« Cerauneus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 269a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERAUNEUS
CERAUNEUS. Tabul. Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Ego Aimo Dei correptione tactus, constitutusque in fine dubio, meditans in præcordiis flagiliosa quæ perpetravi, pavens nimium voragine baratri, umbrosasque vias tartari metuens calcare, magisque inseri delectans liliis interlucentiisForte pro Uraneis, cœlestibus, Papias :(sic)sectis Cerauneis, et frui virentibus pratis per pascua Christi, hoc metu vel amore compunctus, etc.
Cerauneus, est lapis flammeus a calore dictus : invenitur ubi fulmina cadunt.
Cerauniorum duo genera sunt, inquit Isid. lib. 16. Orig. cap. 13 :
Unum quem Germania mittit chrystallini similem, splendet tamen cœruleo, et si sub divo positus fuerit, fulgorem rapit sidereum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis littoribus gignit, cui color pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Hæc adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem Ceraunia, quoniam alibi non invenitur, quam in loco fulminis ictui proximo. Græce enim fulmen ϰεραυνός dicitur.
P. , 1766.
◊ D. Falconet nos
monet longe aliter censere recentiores de eo lapide, qui iis Ceraunias dicitur.
Vide Lapid. hist. Anselm. Boot edit. ab Adr. Tollio.