Canis Acceptoricius, Qui cum accipitre venatur, cujusmodi sunt, quos
Spanicos vocamus. Ita in
Lege Frision. tit. 4. § 3. qui in Lege Bajwar. tit. 19. § 6.
Hapichunt appellatus :
hapich enim, seu
habich, Germanis est accipiter :
hund, canis. Editio Heroldi cap. 27. § 6.
Habughunt præfert.
Canis Argutaritus. Lex Salica tit. 6. § 2 :
Si quis veltrem leporarium, qui et Argutaritus
dicitur... furatus fuerit, etc.
Pactus Legis Salicæ habet
Argutarito :
quidam Codd. MSS.
Argutarid. Est autem
Argutarius Canis, qui arguto suo
clamore feras insequitur. Quo sensu Servius ad 7. Æneid.
argutum, garrulum,
stridulum, sonantem, interpretatur. Gloss. Græc. Lat. :
Λαλός, Loquax, Argutus,
Verbosus
, Gloss. Lat. MSS. ex Bibliot. Reg. Cod. 1197 :
Nictit, cum Argutocanis gannit.
Seneca in Hippolyto :
.... En Diva fave,
Signum Arguti misere Canes,
Vocor in silvas.
Quo loco
Arguti sunt, qui
φιλόφθογγοι
vocantur in Epigrammate apud Pollucem. Eccardo minus
placet hæc explicatio, præfertque sententiam Salmasii, de qua mox. His
opponuntur, quos
Tacitos vocat idem Seneca :
.... At vox laxas
Canibus tacitis mittite habenas.
Alii eosdem esse censent cum inquisitoribus, qui prædam odoratu inquirunt et
arguunt. Gratius :
... Occultos et signis Arguat hosteis.
De quibus Valerianus Cemelensis homil. 10 :
Hic in conflictu æmulis
cursibus aurito lepori imminet, ille Argutis naribus cervi vestigia latentis
inquirit.
◊ Salmasius ad Capitolinum Argutarios pro acutarios
dictos vult in Lege Salica : ita ut acutarii fuerint ὀξύποδες veteribus Latinis acupedes ; est enim, inquit, ὀξυποδεῖν, minuto citatoque gradu ire, et quasi pedibus
argutari. At in veteribus Glossis MSS. Argutus, velox dicitur.
Canes Albaniæ terræ,
ingentes sunt, et tantæ feritatis, ut tauros premant, et leones perimant
.
Papias. Vide infra,
Canes Scotici.
P. Carpentier, 1766.
Canis Alanus. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 113 :
Ad faciendum fugam
equis et equitibus, oportet quod Canes Alani nutriti ab eorum dominis,
feroces ac mordaces esse, quando animantur a dominis suis contra suos inimicos sive
hostes.
Cheaulx nostri, quasi catulos, dicebant mulieris libidinosæ, quam
Lice vocabant, filios. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 204. Chartoph. reg. ch.
100 :
La femme de Brenouf appella la mere du suppliant lisse et ses enfans Cheaulx.
Chenel, Catulus, in aliis Lit. ann. 1469. ex Reg. 196. ch. 125 :
Le
suppliant respondit à icellui de Lafite que voirement il avoit fait forrar son Chenel à
ses chiens.
Chiennet, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1363. ex Reg. 95. ch.
131 :
La suppliante avoit avec elle un sien petit Chiennet ;... lequel Chiennet
Guillemin... feri d'une pierre par telle maniere qu'icellui Chiennet fu tué.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 :
Chaiel, catulus, Chaielle, catula.
Canis Bibarhunt, seu
Bibar-hundt, Qui cum
Viverra venatur, et cuniculos, cum hos e
subterraneis suis cubilibus ille propulit, statim capit. Lex Bajwar. tit. 19. § 4 :
De eo cane, quem Bibarhunt, vocant, qui sub terra venatur, qui occiderit,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canis de Chacia, Canis venaticus, Gall.
Chien de Chasse. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 69.
v°. :
Nullus habitans ultra Sicidam, vel alibi extra districtum Vercellarum,
præsumat capere perdices vel faxanos in districtu Vercellarum cum retibus et cane de
Macia.
Sic legitur ; sed omnino legendum videtur
de chacia. Vide
Caciare.
P. Carpentier, 1766.
Canis, qui Gallice
Cullot dicitur, in Lit. remiss. ann. 1474. ex Reg. 195.
Chartoph. reg. ch. 1126 :
Nostre amé Richard des Costes, escuier, bourgeois et
citoyen de Lion,... ayant prés de lui ung sien Chien Cullot assez rioteux et malicieux,
etc.
Canis Cursalis. Lex Aleman. tit. 82 :
Si quis Canem seusium primum Cursalem, qui primus
currit, involaverit, etc.
![[]](img/image.png)
Canis Custos Curtis vel
Domus.
Κύων δυναστής, in Legibus Georgic. tit. 6. § 9.
Artemidorus lib. 2. Onirocrit. cap. 11. de canib. :
Οἱ δὲ ἐπὶ φυλαϰῇ
τῶν ϰτημάτων, οὕς οἰϰουροὺς ϰαὶ δεσμίους λέγομεν.
Idem lib. 3 :
τῶν ϰυνῶν μὲν οἱ μὲν ἐπὶ θύρας τρέφονται.
De canibus
Catenariis egit Seneca lib. 3. de ira. Lex Salica tit. 6. § 3 :
Si quis
Canem Custodem Domus, sive Curtis, qui in die ligari solet, ne damnum faciat.
Edit. Heroldi habet,
Canem, qui ligamen noverit. Lex Aleman. tit. 82. § 6. et Lex
Bajwar. tit. 19. § 9 :
Si autem Canem, qui Curtem domini sui defendit, quem
Houawarth dicunt, occiderit, etc.
Speculum Saxonic. lib. 3. art. 51. § 2 :
Canis custodiens curiam, seu canis fundi, sicut et is, qui ovile
sequitur.
Fragmentum Petronii :
Ad sinistram intrantibus non longe ab
ostiarii cella, Canis ingens catena vinctus in pariete erat pictus, superque quadrata
litera scriptum : Cave canem.
Infra,
Canis Catenarius. Petrus Damian.
lib. 2. Epist. 10 :
Velut egregius Canis aulæ regiæ Custos, nocturnos fures claris
baubatibus impetis. Canis Villaticus,
Columellæ lib. 7. cap. 12. Vide Foros
Aragon. tit. de Lege Aquilia fol. 15.
Canis Custos Pecoris, in Lege Frision. tit. 4. § 6. et apud Varronem lib. 2. de Re rustica cap. 9. qui
Custos ovilis, in Speculo Saxon. lib. 3. art. 51. § 2.
Custos ovium in
Foris Aragon.
Pastoralis, in Lege Salica tit. 6. § 4.
Κύων
ποιμαίνων, in Legib. Georgicis cap. 6. § 10.
Κύων
ποίμνης, § 11.
Κύνες οἱ τῶν προβάτων
ἐπιφύλαϰες, apud Longum lib. 1.
Ποιμενιϰῶν.
Canes pecuarii, apud Columellam lib. 7. de Re rustica cap. 12. Vide Joannem Caiam
in libello de Canibus Britannicis pag. 6.
L. Henschel, 1840–1850.
Canis Damaricius, Qui damas venatur. Abbrev. Rotul. sub. Edward. III. vol. 2. Rotular. Origin. pag.
290 :
B. Brocas dat quatuor libras pro licentia adquirendi manerium de Parva Weldon
ac ballivam custodiendi Canes Regis Damaricios, etc.
Canis Doctus, in Lege Aleman. tit. 79. § 1. qui
Magister, in Lege Salica tit. 6. § 5.
un chien dressé.
Canis Domesticus. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 15 :
De eo qui alienum Canem
Domesticum interfecit. Si aliquis injuste, et contra legem, alterius Canem interfecerit,
vigilabit et custodiet ejus fimarium
Houard.
firmarium.
per annum et diem, etc.
Canis Ductor. Lex Alemannorum tit. 82. § 2 :
Qui illum Ductorem, qui hominem sequentem
ducit, quem Laitihunt dicunt, furaverit.
Idem videtur qui Inductor, in Glossis
antiquis :
Canis inductor, Κύων
ἐμϐιϐαστής
, id est, qui per vestigia ducit, vel inducit inquisitorem :
qui nempe, ut ait Gratius :
.... lustrat per nota ferarum
Pascua, per fontes, per quas trivere latebras,
Primæ lucis opus, tum signa vapore ferino
Intemerata legens, si qua est qua fallitur ejus
Turba loci, majora secat spatia extera gyro.
Canes Franci, Venatici, Gallis
Chiens Francs. Jura et Consuetudines Ducatus Normanniæ
cap. 17. de Verisco :
Et adhuc Dux Normanniæ sibi retinet decurios, Francos Canes,
et francas aves, ebur, rohanlum, lapides pretiosos.
Ubi Gallica editio :
Et les destriers et les Francs chiens et oiseaux, l'ivire, et le rochal, et les
pierres precieuses.
Canis Fugax, Venatorius, qui
fugat,
![[]](img/image.png)
id est, venatur, vel feras
persequendo fugat :
Chien de chasse. Regiam Majest. lib. 4. cap. 33 :
Si quis cum Cane Fugace, vel vestigabili vestigium latronis, aut animalis furati
prosequatur, non liceat ei intrare terram alicujus domini sine illius domini
licentia.
Vide
Fugare.
Canis, qui Anglis
Greihund dicitur, in Leg. Forestarum Canuti Regis cap. 31.
Canis veltris, leporarius.
Canis Houa-wart, Idem qui
Custos curtis, de quo supra, ubi vide :
Houa enim
Germanis est curtis, et
ward, custodia : ut Saxon. hof, ædes, aula : et vart,
varde, custos.
Canis Index,
Qui odorisequa nare spelæa ferarum et diverticula deprehendit
, ut ait
Willelmus Malmesburiensis lib. 2. de Gestis Angl. cap. 6. Gloss. vetus :
Canis
Index, ϰύων μηνυτής
Canis Jugum Transpassans. Lex Aleman. tit. 82. § 7 :
Si Canem, qui curtem defendit, aliquis
occiderit... donet alium Catellum, qui Jugum transpassare possit.
Id est, qui
jugum pati possit, et alligari.
Canis, quem Angli seu Anglo-Saxones
Langeran appellant, vel potius langlegerean,
Canis veltris, seu leporarius, in Legibus Forestarum Canuti Regis cap. 32.
Canis Latrabilis, Qui bene latrare scit, in Fleta lib. 2. cap. 79. § 2. cujusmodi sunt, quos Angli
Howndes vocant ab ululalu : habent enim ii canes bellicosos, oculis lippis et
detortis, labris et malis adeo sordidis et dependentibus, ut advenis mera monstra
videantur. At quanto deformiores, eo meliores æstimandi : nam etsi et labra plurimum
propendeant, eo certius odorem quasi sorbent, et clariorem ululatum faventis vestigationis
testem edunt : unde et ab ululatu illo nomen adepti sunt.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ut canis non valeat
latrare, quanam arte olim tentatum est, docent Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 150.
Chartoph. reg. ch. 162 :
Auquel papier estoient contenus plusieurs choses, que l'en
disoit estre experimens de Virgiles, entre lesquelx y estoit escript que on presist la
laingue d'un chien noir avecques le maistre dent d'icellui chien, et que le dent fust
boutez dedens ladite langue, et que ce fait, chien ne pouroit abaïer ceulx qui portoient
ledit dent et langue.
Canis Leitihunt et Laitihunt. Lex Bajwar. tit. 19. § 1 :
Si quis Canem seucem, quem Leitihunt vocant,
furaverit, etc.
Ubi editio Heroldi cap. 27. § 1 :
Leisthund
præfert.
Canem Ductorem, vulgo interpretuntur, a Germ.
Leite, duco,
et
hund, vel
hunt, canis. Lex Alamann. tit. 82 :
Qui illum Ductorem, qui
hominem sequentem ducit, quem Laitihunt dicunt, furaverit, etc.
Vide
Canis
Ductor, et
Segusius.
Canis Leporarius,
Leporalis :
Ex illo Canum genere, qui lepores assequuntur
velocitate pedum,
ut est apud Rodulphum Tortarium lib. 5. Miraculorum sancti
Benedicti n. 2. Lex Salica tit. 6. § 2 :
Veltrem Leporarium, qui et Argutarius
dicitur.
Radevicus lib. 3. cap. 26 :
Si quis per Canes Leporarios feram
fugaverit, etc.
Lex Alamann. tit. 82. § 4 :
Si
Veltrem Leporalem probatum aliquis occiderit, etc.
Lex Bajwar.
tit. 19. § 5 :
De Canibus veltricibus qui unum occiderit, qui leporem non
persequitur, sed sua velocitate comprehendit, etc. Leporarius,
nude ; quomodo
nos
Levrier dicimus. Matth. Westmonaster. pag. 162 :
Nutrierat autem...
Leporarium quendam, etc.
Bromptonus :
Leporariis, brachetis, et
accipitribus eodem die a Rege Angliæ Saladino missis. Leporaria,
Canis femina
ejusdem speciei, in Vitis Abbatum S. Albani. Adde Fletam lib. 2. cap. 41. § 21. Silvestr.
Girald. in Itiner. Cambriæ lib. 1. cap. 7. lib. 2. cap. 10. etc.
Canis,
qui nondum cepit leporem, vel aliam bestiam, Saxonice
gayhund. Ita Gloss.
Saxon. exaratum sub Edw. III. Junior canis.
P. Carpentier, 1766.
Canis, Gall.
Metis, Ibrida. Lit. remiss. ann. 1448. in Reg. 176. Chartoph. reg.
ch. 617 :
Lesquelx compaignons prinrent ung Chien Metis appartenant au suppliant,
et le mirent en laisse.
P. Carpentier, 1766.
Canis Monstrans, Idem qui
ductor, index. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162 : Chartoph.
reg. ch. 395 :
Arnaudus fere per totam illam diem et usque ad horam cenæ in
venatione cum Cane Monstrante intenderat.
Canis Pastoralis,
qui pastorem pecoris (opilionem)
comitatur adversus lupos et fures.
Glossæ :
Pasturalis Canis, ποιμενιϰὸς ϰύων. Κύων
ποιμαίνων
, in Legibus Georgic. tit. 6. § 10. Lex Alaman. tit. 82. §
5 :
Si quis Canem Pastoralem, qui lupum mordet, et pecus ex ore ejus tollit, et ad
clamorem ad aliam vel ad tertiam villam currit, occiderit, etc.
Lex Bajwar. tit.
19. § 8 :
Qui vero pastoralem (canem)
qui lupum mordet, occidit,
etc.
Lex Aleman. tit. 82. § 5 :
Qui lacerare lupum solet et non occidere.
Canis Pastoricius,
in Speculo Saxon. lib. 3. art. 51. § 2. Hispanis,
Mastino
de ganado. Varro lib. 2. de Re rustica cap. 9 :
Canis ita custos pecoris, ut
ejus, quod eo comite indiget ad se defendendum. In quo genere sunt maxime oves, deinde
capræ : has enim lupus captare solet, cui opponimus Canes Defensores.
Vide
supra,
Canis custos pecoris.
Canis Petrunculus, qui
Petronius, Gratio in Cynegeticis :
....... Ac te leve si qua
Tangit opus, pavidosque juvat compellere dorcas,
Aut versuta sequi leporis vestigia parvi,
Petronios (sic fama) Canes, volucresque Sicambros,
Et pictam macula Vertraham delige falsa.
Lex Burgundion. addit. 1. tit. 10 :
Si quis Canem veltraum, aut segutium,
aut Petrunculum præsumpserit involare, jubemus ut convictus coram omni populo posteriora
ipsius osculetur.
Dicti autem
Petrunculi et
Petronii, quia ita
solidos calces habent, ut
petras et rupes illæsim percurrant, atque adeo ex iis
sint, quos
εὔποδας vocat Xenophon de Venat. cap. 7. Sic
Festus
Petrones, rusticos a petrarum asperitate et duritie
dictos auctor est. Porro
Canes
Petronii ii sunt, quos vulgo
Chiens courans, appellamus : Gratius enim
reprehendit in
Petroniis, quod taciti accedere feras nolint, sed clangore nondum
conspectas citare soleant. Nam et istis convenit, qui simul ac in vestigia incidunt,
unanimi et continuo clangore ea decurrunt.
Canis Porcarius,
Porcaritius, Qui
porcos, seu apros venatur. Lex Alaman. tit. 82.
§ 3. :
Bonum Canem Porcaritium, ursaritium, vel qui vaccam et taurum
prendit, si occiderit, etc. Veltris Porcarius,
in Lege Salica, tit. 6. § 2.
Canis, qui
Ramhunt vocatur. Leges Canuti Regis de forestis § 30 :
Item de
Canibus, quos Ramhunt vocamus.
Anglos. Ram, Aries. Conf.
Canis
qui vigilat, etc.
P. Carpentier, 1766.
Canis a Rete, Qui feras persequendo fugat in rete. Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 177. ex
Cod. reg. 4621 :
Nullus capiat cum rete, vel lacciuolo, vel aliquo alio artificio
aliquos columbos, ..... exceptis starnis, qualeis, quæ libere possint capi cum avibus et
Canibus de rete.
Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 115. ex Cod. reg. 4620 :
Neque
audeat vel præsumat aliquis de civitate Mantuæ..... tenere per se vel alium aliquos
Canes a rete.
Canis Sagarius. Vide Meursium in
Ζαγάριον, Cangium Glossar. med. Græcit. eadem voce
col. 455.
Canes Scotici, apud Symmachum lib. 2. Epist. 77. et Prudentium lib. contra Unionitas.
Britannicos vocat Strabo lib. 4.
Canis Segusius,
Seugius,
Seucis. Lex Burgund. addit. 1. cap. 10 :
Si
quis canem veltraum, aut Segutium vel petrunculum præsumpserit involare, etc.
Lex Salica tit. 6. § 1. :
Si quis Canem Seusium furaverit aut occiderit, qui
magister sit, etc. Si quis vero Seusium reliquum, aut veltrem porcarium, etc.
Lex Alamannorum tit. 82. § 1 :
Si quis Canem Seusium primum cursalem, qui primus
currit, involaverit, etc.
Lex Bajwar. tit. 19. § 1 :
Si quis Canem
Seucem, quem Leitihunt vocant, furaverit, etc.
§ 2.
Si autem Seucem doctum,
quem Triphunt vocant, furaverint, etc
. § 3.
Si autem Seucem, qui in ligamine
vestigium tenet, quem Spurihunt dicunt, etc
. Charta Heccardi Comitis Augustodunensis
ex Tabulario Prioratus Persiensis, apud Perardum pag. 26. 27 :
Ricardo filio meo
donate spada spangisil, et Sigusios 2. Terico filio... spada Indica, et Sigusios 2...
Ademaro fratre suo, speudo uno et Cano, et Seugio duos. Heccardo... tabulas corneas, et
pacto saleco, et Sigulos duos, et sparvario uno..... Otgario, caballo uno, cum sella
meliora, et Sugios 4 .... seniore nostro donate falcones 2. et Seugios 2.
◊ Canes
Segutios,
ἐγουσίας dictos, a Gallica gente denominatos auctor est Xenophon junior, seu
Arrianus Atheniensis, lib. de Venat. cap. 3. Certe gentem hac appellatione in Gallia
nullam hoc nomine agnoscunt Geographi ; at
Segusium in Alpibus urbem sat notam
constat extitisse : sed vix est ut credam, inde dictos canes istos. Alii
segusios,
quasi
secutios, appellatos volunt, et postea, voce truncata,
seucios et
seugios : idque eruunt ex variis appellationibus vernaculis
Laitihunt et
Spurihunt, quæ in citatis Legibus iis tribuuntur : est enim
Laitihunt sive
Leitihunt, idem quod Flandris
Leyhont, Canis ductor ;
Spurihunt vero, qui feras investigat :
spoor quippe iisdem est
vestigium, et
speuren, investigare : sic
Speurhont erit Canis inquisitor,
quomodo Græci ejusmodi Canes
ἐπαϰτῆρας dicunt.
Triphunt in Leg. Baivar. et
Hessehunt
, in Glossa ap. Graff. Thesaur. vol. 4. col. 979. Qui feras sequitur
et persequendo fugat. Petrus de Crescentiis lib. 10. de Agricultura
cap. 29. eosdem esse cum brachetis innuit :
Canes, qui segusi vel brachi
vocantur.
Hermannus Nuerarius lib. de Orig. Francor.
segusios canes,
porcarios interpretatur, vel doctos ad investigandos apros. Nec dissentit Wendelinus, qui
seusium canem ait esse,
qui aprorum venationi bonus est : a voce
Seughen,
![[]](img/image.png)
quæ Hasbanis et Taxandris
sues notat. Ita
Seusius Magister
illi est, quem Galli
Mastin vocant. Eccardus
cæteris felicius etymon accersit a Germano
Suchen, vel potius Saxonico
Seuken, investigare, unde inquit
Sucher, Seuker, Investigator, et Latina
terminatione data prodit
Suchius, seucius, seugius, secusius, segusius,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Canis Terrarius, Animalium subterraneorum indagator, Gall.
Chien terrier vel
de
terre, vulgo
Basset. Lit. remiss. ann. 1463. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch.
211 :
Il y avoit ung petit Chien Terrier, qui estoit couché assez près de la
dame.
Canis Trassans, Vestigium prosequens :
tracer enim, est perquirere vestigiis
insistendo :
trace, seu
trasse, vestigium. Regiam Majest. lib. 4.
cap. 32 :
Nullus perturbet aut impediat Canem Trassantem, aut homines trassantes
cum ipso ad sequendum latrones, aut ad capiendum malefactores.
Scotis
ane
sleuthound. Vide
Trassare.
Canis Veltris,
Veltrahus, Vertragus, etc. Germanis
Welter, Canis sagax, vel
odorisequus, leporarius ;
Veltro Italis,
Viautre Gallis.
Veltris
leporarius, qui et argutarius
, in Lege Salica tit. 6. § 2.
Veltris leporalis
probatus
, in Lege Alem. tit. 82. § 4.
Canes Veltrices, qui lepores sua velocitate
comprehendunt
, in Lege Bajwar. tit. 19. Monachus Sangal. lib. 1. cap. 22 :
Assumpsit duas caniculas in manu sua, quas Gallica lingua Veltres nuncupant,
agilitate sua vulpes et cæteras minores bestiolas facillime capientes, etc.
Veltrahus,
in Lege Burgund. add. 1. tit. 10. appellatur ;
Veltraga, in
Notis Tyronis ;
Vertraha, vel
Veltraha, apud Gratianum in Cynegetic :
Et pictam macula Vertraham delige falsa.
Vertragus, apud Martialem lib. 14. Epigr. 200 :
Non sibi, sed domino venatur Vertragus acer,
Illæsum leporem qui tibi dente ferit.
Ita in MSS. legi observant viri docti.
Vertagus, apud Julium Firmicum lib.
5. Math. cap. 8 :
Fortes erunt, industrii, sagaces, equorum nutritores... similiter
et canum, et molossorum, Vertagorum, et qui sunt ad venationes accommodati.
Denique
Viautres, Gallis. MS. :
Qui deux Viautres enchaainez
Avoit avec soi amenez.
Joann. de Condato MS. :
Mastins et goucos et grans Viautres.
◊ Jam vero de harum vocum etymo variæ sunt sententiæ. Tradit
Arrianus, seu Xenophon junior lib. de Venat. cap. 3.
Vertragos Gallis dici a
velocitate :
Αἱ δέ ποδώϰεις ϰύνες αἱ Κελτιϰαὶ, ϰαλοῦνται μὲν
Οὐέρτραγοι ϰύνες, φωνῇ τῇ Κελτιϰῇ, ... ἀπὸ τῆς ὠϰύτητος.
Turnebus lib. 18. Adv.
cap. 1. a
feram trahendo dictos
vertrahos censuit : Caius a
vertendo : Farnabius ab
agiliter vertendo. Certe veltres Gallis proprios
fuisse constat : unde
Canes Gallici, Ovidio et Martiali dicuntur. Proinde quidam
veltres appellatos putant a
velt, campus, Theutonibus, quia canes isti per
campestria et plana vagantur, ut qui in montanis et silvestribus locis lepores solo visu,
non odoratu venentur : vel ex
velt-jaghere, veltragos, appellatos, quasi
campestres venatores, ex
velt, campus et
jaghere, venator.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nunc vero
Vaultre
appellamus canem, aprorum venationi aptum : unde
![[]](img/image.png)
in domo regia, qui huic venationi præest, pertinere ad illum dicitur
le
Vautray.
Canis Vestigator,
Vestigabilis. Gloss. vet. :
Canis Vestigator, ϰύων ἰχνευτής.
Alibi :
Ἰχνευτής, Vestigator, sagax.
Ita apud Artemidorum lib. 2.
Onirocrit. cap. 11.
Canis Vestigabilis, in Regiam Majest. lib. 4. cap. 33.
Canis qui Vigilat Foris in Pluvia, Saxonibus renhund. Ita Gloss. Saxon. sub Edw. III. exaratum, ex ren, pluvia, et
hund, canis. Horum canum mentio est in Legibus Forestarum Canuti Regis cap. 32. ubi
Ramhund vocantur. Rennan
Anglosax. Currere, inde Renhunt, Cursorius canis.
Canis Ursaritius, Qui ursos prose quitur. Lex Alamannor. tit. 82. § 3 :
Bonum Canem
porcaritium, Ursaritium, vel qui vaccam et taurum prendit, si occiderit.
Lex
Bajwar. tit. 19. § 7 :
De his Canibus, qui Ursos, vel bubalos, id est, majores
feras, quod Swartzwild dicimus persequuntur, si de his occiderit, etc.
Canis Warset. Leges Forestarum Scotic. cap. 1 :
Custode præsente, ignem, cornu, vel
Canem habente, qui Warset appellatur.
Canes in Dextro Armo Tonsi,
Regii, seu nota regia signati. Capitula Caroli Magni lib. 6. cap. 216 :
De Canibus, qui in Dextro Armo Tonsi sunt, ut homo, qui eum habuerit cum ipso
cane in præsentiam Regis veniat.
Canem Ferre, Vetus Consuetudo pro lege apud Francos et Suevos inoleverat, ut si quis nobilis,
ministerialis, vel colonus, coram suo judice quorumdam criminum, verbi gratia
deprædationis aut incendii, reus inventus fuisset, antequam mortis sententia puniretur, ad
confusionis suæ ignominiam, nobilis canem, ministerialis sellam de Comitatu in proximum
Comitatum gestare cogerentur. Hæc Otto Frising. lib. 2. de Gest. Frid. cap. 28. a quo
hausit Guntherus quæ habet in eamdem sententiam lib. 5. Ligurini, qui addunt Fridericum
Imper. Hermannum Palatinum Comitem in causam vocatum, quod Germaniam præda et incendio
perturbasset, cum decem Comitibus, complicibus suis, canes per Teutonicum milliare portare
coegisse. Pœnam hanc
militarem vocat Arnoldus Lubecensis lib. 7. cap. 2. quia
Militibus, seu Nobilioribus infligi solita erat :
Quæ præsumptio hoc modo
multata est, ut mille marcas argenti injuriato persolveret, et de feudo suo ad centum
marcas argenti Ecclesiæ majori resignaret, et cum multis nobilibus, hominium ei faceret,
et cum quingentis Militibus Militarem ei pœnam persolveret, id est, ut singuli Milites
de loco perpetrati sceleris, usque ad fores majoris Ecclesiæ Caniculum
Deferrent.
Exstat insigne aliud ejusmodi pœnæ Militaris exemplum apud Witikindum
lib. 2. et ex eo Conradum Usperg. ann. 937 :
Pro qua præsumptione condemnavit eum
centum talentis, omnesque Principes, qui ad hoc eum juvabant, dedecore Canum, quos
Portabant usque ad urbem regiam, quæ dicitur Magdeburg.
Item apud Dodechinum
ann. 1155 :
Henricus Comes de Didissen et alii ex parte prædicti Hermanni Canes
Portaverunt, et sic dominus Arnoldus Episcopus ab excommunicatione eos absolvit.
Arnulfus Mediolanensis in Chron. sub ann. 1008 :
Hæc autem fuit pacis conditio,
quod veniente Mediolanum, tertio ab urbe milliario, nudis incedendo
vestigiis, Episcopus Codicem, Marchio Canem Bajulans, ante fores Ecclesiæ S. Ambrosii
reatus proprios devotissime sunt confessi.
Consulendi in hanc rem præterea
Martinus Crusius lib. 10. Hist. Suevicæ part. 2. cap. 14. et Browerus lib. 14. Annal.
Trevir. pag. 789. 1. Edit.
◊ At cur canis nobilibus, sella ministerialibus, attribuantur,
nemo, quod sciam, plane est assecutus : vix enim est, ut Andreæ Favini lib. 12. Hist.
Navar. pag. 732. conjecturam probem, qui censet canes Nobilibus dari ad nobilitatis notam,
cum canes et venatio solos spectent nobiles ; ministerialibus vero cathedram, ut hocce
discrimine reorum natales quibusvis statim innotescerent. Ubi perperam sellam
cathedram esse existimavit. Sed et quod subdit eo perinde casu rusticos et colonos
gestasse aratri rotam, probo indiget vade. Vide
Harmiscara,
Sella.
Haltaus. Glossar. Germ. voce
Harschar,
col. 825. Grimm. Antiquit. German. pag. 715. sqq. Altaserr. de Jurisdict. Eccles. lib.
5. cap. 5. pag. 185.
Inter Canem et Lupum, Gall.
Entre chien et
Loup, Sub crepusculum, vel vesperum, cum lupus a cane discerni vix
potest,
λευϰοφῶς, et ut ait Willelmus Brito lib. 1.
Philipp. :
Tempore quo neque nox neque lux sed utrumque videtur.
Idem lib. 3 :
Postea vix summos aurora rubescere montes
Fecerat, et valles nondum primordia lucis
Attigerat, interque Canem distare Lupumque
Nutlus adhuc poterat aliquo discernere visu.
Vetus Charta apud Spelman. :
Infra horam vespertinarum, inter Canem et
Lupum, venerunt et interfecerunt dictum Joannem.
Per Canem Jurare. Litteræ Juvavensis Archiep. editæ a Gewoldo post Chron. Reichersperg. :
Quod nos Præfati Schlavi criminabantur cum Ungaris fidem Catholicam violasse, et
per Canem, seu lapum, (f. lupum, licet ita rursum ediderit idem Gewoldus in
Metrop. Salisburg.)
aliasque nefandissimas et ethnicas res Sacramenta et pacem
egisse.
Hæc lucem accipiunt ab Joinvilla in Hist. S. Ludovici, dum fœdera inter
Imp. Joannem Vatatzem et Comanorum Principem inita recenset, eaque firmata ebibito
alterius invicem sanguine, hacque adhibita ceremonia, quam sic enarrat :
Et encore
firent-ils autre chose. Car ils firent passer un Chien entre nos gens et eux, et
decouperent tout le Chien à leurs espées, disans que ainsy fussent-ils decouppez, s'ils
failloient l'un à l'autre.
Id ipsum de Bulgaris refert Continuator Theophanis
lib. 1. num. 20. Huc forte spectant, quæ habet Conradus Abbas Uspergensis sub ann. 920.
ubi de Avaribus, seu Ungaris :
Legati Ungarorum pro solitis muneribus Regem
adierunt, sed ab eo spreti, in terram suam vacui reversi sunt. Cum enim haberet militem
equestri jam prælio probatum, contra hostes antiquos præsumpsit inire certamen. Hæc
audientes Avares, nil morati, cum hostili gravique manu Saxoniam festinant intrare, et
iter agentes per Dalmatiam, opem quasi ab antiquis petunt amicis. Illi vero scientes eos
ad Saxoniam festinare, Saxonesque paratos cum eis pugnare, pinguissimum pro munere eis
projiciunt Canem. Et cum non esset injuriam vindicandi locus, ad aliam pugnam
festinantibus, cum ridiculosa satis vociferatione longius prosequuntur amicos.
Nimirum in ludibrium canem Ungaris Dalmatæ objiciebant, quod per canem fœdera sua
sancirent,
![[]](img/image.png)
quasi fœderi cum iis jam olim inito prorsus nuntium mitterent.
Atque hæc forte Hunnorum etiam sacramenta intellexit Theophanes ann. 2. Justini Thracis,
scribens, eos fœdera sua firmasse
μεθ᾽ ὅρϰων πατρίων.
P. Carpentier, 1766.
Canum Cibus. Canum venaticorum pastus, idem quod
Brennagium. Charta ann. 1140. tom.
1. Probat. Hist. Brit. col. 580 :
Ego Conanus dux Britanniæ debitum, quod Cibus
canum vocatur, ecclesiæ sanctæ Crucis per totam abbatiam in perpetuum condono.
Vide in
Bren.
P. Carpentier, 1766.
Canum Gistum, Servitutis species, qua subditi canes venaticos dominorum suorum hospitio et
pastu excipere tenentur. Charta Joan. ducis Lothar. et Brabant. ann. 1338. ex Cod. Reg.
10197. 2. 2. fol. 108 :
Insuper super gistis nostrorum Canum majorum, etc. Insuper
pro gista Canum nostrorum parvorum, etc.
Vide in
Gistum. Vide Haltaus. Glossar. German. voc.
Hundskorn et
Hundelege, col. 977.