« Castrum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASTRUM
CASTRUM. Isidorus l. 9. Orig. cap. 3 :
Castra sunt ubi milites steterunt : dicta autem castra, quasi casta, vel quod illic castraretur libido.Addit Papias :
Castrum vero singulariter, oppidum.Vide Burgus et derivata.
Castra vocabant Scriptores medii ævi, urbes quæ Civitatis, id est, Episcopatus,
jus non habebant ; qua notione vox hæc usurpatur non semel in Notitia Galliarum, ubi in
Maxima Sequanorum, Castrum Ebredunense, Castrum Vindonissense, Castrum Rauracense,
Castrum Argentorate ; in Narbonensi I. Castrum Uceticense, in Lugdunensi I.
Castrum Cavallonense, Castrum Matisconense, cum civitatibus, recensentur,
licet civitatis seu Episcopatus jus non haberent. Castrum Divionense,
occurrit non semel apud Gregorium Turonens. de Gloria Confess. cap. 42. et in Hist.
pluries, ut et apud Glabrum
Rodulphum : hodie amplum est oppidum. Vita S. Medardi apud Surium :
Noviomus cum tunc temporis Castrum, seu munitio, haberetur, postmodum ipsius ejusdem gloriosi Pontificis Medardi ordinatione, Pontificalis cathedræ honore sublimatus est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Civitatis et Castri definitiones hic allatas approbare vetat ipsa,
quam laudat Cangius, Notitia Galliarum, qualis exhibetur a R. P. Pagio ad annum 374. In ea
enim Civitatis Rigomagensium et Civitas Sollinensium ex provincia Alpium
Maritimarum recensentur, quæ nusquam fuere sedes Episcopales ; deinde ex ipsis
Castris, quæ ex eadem Notitia hic enumerat Cangius, unum saltem exstat Castrum
Argentorate, cui Episcopus præsidebat S. Amandus anno 346. ante
descriptam hanc Galliarum Notitiam, quam Imperatori Honorio cum viris eruditis acceptam
referimus. Verum quidem est in omnibus fere Civitatibus sedes Episcopales fuisse,
in Castris autem paucas reperiri ; unde factum est, ut quidam Civitates
dixerint Episcopatus et Castra urbes Episcopatu destitutas, ut laudatus Scriptor
Vitæ S. Medardi : non idem tamen sunt Episcopatus et Civitas, neque
Castrum semper excludit Episcopatum. Quid igitur Civitas, quid
Castrum ? Docet Valesius in Præfatione ad suam Galliarum Notitiam pag.
xviii. veteres nostros Historicos sola Capita gentium Urbes aut
Oppida, necnon Civitates, interdum etiam Municipia, vocitare :
ceteras urbes eis subjectas Castrorum vel Castellorum nonnunquam et
Vicorum appellatione designare. Quod ut probet, enumerat idem Valesius multas
urbes, vel oppida, quæ Scriptores nostri Castra Castellave appellarunt : ex quibus
nonnulla sunt ampliora quæ Civitates vel Urbes nuncupassent, si alteri urbi,
quæ Caput gentis vel provinciæ habebatur, non fuissent subdita. Vide Castellum,
et Civitas.Castrum Publicum, quod Regii juris erat, apud Hugonem Flaviniac. in Chron. Virdun. :
Actum Flaviniaco castro publico.
Castrorum nomine interdum donata domus, seu Palatium Principis, Comitatus : στρατόπεδον, et τὸ θεῖον
στρατόπεδον, apud Synesium Epist. 76. et 110. et in Epistola Theodosii et
Valentiniani ad Synodum Ephesinam ; τὸ εὐσεϐὲς
στρατόπεδον, in Mandato ejusdem Synodi ; præterea apud Palladium in Vita
Chrysostomi pag. 59. Edit. Emerici Bigotii, in ejusdem liturgia et S. Basilii, et alibi
non semel. Hinc Castrensia munia, id est, in Palatio obita, in leg. 2. Cod. Th. de
Tractor. (8, 6, 1.) Aliter tamen censuit Salmasius ad Lampridium pag. 225. ubi fallitur in
Corippi versu, quem sic legit, De
laud. Just. lib. 3. vers. 213. :
Sequentia enim satis indicant legendum Castorum, intelligique Eunuchos Imperatorios, de quorum invita castitate sic S. Basilius Epist. 87 :Adfuit obsequio Castrorum turba virorum.
Οὔτοι σωφρονοῦσι μὲν ἄμισθα διὰ σιδήρου, μαίνονται δὲ ἄϰαρπα δι᾽ οἰϰείαν αἰσχρότητα.Conf. Isidor. Origin. lib. 10. sect. 33.
Castrenses et Castrensiani, Ministri Castrorum, aulæ Regiæ :
Ministri Castrenses, apud Lampridium in Severo cap. 41. qui his accenset Fullones, Vestitores, Pictores, Pincernas, etc.
Palatinis intra aulam obsequiis deputati, in leg. 12. Cod. Theod. de Palat. sacr. larg. (6, 30.) Tertullianus de Corona cap. 12 :
Est et alia militia regiarum familiarum ; nam et Castrenses appellantur, munificæ et ipsæ solennium Cæsareanorum.Hinc Castrenses Leges appellat Sueno in Legib. Castrens. in Proœmio, quas alii Leges Curiæ, seu jus aulicum.
Castrensiani, Iidem qui Castrenses, et Ministeriani, de quibus est tit. in Cod.
Justin. lib. 12. et in Cod. Theod. lib. 6. De iis etiam consulendi Cujacius, Gotofred. et
alii.
Castrensis, qui et Comes Castrensis, Dignitas Palatina : qui Castrensibus et
Castrensianis præerat, eratque sub dispositione Præpositi sacri cubiculi, ut
colligitur ex leg. un. Cod. Theod. Qui a præbit. tiron. (11, 18.) Sub Castrensis
vero dispositione erant pædagogia, ministeriales dominici, Curæ
Palatinorum, ut est in Notit. Imperii. Istius officii mentio præterea est in leg. 1.
2. Cod. Theod. de Castrensian. (6, 32.) leg. 12. de Palat. sacr. larg. (6, 30.) et alibi
non semel. Vide Glossar. med. Græcit.
in Καστρίσιοι, Col. 604. De Castrensi,
Dignitate ecclesiastica vide ibid. col. 576. in Κανστρίσιος.
Castrensis, Qui feudum castri possidet. Jus feudale Saxon. cap. 37 :
Feudum castri non potest Castrensis alteri conferre.§ 6 :
Si moritur Castrensis ante feudi revocationem, etc.Adde cap. 38. § 4. 6. Vide Feudum Castri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Castrense Peculum, Proprium feudi castrensis dominium. Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom.
4. Anecd. col. 281 : Quod vero de rebus viri diximus, idem est de dotalibus, quorum maritus dominus est, intelligi debet filius familias de Castrensi et de Castrensi peculo.Lege peculium. Vid. JC. in loco enim Concil. Trevir. omnino acceptione fori romani usurpata vox ; sed ad forum feudale pertinet Chart. Sifridi Archiep. Magunt. ann. 1237. ap. Guden. Cod. Diplom. vol. 1. pag. 345 :
Dictos nobiles in castro nostro Ameneburg 16. libris levium denariorum usualium terre illius pro jure Castrensis peculii, quod vulgariter dicitur Burclehen, infeudavimus, etc.Vide Feudum Castri.
Castrensis, Castri incola. in Vita S. Launomari Abbatis num 26. et in Decreto Rudolphi Imp.
ann. 1285. apud Goldastum tom. 1. Constit. Imperial. pag. 314. ubi Castrenses,
distinguntur a Civibus : Cives enim oppidi seu burgi,
Castrenses, castri incolæ sunt. Vide Ordericum Vitalem pag. 544. 546. et alibi non
semel, et Michaelem Scotum lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 14.
Castriensis, Castri incola, vel Miles in præsidio castri. Gloss. Lat. Græc. παρεμϐολή, Falanx, Castrum. παρεμϐολιϰός, Castriensis.
Castriani, Qui in castris erant, apud Vopiscum.
Castricomes, Castellanus, qui feudum Castellaniæ possidet. Ægidius de Roya ann. 1411 :
Dominus Willelmus de Stavele Castricomes Furnensis.Vide Burggravius.
Castrum Doloris, Feretrum. Ceremonialis Episc. lib. 2. cap. 11. ubi de Missa defunctorum :
Si aderit in Ecclesia lectus mortuorum, seu Castrum doloris, etc.Infra :
Cum quo ibunt ad feretrum, seu Castrum doloris.Sæpe describitur apud Burchardum in Diario :
Castrum doloris circa medium basilice predicte supra secundum lapidem rotundum ibidem positum, longitudinis quinque cannarum, et latitudinis quatuor, altitudinis octodecim palmorum usque ad planum suum : tectum habuit satis rapidum, ut congruam portionem ex eo reciperet. (Ed. Thuasne, I. 13. an. 1484.)
L. , 1840–1850.
Castrum, interdum pro villa Gall. une terre, in Chartis quarundam
provinciarum Germaniæ, præsertim Westphaliæ legitur. Vide Meibom. tom. 2. Scriptor. pag.
230. et 250. L. , 1840–1850.
Castrum, Arx. Chart. Henr. Wormat. Episc. ann. 1225 ; In feodum concessimus..... Castrum in Heidelberg cum burgo ipsius Castri.Alia Ludovici Com. Palat. ann. 1288 :
Castrum et civitatem in Heidelberg ;apud Schannat. Histor. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 232. 233. Græcos sui temporis omnes urbes Καστρα vocare scribit Cangius Glossar. med. Græcit. col. 603. Confer Schmidt ad Disciplin. Clerical. pag. 132.]