. apud Acher. tom. 10. Spicileg. pag. 493 :
Edicto præcepit... ne lixæ, ne gregarii Servi agmen eorum sequerentur.
P. Carpentier, 1766.
Servi Judices, iidem qui Servi vicarii, Qui vices domini agunt, ejusque nomine aliis jus dicunt. Vide supra Judices servi.
P. Carpentier, 1766.
Servi Manuales, iidem qui Ministeriales, certis operibus et ministeriis domesticis addicti. Charta ann. 867. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 514 :
Donamus ibidem alios Servos nostros manuales ministeriales, Rodulo coco cum Teuderada uxore sua : Ildeprandello pistrinario cum Dativa uxore sua : Gottefredo lavandarius cum Froumberga uxore sua, etc.
Servi Massarii, Massæ, seu prædio addicti, servi glebæ, in Lege Longob. lib. 2. tit. 32. § 3. Rothar. 238.
Servus rusticanus, qui sub massario est,
lib. 1. tit. 11. § 5. Rothar. 132.
Servus de masaro
, vel de massaritia, seu manso, in Charta Tirpimiri Ducis Croatiæ apud Joannem Lucium lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 2.
Servi Ministeriales, Qui domi ministrabant. Aldio vel servus ministerialis, in Lege Longob. lib. 1. tit. 8. § 1. 2. 3. etc. Rothar. 76. sqq.
Servus ministerialis probatus, et doctus domi
, lib. 1. tit. 11. § 2. 130. Adde Recapit. Legis Salicæ c. 11. 15. et Papianum lib. Resp. tit. 3. ubi
Servus ministerialis
post servum actorem ponitur. Servorum autem ministerialium, vel etiam eorum, quos Artifices vocat Paulus leg. ult. de oper. servor. (7, 7.) is erat status, ut certis ministeriis addicerentur : unde cum vænum exponebantur, sciscitabantur emptores,
quid operis scirent
, ut est apud Gregorium Turon. lib. 3. Histor. cap. 15. Hinc
Servus arator
, in Lege Burgund. tit. 10. et in leg. 1. Cod. Th. de Pignorib. (2, 30.) ubi Anianus
servos cultores
habet.
Servus argentarius
, ibid. tit. 21. § 2.
Servus aurifex
, ibid. tit. 21. § 2.
Aurifex electus
, apud Papian. lib. Resp. tit. 3.
Servus berbicarius
, in Lege Alamann. tit. 98.
Virvicarius
, apud Papianum lib. Resp. tit. 3.
Servus bubulcus de sala,
in Lege Longob. lib. 1. tit. 11. Roth. 130. sqq. Servus caprarius, in Lege Longob. lib. 1. tit. 11. § 7. Roth. 136.
Servus carpentarius
, in Lege Salica tit. 11. § 5. et apud Papianum tit. 3.
Servus custos equorum
, apud Greg. Turon. lib. 2. Hist. cap. 15.
Servus faber ærarius
, in Lege Burg. tit. 21. § 2.
Servus ferrarius
, ibid. et apud Papianum tit. 3.
Servus molinarius
, in Lege Salica tit. 11. § 5.
Servus porcarius
, in Lege Burgund. tit. 10. Lege Salica tit. 11. § 5. Alamann. tit. 98. § 2. Longob. lib. 1. tit. 8. § 29. 30. tit. 11. § 7. Roth. 357. 358. 136. et apud Papianum tit. 3.
Servus rusticanus
, et qui sub Massario est, in Lege Longob. lib. 1. tit. 6. § 4. tit. 8. § 17. 24. tit. 11. § 3. 5. Roth. 386. 104. sqq. 125. 134. 132. ubi Servus massarius. Servus sartor, in Lege Burgund. tit. 21. § 2.
Servus stotarius
, in Lege Alamannor. tit. 98.
Servus sutor
, in Lege Burgund. tit. 21. § 2.
Servus vaccarius
, in Lege Alamann. tit. 98.
Servus venator
, in Lege Salica tit. 11. § 5. Horum omnium operaria servitus videtur appellari, in leg. 6. Cod. Th. de Annonis civicis. (14, 17.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Palatii, Qui in palatio ministrabant. Breviar. divisionis thesaur. Caroli Magni :
Quarta (pars) simili modo nomine eleemosynæ in servorum et ancillarum usibus palatii famulantium sustentatione distributa veniret.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Poenæ, Qui ob crimen aliquod fisco adscribuntur, in Codice Theod. tit. Si vagum leg. 2. (10, 12.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Stipendiarii, dicti ii apud Schannat. in Tradit. Fuldensib. pag. 331. qui pretio seu beneficio conducti servitium præstabant.
Servi Testamentales. Leges Athelstani Regis post cap. 34 :
Et secundum dictionem, et per mensuram suam convenit, ut Servi testamentales operentur super omnem schyram, cui præest
(Dominus.) Ubi Somnerus servum testamentalem idem valere ac pacto conductum, Anglis, a convenant servant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Tributarii, apud eumd. Schannat. ibid. pag. 332. qui præter operam manualem, ad certas res sub annui census nomine præstandas tenebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Triduani, ibidem, qui tres dies sibi et totidem in dominicali serviebant : quomodo Biduani, qui duos tantum dies ; et qui nullo tempore a servitio immunes sunt, Quotidiani dicuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi Vicarii, Qui vices domini agunt in villis, ejusque nomine aliis jus dicunt. Acta S. Rodulfi tom. 4. Jun. pag. 124 :
Ut in quibusdam locis sibi subjectis Servi vicarii, id est Judices imponantur.
Vide Vicarii servi in Vicarius et Villicus.
Servus Apostolorum, id est, Ecclesiæ Romanæ. Charta Ottonis III. Imp. ann. 1001. apud Ughellum tom. 2. pag. 357 :
Otto tertius servus Apostolorum, etc.
Ex quo loco restituendus alter pag. 644. ubi idem Otto perperam inscribitur Servus populorum, pro Apostolorum.
P. Carpentier, 1766.
Consule quæ ad hæc Ottonis diplomata contra Fontaninium, qui illa falsi arguebat, disserit Muratorius tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 199. et tom. 5. col. 523.
Servus Crucis Christi. Ita Robertus sancti Stephani in Celio monte Presbyter Cardinalis Legatus Apostolicæ Sedis sese inscribit in Tabulario Campaniæ ann. 1214. et in Tabul. Præmonstratensi.
Servi Dei, Clerici, Monachi, in Concilio Liptinensi cap. 2. 7. in Concilio sub Carlomanno ann. 742. et alibi passim : qui Dionysio Areopagitæ θεραπευταὶ dicuntur, ἐϰ τῆς τοῦ θεοῦ ϰαθαρᾶς ὑπηρεσίας ϰαὶ θεραπείας. Accedere ad servitutem Dei in Monasterio, in Pœnitentiali Theodori cap. 11. Cæsarius Arelat. Homil. 4. ad Monach. :
Si quis est, qui sibi de præteritis illæsæ vitæ meritis blandiatur, et adhuc se innocentem transisse putet ad domini Servitutem, et ideo se credit securum, etc.
Infra :
Nec hoc nobis sufficere putemus ad plenam salutem, quod inter Servos Dei vel habitatione censemur, vel nomine computamur.
Eccl. 2 :
Fili, accedens ad Servitutem Dei, sta in timore, etc.
Servus Servorum Dei, Titulus, quem summi Pontifices sibi vulgo asserunt, cujus moris auctorem Gregorium M. fuisse scribit Joannes Diacon. lib. 2. de Vita ejusdem Gregorii c. 1. ut Joannis Patriarchæ CP. qui se Oecumenicum jactitabat thrasonicam ostentationem et fastum suggillaret. Vide præterea Matthæum Westmonast. ann. 605. Serrarium ad Epist. 2. S. Bonifacii Archiep. Moguntini, Gussanvillam ad Epist. 64. Petri Blesensis, Altaserram ad ejusdem Gregorii lib. 9. Epistol. etc.
Eo etiam usi non semel leguntur Episcopi alii. Exstat in hanc sententiam Lupi ad Sidonium Apollinarem Epistola in Spicilegio Acheriano tom. 5. pag. [] 579. ex qua hæc excerpsimus :
Qui olim conabaris natalium decora additis honoribus superare, nec credebas homini sufficere, si cæteris par esset, et pares non transgrederetur, in eum statum devenisti, in quo licet superior, nulli te debes superiorem reputare : minimo subditorum tuorum suppositus, eo plus eris honoratior, quo te humilitas Christi accinget, et eorum plantas osculaberis, supra quorum capita pedes tuos olim collocare dedignabaris. Iste profecto jam tibi labor incumbit, ut sis omnium Servus, qui videbaris omnium dominus ; et aliis incurveris, qui cæteros conculcabas, etc.
Braulius Cæsaraugustanus Episcopus in Epist. ad Isidor. Hispalensem :
Redde, quod debes ; nam Servus es servorum et Christianorum, ut illic sis major nostrorum.
Michael Patriarcha Alexandrinus in Epistola ad Basilium Imper. in Synodo VIII. act. 7 :
ὁ ἀρχεῖος δοῦλος τῶν παίδων τοῦ ϰυρίου,
inscribitur : ut Signaltus Patriarcha Aquileiensis in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 16 :
Servus servorum Domini
: et Frotherius Episcopus Pictavensis ann. 936 :
Servorum Dei extimus
. Epitaphium Eriberti Archiep. Mediolanensis apud Puccinellum in Zodiaco Mediolan. part. 2. pag. 207 :
Nunc tumulor Servus servorum, Christe, tuorum.
Denique Servus servorum Dei sese pariter inscribunt Adelardus Veronensis Episcop. in Synodo Ticinensi ann. 876. Maurus Cesenatensis Episcopus in Epist. ad Martinum I. PP. in Concilio Lateranensi : Joannes Episcopus Ravennensis ann. 898. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 37. Wibertus ejusdem Ecclesiæ Episcopus ann. 1086. apud Hieronymum Rubeum lib. 5. Hagano Episcop. Bergomensis apud Mabill. et alii complures. Denique in Formulis 17. 18. 19. ex Baluzianis, Episcopus, Ultimus servorum Dei Servus, inscribitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Iis omnibus, ipsis etiam Romanis Pontificibus, præiverat S. Augustinus in Epist. 130. ad Probam et 217. ad Vitalem Carthaginensem.
Eumdem titulum usurpavere etiam Reges ac Principes. Charta Adelfonsi Regis Hispaniæ ann. 830. apud Sandovallium :
Ego Adefonsus Servus omnium servorum Dei, etc.
Henricus Imp. in Charta ann. 1041. apud Celestinum lib. 22. Histor. Pergamen. Servum Servorum Dei, se inscribit, ut et Sancius Rex Aragonum in Charta ann. 1070. et Ordonius Rex in alia ann. 923. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 4. et quidam Berlaius, in alia anni 1105. in Historia Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 40.
In veteri Charta apud Ambrosium Moralem lib. 13. cap. 18. Monachi Servos se servorum Dei pariter nuncupant :
Ego Montanus Presbyter, simul et omnes Servi servorum Dei in unum concordantes et consentientes in agone Domini, etc.
Mox, idem Montanus, Abbas dicitur. Candidus in Vita S. Eigilis sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 239 :
Inter quos (fratres) sane me ipsum, quamvis indignum et ultimum servorum Dei Servum, tamen pio patris affectu in suam familiaritatem et gaudium introire concessit.
Sunt autem Servi Dei, iidem, qui Monachi.
P. Carpentier, 1766.
Eodem titulo usi sunt etiam abbates. Charta ann. 821. inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 24 :
Ego indignus Servus servorum Dei abbas Sigifridus, etc.
Vide Tract. novum de Re dipl. tom. 5. pag. 474. etc.
P. Carpentier, 1766.
Servus Subditus Romæ sedis subscribit[] Berardus Bambergensis episcopus Chartam Henrici imperatoris in Lib. cens. eccl. Rom. quod ecclesia Bambergensis a Romano pontifice peculiari jure dependeret, ut ex variis imperatorum diplomatibus eruitur.
Serva Christi. Jo. Mariana lib. 4. de Reb. Hispaniæ cap. 4 :
Non ita pridem in Cantabriæ montibus repertus est lapis hac inscriptione, hic jacet corpus Bilelæ Servæ Jesu Christi.
Servissima omnium ancillarum vestrarum, in Formul. 8. novæ Collect. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 562. Vide in Serva 1.
Famulus Christi. Inscriptio in Sacello S. Joannis Evangelistæ in Baptisterio Constantiniano :
Liberatori suo beato Joanni Evangelistæ Hilarus, Episcopus Famulus Christi.
Servi B. Mariæ, Qui alias Servitæ : quorum Ordo institutus in diœcesi Massiliensi sub regula S. Augustini a Benedicto Massiliensi ann. 1257. postmodum abrogatus in Synodo Lugdunensi sub Gregorio X. PP. Scribit Chopinus lib. 1. Monastic. tit. 1. n. 6. ædem Servorum B. Mariæ Parisiis a Bonifacio VIII. datam Willelmitis, qui ab albis quibus utebantur, palliis, vulgo Blans Manteaux, nuncupabantur. Vide Miræum in Originib. Ordinum Monastic. lib. 1. cap. 19. et Ughellum tom. 4. Ital. sacr. pag. 547.
P. Carpentier, 1766.
Servus, pro Cervus, Servus cornutus, Vir cujus uxor mœchatur. Lit. remiss. ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 428 :
Cum idem Johannes ex animo irato et injuriose dictum Andream Servum nuncupasset ; qua injuria ad usum et patriæ (villæ de Eska) consuetudinem, verbum turpissimi et pessimi opprobrii et in non modicum dedecus injuriati esse dicitur.
Aliæ ejusd. ann. ibid. ch. 501 :
Ipsum Colardum dictus Johannes contemptibiliter vocavit Servum cornutum redemptum.
Vide Cornutus 1.