« »
 
[]« 2 carrucagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 191a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARRUCAGIUM2
2. CARRUCAGIUM sumitur etiam sæpe pro terris quæ aratro et caruca coluntur. Ita Charuage usurpat Consuetudo Vitriacensis art. 56. Diploma Theobaldi Campaniæ Comitis ann. 1224. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 919. :
Primogenitus haberet illud castellum et feoda illius castelli, et Carrucagia, prata, et vineas, aquas et stagna quæ sunt parochiarum
parrochiatus, apud Marten. illius castelli. Infra :
Secundo natus haberet eam (villam) cum omni avantagio de feodis, Carrucagiis, pratis, etc.
Regestum feodor. Campaniæ fol. 89 :
Feodum domus ejus super Alvam, et Carrucagium ejus, et homines ejusdem villæ.
Fol. 72 :
Guermundus de sancta Menoldi ligius de domo sua, et de Carruagio suo, quæ sunt apud Dampetram.
Vide Charuagium.
P. Carpentier, 1766.
Sumitur maxime pro terris, quæ propria caruca arantur, dominium. Charta ann. 1260. in Chartul. Buxer. part. 3. ch. 16 :
Ita quod ipsi abbas et conventus amodo terras ipsas non possunt in dominium vel Carrucagium eorum ponere.
Vide infra Charruagium.