« »
 
CAPSUM 3, CASSUM 1, CASSUM 2, CHASSUM.
[]« 3 capsum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPSUM3
3. CAPSUM, Capsus. Isidorus lib. 20. Orig. cap. 12 :
Capsus, carruca undique contecta, quasi capsa.
Papiæ Capsus, est genus vehiculi. Gloss. Saxon. Ælfrici : Capsus, betogan cræt ; ubi cræt est currus. Glossar. S. Benedicti cap. de Agricult. : Capsum, πλινθίον. Est autem πλινθίον, laterculus, quadrata figura, qua ferme sunt currus tecti. Sed apud Vitruvium lib. 10. cap. 14. Capsum rhedæ, dicitur ea rhedæ pars, ubi qui vectantur, sedent. Vide Salmasium ad Hist. Aug.
Capsum Ecclesiæ. Gregorius Turonens. lib. 2. Hist. cap. 14 :
Habet, (hæc basilica) in longitudine pedes 155. in latum 60. habet in altum usque ad cameram pedes 45. fenestras in altario 32. in Capso 20. columnas 41. in toto ædificio fenestras 52. columnas 120. ostia 8. 3. in altario... 5. in Capso.
Et cap. 16 :
Ecclesiam fabricavit habentem in longum pedes 150. in latum pedes 60. in altum infra Capsum usque cameram pedes 50. habet fenestras 42. columnas 70. ostia 8.
Charta Henrici Episc. Suession. ann. 1088. in Chronico S. Joannis de Vineis :
Delegavit victui Canonicorum vinatica S. Joannis, et villæ, quæ Charliaca nuncupatur, Capsum altaris, quod ab Hisgoto prædecessore meo et Hugone Auculfi filio, hæreditario illius honoris patrono, et cæteris hæredibus plenissime concessum est atque laudatum.
Charta Ursi Silvanect. Episc. in Hist. S. Martini de Campis :
Concessit Ecclesiæ S. Martini de Campis altare de Sordida Villa, et tertiam partem Capsi, et atrium.
Charta alia ann. 1096. in eadem Hist. :
Dederunt Ecclesiam quæ sita est... altare videlicet et Capsum, sepulturam, et tantum atrii, ubi fierent officinæ Fratrum.
Alia Rursum ibidem :
Ecclesiæ B. Petri Cluniacensis... concesserunt Capsum Ecclesiæ de Clamart.
Quod vero capsum dicitur his locis.
Cassum, appellatur in Charta Guarini Episcopi Ambian. ann. 1138. in Tabulario Abbatiæ S. Fusciani :
Altare de S. [] Germano super ripam Augi, cum Casso Ecclesiæ ejusdem altaris, et appenditiis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capsum Monasterii, in actis SS. Benedict. sec. 6. part. 1. pag. 253. ubi de Inventione corporis S. Maximini Abb. :
Placuit enim ut retro altare in Capso Monasterii novi jam consummati constructum, in suis sarcophagis ponerentur (Reliquiæ) donec tota perficeretur Ecclesia.
Jam vero quid sit Capsum, et Cassum Ecclesiæ, non omnino promptum est ex præallatis assequi. Gregorius Turonens. cap. 14. totam ædis sacræ longitudinem, quæ 155. pedum fuit, in duas partes dividit, in Altare, scilicet, et Capsum : atque ex 52. fenestris, quas ædi adsignat, ait in Altari exstitisse 32. in Capso 20. ex ostiis 8. tres in Altario fuisse, in Capso quinque. Ex quibus confici videretur Capsum appellasse eam ædis sacræ partem, quam Navim dicimus, quæ videtur esse sententia Sirmondi ad Sidonii carmen 16. et Henr. Valesii ad Sozomen. lib. 9. cap. 2. atque etiam Mabillonii de Liturgia Gallicana pag. 69. ubi observat in Actis Martyrum Africanorum dici Capsam navis ad designandam imam veræ navis partem. nisi capsum minoris esset longitudinis, quam altare, seu pars ædis, in qua altare statui solet, quod a forma ædium sacrarum, si non veteri, saltem hodierna abhorret. Tametsi non diffitear, interdum navim Ecclesiæ, ac Monachorum præsertim, etiam longe breviorem fuisse : ut in æde sacra Abbatiæ S. Dionysii ad Lutetiam advertere est, ut alias præteream ædes sacras Monachicas veteris structuræ ; unde si ea pars secundum Sirmondi et Valesii necnon Mabillonii sententiam Capsum appellatur, a Gregorio Turonensi inde forte dicta fuerit, quod rhedæ undique tectæ instar quadrata vel oblonga tecta fuerit, eadem, qua Navis dicta est ratione, uti in hac voce docemus. Nam Capsum, Rhedam tectam dici mox observavimus. Sane fuit cum existimarem, aliud fuisse capsum quam navim Ecclesiæ, et apud Gregorium Capsum intelligi debere de ea ædis parte, quæ retro altare est, et editior olim erat, quam Capitium appellatam fuisse diximus. Id videtur innuere idem Gregorius cap. 16. ubi ait, Ecclesiam, de qua loquitur, habuisse in altum infra Capsum usque Cameram pedes 50. Quippe ædis altitudinem infra Capsum mensus est, quæ in Capso, quod a terra editius exstitisse diximus, minor fuisset. Proinde Capsum ex Capitium formatum mihi persuasum erat, ut et altaris vocabulo Gregorium reliquam ædem sacram intellexisse. Postmodum pars illa in qua altare est, Capsum etiam et Capitium appellata est ; præsertim in Ecclesiis, in quibus Capitium editius non erat. Sed et Caput Ecclesiæ interdum ea pars appellatur. Helgaudus in Roberto Rege pag. 73 :
Ad Caput S. Aniani unum
(altare.) Infra :
Caput autem ipsius Monasterii fecit miro opere in similitudinem Monasterii S. Mariæ, etc.
Petrus Cellensis lib. 9. Epist. 5 :
Caput Monasterii nostri (Ecclesiæ) renovare aggredior.
Chronicon S. Benigni :
Altare S. Mariæ in hoc loco constitutum, quod Caput Ecclesiæ dicebatur ab antiquis.
In Chronico brevi S. Dionysii ann. 1143 :
Dedicatio partis Capitalis Ecclesiæ.
Vide Capitium 2.
[]« 1 cassum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 207a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASSUM1
1. CASSUM, Fragmentum. Solinus cap. 65 :
Aut palearum Cassa, aut chartarum fila ad se rapit Lychnites gemma.
Vide Capsum.
[]« 2 cassum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 207a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASSUM2
2. CASSUM, Pectus, semibarbaris ex Arabico. Hinc vulnus cassale, quod pectus afficit, apud Velsch. Syllog. observat. pag. 74. Vide Capsum 1. et Cassus 1.
[]« Chassum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 299a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHASSUM
CHASSUM, a veteri Gallico Chas, Pars domus, ubi coquuntur cibi, coquina, furnile. Charta ann. 1364. in Reg. 98. Chartoph. reg. ch. 165 :
A Jehan Cossart donnons un Chas de maison avec la place derrieres.
Ubi ad marginem legitur :
Donum de uno Chasso domus cum quadam platea.
Charta nobile feudor. dom. Castill. Dombar. ann. 1463 : []
Chassum domus super duabus partibus chappæ unius domus.
Rursum ibid. :
Super chappa et Chasso et porpresio, ubi dicta chappa et Chassum situantur, venna intermedia.
Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. ch. 208 :
Colin Basin entra dedens ledit hostel et ouvry deux huches qui leens estoient, l'une estant ou Chas dudit hostel, et l'autre en la Chambre.
Aliæ ann. 1478. in Reg. 206. ch. 82 :
Le suppliant qui se sentoit mal disposé de froit, fist faire à son Chas ou cuisine très bon feu,... et après se ala coucher en son lit en une petite chambre tenant audit Chas ou cuisine.