« 1 cereus paschalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 272b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEREUS1
1. CEREUS Paschalis, Qui in Sabbato sancti Paschatis a Diacono benedicitur, et novo igne accenditur,
cujus auctorem Zozimum PP. facit Liber Pontificalis, in Zozimo PP. :
Per parochias concessit licentiam benedicendi Cereum Paschalem.Ita etiam Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 18. Rupertus lib. 6. Divin. Offic. cap. 28. 29. Durandus lib. 6. Ration. cap. 80. Sigebert. ann. 407. et alii. At Baronius ann. 418. n. 70. observat illius usum longe antiquiorem, cum Hymnum de eo scripserit Prudentius qui inter ejus opera legitur. Proinde existimat Zozimum statuisse, ut Cereus Paschalis, qui in majoribus Basilicis tantum accendi soleret, æque singulis parochiis concederetur. Alii vero contendunt Hymnum hunc qui ad incensum lucernæ inscribitur, non esse de Cereo Paschali, sed Hymnum vespertinum de lumine quod olim vespere quotidie in Ecclesia solenni quodam ritu accendebatur, a quo Lucernarius dictus. Certe ritum hunc Cerei Paschalis antiquissimum esse docet Ennodius, qui obiit ann. 521. apud quem exstant duæ Benedictiones Cerei Paschalis, Opusc. 9. et 10. et Epistola ad Præsidium Diaconum 29. tom. 9. Operum S. Hieronymi. Habetur præterea Drepranii vetustissimi Scriptoris carmen de Cereo Paschali. Vide Gregor. M. lib. 9. Epist. 29. Alcuinum lib. de Offic. divin. cap. de Sabbato sancto Paschæ, Honorium lib. 3. cap. 101. 102. Aimoinum de Miraculis S. Bened. 31. Chron. Casin. lib. 3. cap. 31. Concilium Bituricense ann. 1031. cap. 13. Missale Gothicum pag. 325. Gallicanum pag. 467. Usus antiquos Ordinis Cisterciensis cap. 23. Gavantum, Menardum ad libr. Sacramentor. Gregorii M. Sirmondum ad Ennod. Henricum Valesium lib. 4. de Vita Constantini cap. 22. etc.
P. , 1766.
◊ Ex oblationibus fidelium
conficiebatur Cereus paschalis, ut colligitur ex Charta ann. 1332. in Reg. 69. Chartoph.
reg. ch. 175 : Item quod dicti tres proceres....... plenam habeant potestatem eligendi...... homines, qui quærant officinis ecclesiæ parrochialis, utpote candelæ B. Mariæ, operi,... Cereo Paschali, cereo S. Macarii, et cæteris ipsius ecclesiæ officinis.Vide Agnus et Crux.
Cera Paschalis ad faciendum cereum de Pascha, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 40. Tabularium Celsiniacense, de Girardo
Constante :
Medietatem de unaquaque carta, unam medallam Claromontensem debent de Cera Paschali.Occurrit rursum alio loco.
◊ Cereo Paschali affigi solet titulus, seu Tabella, quam
Paschalem vocant, in qua
Præcentor inscribit quotus annus sit dominicæ Incarnationis, quota Indictio, Concurrens et Epactæ, ut est apud Udalricum in Consuetud. Cluniac. lib. 1. cap. 14. Præterea
circulus Lunæ, terminus Paschæ, litera Dominicalis, dies Dominicus Paschæ, Luna ipsius diei, et aureus numerus, Pontificante N. Papa, et quot anni sunt Pontificatus ejus, regnante illustrissimo Rege Francorum, et quot anni sunt regni ejus, et a nativitate ejusdem, ut est in veteribus Consuetud. Floriacensis Cœnobii cap. 1. Ejusmodi tabellarum Paschalium, quas Indiculos vocat, meminit Beda de Temporum ratione cap. 47. Induntur præterea anni Pontificatus Episcopi diœcesani, et aliquot alii annorum characterismi, qui Ecclesiarum proprias festivitates, solennitates, dedicationes, et ejusmodi spectant, uti ex tabula sequenti patebit, quam ex Regesto Cam. Comput. Paris. sign. Qui es in cœlis, fol. 208. eruimus :
◊ Titulus Cerei Paschalis Capellæ Regis Paris. scriptus in
Pascha anno Dom. mcccxxvii.
◊
Annus ab origine mundi 6526.
◊
Annus ab Incarnat. Domini 1327.
◊
Annus a Passione Domini 1294.
◊
Annus Indictionis 10.
◊ Annus Bissext. 3.
◊
Annus susceptionis sanctæ Coronæ spineæ 88.
◊ Annus susceptionis sanctæ Crucis, Sanguinis Domini, Catenæ
cum magna parte sepulcri et vestimentorum infantiæ, et quadam tabula quam tetigit facies
Christi, et quodam frusto ligni sanctæ Crucis, et sanguine qui fluxit de Imagine Christi
percussa, et cum lacte B. Mariæ Virginis, et superioris parte capitis B. Joannis
Baptistæ, cum capitibus S. Clementis, S. Blasii, et S. Simeonis, 87.
◊ Annus susceptionis sacrosancti ferri et lanceæ cum veste
purpurea et arundine et spongia Domini, et cum linteo quo fuit procinctus in Cœna, et
cum Peplo B. Virginis et Virga Moysi, 79.
◊
Annus dedicationis Capellæ 87.
◊
Annus transitus S. Ludovici 57.
◊
Annus translationis capitis ejusdem 20.
◊
Annus ætatis Caroli Regis præsentis 32.
◊
Annus regni ejusdem 6.
◊
Annus Episcopatus Hugonis Paris. Episcopi 2.
◊ Vide Joannem Hocsemium in Gestis Pontificum Leodiensium cap.
1. sub finem.
P. , 1766.
◊ Usus cereo nummos
affigendi, oblationis gratia, mentio fit in Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol.
163. v°. : In missa debet fieri oblatio duorum panum, duarum pintarum vini, et unius peciæ argenti seu monetæ fixæ in uno Cereo per aliquem de genere instituentis tunc præsentem.Vide supra Candela nummata.
Cereus Benedictus, Idem qui Paschalis, ob solemnem nimirum illius benedictionem sic dictus.
Charta Roberti Carnot. episc. in Chartul. Guill. abbat. S. Germ. Prat. fol. 94. v°. :
Per medium similiter benedictum partientur(monachi et presbyter)Cereum.
P. , 1766.
Cerei Columpna, Candelabrum, in quo Cereus Paschalis ponitur. Ordinar. MS. Rotomag. in die
Parasceves : Ad refectionem panis et aquæ pergant. Post prandium erigatur columpna Cerei.
P. , 1766.
◊ Alter fuisse videtur
minoris formæ Cereus paschalis, qui in processionibus deferebatur, ex quo
præparabantur cruces præstigiis maleficiisque arcendis, ut putabant, idoneæ. Charta ann.
1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 130. col. 1 : Dictus parvus Cereus per totam hebdomadam in Vesperis, et ardens portatur in processionibus, quæ fiunt in Vesperis per totam hebdomadam Paschæ et non plus, et de cera ipsius parvi datur omnibus de ecclesia modicum die Ascensionis Domini in missa, ad faciendum cruces, quæ poni consueverunt in liminaribus et ostiis eorum.
P. , 1766.
Cereus Capsalis, Qui ante capsas seu reliquiarum thecas solet accendi. Cerem. vet. eccl.
Carnot. : In Sabbato quatuor tantum Cerei capsales accenduntur ad officium usque ad reditum a fontibus.Chartul. ejusd. eccl. :
Debet(matricularius)ponere super altare et accendere tresdecim Cereos capsales et unum in pelvibus argenteis.
P. , 1766.
Cereus Comitis, Præstatio, quæ comiti fiebat in cera. Reg. episc. Nivern. ann. 1287 : Item dominus episcopus debet habere tertiam partem de Cereo comitis, qui dicitur ponderari sexaginta libra ceræ.Vide Ceragium, Cerale et mox
P. , 1766.
Cereus inter census, qui quotannis episcopo Parisiensi reddi debent, recensetur in Ch.
Guill. episc. Paris. ex Reg. B. Cam. Comput. fol. 150. v° : Dominus rex et heredes sui tenentur facere reddi nobis episcopo et successoribus nostris lx. solidos annuatim pro Cereo, qui de eodem cereo debetur et xlv. solidos pro Cereis Corbolii et Montisletherici.
P. , 1766.
Cereus Tantis, Qui ante tabernaculum, Tenda dictum, ubi Corpus Christi asservatur,
accenditur. Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 129. col. 1 :
Thesaurarii tenebuntur..... facere ardere nocte dieque continue singulis diebus tres Cereos, tantes vulgariter nuncupatos, in tribus bacilibus pendentibus et suspensis ante Corpus Christi.Vide Tant et Tenda 1.
P. , 1766.
Cereus Virtutum, Votivus, qui pro miraculo impetrando vel impetrato offertur. Charta ann. 1524. ex
Bibl. S. Germ. Prat. : Sevestre Sohier administrateur des Cierges de vertus, ardans continuellement en l'église cathédralle de saint Brieuc.Vide Virtus 2.