« 2 carrucagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 191a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARRUCAGIUM2
2. CARRUCAGIUM sumitur etiam sæpe pro terris quæ aratro et caruca coluntur. Ita
Charuage usurpat Consuetudo Vitriacensis art. 56. Diploma Theobaldi Campaniæ
Comitis ann. 1224. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
919. :
Primogenitus haberet illud castellum et feoda illius castelli, et Carrucagia, prata, et vineas, aquas et stagna quæ sunt parochiarumparrochiatus, apud Marten. illius castelli. Infra :
Secundo natus haberet eam (villam) cum omni avantagio de feodis, Carrucagiis, pratis, etc.Regestum feodor. Campaniæ fol. 89 :
Feodum domus ejus super Alvam, et Carrucagium ejus, et homines ejusdem villæ.Fol. 72 :
Guermundus de sancta Menoldi ligius de domo sua, et de Carruagio suo, quæ sunt apud Dampetram.Vide Charuagium.
P. , 1766.
◊ Sumitur maxime pro
terris, quæ propria caruca arantur, dominium. Charta ann. 1260. in Chartul. Buxer.
part. 3. ch. 16 : Ita quod ipsi abbas et conventus amodo terras ipsas non possunt in dominium vel Carrucagium eorum ponere.Vide infra Charruagium.