« »
 
[]« 2 bria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 748b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRIA2
2. BRIA, Pons, veteribus Gallis : hinc Carobriæ vicus in finibus Biturigum, qui duos habuit pontes Caro flumini impositos. Vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 129. Buchananus lib. 2. Hist. Scotiæ hæc habet ad nostram rem pertinentia :
Briam Strabo lib. 7. et cum eo consentiens Stephanus, ait urbem significare : id ut confirment, hæc nomina inde facta proferunt, Pultobria, Brutobria, Mesimbria, et Selembria. Sed quæ illis Brutobria, aliis est Brutobrica ; et quæ Ptolomæo finiuntur in Briga, Plinio exeunt in Brica, ut verisimile sit, Briam, Brigam et Bricam, idem significare. Verum originem omnibus e Gallia esse, vel [] hinc apparet, quod Galli antiquitus in Thraciam et Hispaniam, non autem illi in Galliam, colonos misisse dicuntur.
Quadraginta deinde nomina ex variis scriptoribus describit, quæ in Briga terminantur. Vide Briga 2. et Briva.