« Calceamenta deferre » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 024a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCEAMENTA
CALCEAMENTA Deferre, Præbere. Gregorius Turon. de Vitis Patr. cap. 16 :
Qui dum esset juvenili ætate florens, a parentibus sponsali vinculo obligatur, cumque, ut ætati huic convenit, amori se puellari præstaret affabilem, et cum poculis frequentibus etiam Calciamenta deferret, contigit, ut, etc.Idem cap. 20 :
Denique dato sponsæ annulo porrigit osculum, præbet Calciamentum, celebrat sponsalium diem festum.Alludit forte ad id, quod legitur in libro Ruth cap. 4. v. 8 :
Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo Calceamentum suum et Dabat propinquo suo : hoc erat testimonium Cessionis in Israel.Sed et nescio, an huc spectent, quæ habet Chronicon Regum Manniæ, de Olao Magno Rege Norvagiæ :
Murecardo Regi Hiberniæ misit Calciamenta sua, præcipiens ei, ut ea super humeros suos in die Natalis Domini per medium domus suæ portaret, in conspectu nuntiorum ejus, ut inde intelligeret, se subjectum esse Magno Regi.Ita forte apud Gregorium Turonensem sponsus sponsæ calceamenta deferebat et præbebat, in obsequii symbolum. Vide Grimmii Antiq. Juris pag. 155.
Calceamenta secundum Romanum usum habere jubentur Presbyteri in Capitulari 3. ann. 789. cap. 8. Eginhardus in Vita
Caroli M. de eodem Principe :
Longa tunica et chlamyde accinctus, Calceis quoque Romano more formatis induebatur.Vide Armiger, Campagus.