« 1 candela » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 082b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANDELA1
1. CANDELA, Lucerna olearia. Gloss. Græc. Lat. :
Κανδήλα, Cicendela.Acta Proconsularia sub Munatio Felice, apud Baronium ann. 303. n. 12 :
Lucernæ argenteæ septem, cerofala duo, Candelæ breves æneæ cum lucernis suis septem ; item lucernæ æneæ undecim cum catenis suis.Historia Translationis sancti Januarii apud Caracciolum :
Cœpit Candela sine admixtione olei redundare.Anastasius in S. Silvestro PP :
Ubi Candelæ ardent ex oleo nardino pistico.Leo Ostiensis lib. 3. cap. 30 :
Ex oleo de Candela S. Sepulcri, quæ videlicet per singulos annos modo valde mirabili... accenditur. Candela olei,in Bulla Benedicti IX. PP. apud Ughellum tom. 1. pag. 124. Sed et Zacharias PP. in Dialogis S. Gregorii Lampades ϰανδήλας vertit, lib. 1. cap. 5. 7. Hac pariter notione vocem Candela usurpat idem Gregorius in Epist. 12. ad Bonifacium Moguntinum Archiepiscopum, ut et Braulio in Vita S. Æmiliani cap. 29. apud Bivarium : unde conficitur in Regula S. Benedicti cap. 29. Candelam noctu in dormitorio ardentem, nihil aliud esse quam cicindilem. Testam. ann. 1250. tom. 2. Hist. Cassin. pag. 494. col. 1 :
In primis de oleo Candelæ vitreæ emantur, et horis competentibus illuminentur et repleantur.Vita S. Liudgeri cap. 28. ap. Pertz. vol. Scriptor. 2. pag. 423. Neque aliter fere vocem ϰανδήλα usurparunt Græci recentiores. Vita S. Nili Junioris pag. 100 :
Ἀλεῖψαί τε αὐτὸν ἐλαίῳ τῆς ϰανδήλας ϰαὶ ἀπολῦσαι.Sophronius Patr. Hierosol. :
Τοῦ τῆς ϰανδήλας ἐλαίου ἄνω πρὸ τῆς τοῦ Σωτῆρος εἰϰόνος ἁπτομένης λαϐών.Et infra :
Τῆς ϰανδήλας λαμϐάνει τὸ ἔλαιον.Miraculum S. Georgii Mart. de ejus imagine n. 55 :
Προΐας δὲ γενομένης ἐϰ τοῦ ἐλαίου ὑφαφθείσης τῆς ϰανδήλης ..... ἀλειψάμενος τὴν σὴν χεῖρα, εὑρήσεις τὴν ἰάσιν.De ejusmodi candelis videtur perinde intelligendus Anonymus de locis SS :
Ἄνωθεν τοῦ ἀγίου τάφου ϰρεμοῦνται ϰανδήλαι λστʹ.Infra :
Κρεμοῦνται ϰανδήλια δʹ.Apud Codinum in Origin. :
Κανδήλαι ὑαλιναί, pag. 100. Aliter tamen ϰανδήλαν usurpat Chronicon Alexandrinum pag. 686. Vide Papyrus. Et Glossar. med. Græcit. voce Κανδήλα, col. 570. et Append. col. 92.
◊ Candelæ projectæ et extinctæ in excommunicationibus,
cujus ritus meminerunt Regino lib. 2. Eccles. discipl. cap. 409. Burchard. lib. 11. cap.
3. Concil. Lemovicense ann. 1301. sess. 1. sub. finem, Romualdus Salernitanus in Chronico
MS. ann. 1167. Guillelmus Abbas S. Theodor. lib. 2. Vitæ S. Bernardi cap. 6. n. 35. Hesso
Scholasticus pag. 358. Epistola 3. earum, quas Tengnagelius edidit post Chronicon
Reichersp. Bertholdus Constant. ann. 1085. 1095. Matthæus Westmonast. ann. 1253. pag. 353.
Pachymer. lib. 1. Histor. cap. 31. Perardus in Tabulis Burgundicis pag. 130. Acta
Alexandri III. PP. apud Baronium ann. 1177. Matth. Paris pag. 442. 454. 576. Ægidius Auræ
vallis Mon. cap. 103. Thwroczius ann. 1303. cap. 86. Ægid. Gelenius in S. Engelberto pag.
37. Haltaus. Glossar. German. voce
Fackel,
col. 418. Hœferi Zeitschrift für Archivkunde vol. 1. pag. 329.
etc.
◊ Candelas accensas sub conjugatorum pedibus ponere,
superstitionis species, damnata ab Odone Legato Apostolico in Syria ann. 1254. in
Constitutione contra Simoniacos :
Item et a quibusdam inolevit quoddam abominabile et horribile : videlicet quod celebratis solemnitatibus nuptiarum, statim quidam Clericus Ecclesiæ, in qua solemnizatum est matrimonium, portans aquam benedictam, cum pervenerit ad portam domus, in qua debent se recipere nubentes, tenens quandoque Candelas accensas in manibus, ponit eas sub conjugatorum pedibus, et accipit pro hujusmodi tam improbo officio 12. denarios vel aliud pretium : quod sortilegii vitio carere non dubitatur, etc.
Candelæ de madio Mense, inter præstationes Ecclesiasticas, in veteri Charta ann. 1030. apud Ughellum in
Episcopis Novariensibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Candelæ, Idem quod infra Candelaria. Conventiones inter Francorum Regem et
Comitem Marchiæ ann. 1127 apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1215 :
Præfatus comes Marchiæ habebit a nobis singulis annis usque ad decem annos decem millia et sexcentas libras Turonenses annuatim in tribus terminis, tertium in Ascensione Domini, tertium in festo S. Martini et tertium in Candelis.
P. , 1766.
Candelade Babylonia, Cujus ellychnium ex gossipio, quod a sola Ægypto olim mutuabantur, confectum
erat. Charta ann. 1019. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 769 :
Posuimus autem ante altare S. Liberatoris subtus arcum a pariete usque in pariete virgam ferream, quam replevimus Candelis optimis de Babylonia, et statuimus ut in nativitate Domini, et festivitate S. Benedicti, et in resurrectione Domini N. J. C. de prædictis Candelis repleatur, et omnes accendantur.Vide Babilonia.
P. , 1766.
Candelæ, Quæ a mulieribus post partum ad ecclesiam venientibus offerebantur, inter
sacerdotum obventiones passim recensentur. Charta ann. 1186. ex Tabul. S. Petri de Reg. :
Ex Candelis quæ a feminis a puerperio surgentibus ad singula ecclesiæ altaria offerebantur, etc.
P. , 1766.
Candela S. Bartholomæi. Charta Petri Senon. archiep. ann. 1213. ex Chartul.
Maurigniac. : Residuum cerei paschalis et Candelam S. Bartholomæi communia erunt.Alia Roberti Carnot. episc. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 94. v°. :
Candelam S. Bartholomæi collectam divident(monachi et presbyter)et habebunt per medium, qua deficiente, per medium similiter benedictum partientur cereum.
P. , 1766.
Candela de Caritate, Quæ ultro offertur. Charta ann. 1172. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol.
196. r°. col. 2 : Presbyter, tam privatis diebus quam aliis diebus, habebit oblationes peregrinorum, et denarium et Candelam de caritate.
P. , 1766.
Candelæ Mortuorum, Cerei, qui in exequiis offeruntur, vel circa corpus ardent. Charta ann. 1249. ex
Tabul. S. Florent. Salmur. : Præterea omnes oblaciones cujuscumque generis in tota ecclesia oblatæ, et omnes candelæ, exceptis Candelis mortuorum,... erunt prioris.
P. , 1766.
Candela Nummata, Quæ pretio seu nummis æstimatur et redimitur ; vel cereus cui affiguntur nummi.
Tabular. Major. monast. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 563 : Candela vero purificationis, vel nummata Candela, et quarta pars confessionum Quadragesimæ, monachorum erunt.Vide infra in Cereus.
P. , 1766.
◊ Candelæ benedictæ
inter morientium manus positæ, quod hactenus perseverat. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg.
124. Chartoph. reg. ch. 124 : Posita fuit Candela benedicta accensa in manu sua ac si vellet spiritum emittere, et alias prout et inter fideles infirmos fieri consuevit.
P. , 1766.
◊ Candelæ puellis in
signum amoris oblatæ. Lit. remiss. ann. 1357. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 179 :
Dum coreæ ducerentur, Bernardus dictus la Greve.... portans in manu sua quandam Candelam accensam, et eandem Sarræ filiæ Johannis Parvi-boni in coreis existenti causa joci obtulerit, prout moris est juvenum facere in dicta villa de Quierrin et aliis villis circumvicinis.
P. , 1766.
Candela, Munus, quod a recens nuptis exigebatur, variis nominibus pro locorum diversitate
appellatum ; quod tamen de candela, quam novæ nuptæ ante imaginem B. M. V.
accendere solebant, potest intelligi. Lit. remiss. ann. 1357. in Reg. 89. Chartoph. reg.
ch. 168 : In villa de UnopanoAliæ ann. 1409. in Reg. 164. ch. 54 :(diœc. Carnot.)nuptiæ factæ fuerunt... Ad domum sponsæ in sero diei iverunt et petierunt Candelam per sponsum et sponsam prædictos, prout actenus extitit et est in dicta villa in similibus fieri consuetum, sibi dari.
Le suppliant et Jehan Lolier dirent qu'ilz avoient composé cellui, sur qui se devoit faire le chalivari, à xij. solz pour le boire des compaignons, à iiij. solz Par. pour la Chandelle, que les femmes mettent ardent devant l'image Nostre Dame dudit lieu(de Buci). Vide supra Bannum 5.
P. , 1766.
Candelas Adorare prohibet synod. Noviom. ann. 1344. ex Cod. reg. 1610 : Item, sicut audivimus in multis villis nostræ provinciæ, joculatores sive ystriones de novo Candelas cereas, tanquam res sacras, adorant ad ydolatriam inducendo ; quod de cetero fieri prohibemus.Quæ fortassis ad celeberrimam Atrebatensem Candelam referri possunt, cujus ad instar Candelas populorum venerationi proponebant homines magis aliorum pecuniæ, quam salutis cupidi.