« »
 
[]« Christianitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 319b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHRISTIANITAS
CHRISTIANITAS, Religio Christiana. Christianismus. Annales Franc. ann. 785 :
Christianitatem quam pridem respuerant, iterum recipiunt.
Vetus Interpres Epistolæ ad Magnesios, quæ S. Ignatio tribuitur :
Non enim Christianitas in Judaismum credidit, sed Judaismus in Christianitatem.
Anastasius in Hist. Eccles. :
Sicque dilatata est in Perside Christianitas.
Ita in leg. 4 Cod. de Apost. (1, 7.) leg. 112. Cod. (Theod.) de Decurion. (12, 1.) leg. 16. Cod. de Judæis et Cælic. (1, 8.) leg. 5. Cod. Th. de Spectac. (15, 5.) apud Will. Neubrig. lib. 4. cap. 13. et alios Scriptores passim. Crebro etiam
Christianitas, pro populis Christianis, seu qui fidem Christianam profitentur[] usurpatur a Scriptoribus. Matth. Paris ann. 1245 :
Congregati sunt Lugduni ex totius fere Christianitatis latitudine Prælati.
Chronicon Nicolai Trivetti ad annum 1180. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 480 :
Rex Jerusalem licet lepra percussus, adjutus tamen Christianitate transmarina munitissimum castrum fecit super fluvium Jordanem.
Vide Lucam Tudensem æra 1020. Anastas. in Hist. Eccl. pag. 36. Sanutum lib. 3. part. 11. cap. 12. etc. Jo. Villaneus lib. 6. cap. 25 :
Tradisce santa Chiesa, e tutta Christianita.
Christianitas, pro Clericatu, in leg. 123. Cod. Th. de Decur. (12, 1.) et leg. 11. de Pistoribus. (14, 3.)
Christianitas, Professio Christianæ Religionis, seu Christianismi. Capitula Caroli Calvi tit. 11. tit. 12. cap. 4. ann. 853. Pertz. pag. 424. :
Ut missi omnibus denuntient in illa fidelitate, quam Deo et Regi unusquisque debet, et promissam habet, et in illa Christianitate, qua pacem proximo unusquisque servare debet, etc.
Tit. 17. cap. 5. Ad Franc. et Aquit. ann. 856. Pertz. pag. 448. :
Mandat vobis, ut memores sitis Dei et vestræ Christianitatis.
Tit. 18. cap. 3. eod. ibid. pag. 449. :
Mandat etiam ut recordemini Dei et vestræ Christianitatis.
Tit. 30. cap. 5. Convent. ad Sablonar. ann. 862. Pertz. pag. 483. :
Qualiter autem nepos noster Hlotharius non solum erga nos, et consanguinitatem nostram, verum etiam contra Deum et sacram auctoritatem, et communem Christianitatem inde egerit, etc.
Cap. 9 :
Timeat Deum et compescat istud scandalum, quod tam grande in ista Christianitate sine ulla necessitate est generatum.
Et infra :
Pro amore et timore Dei honoret se et suam Christianitatem, et suum nomen regium.
Concilium Ænhamense ann. 1009. can. 20 :
Unusquisque Christianus, prout fidei suæ in primis necessarium est, Christianitatem suam curet diligentius, et frequenter adeat confessionem, etc.
Charta S. Bernardi Abbatis Clarevallensis ann. 1145. in Tabulario Eccles. Autisiod. :
Nec etiam aliquam decimam Episcopus, servientes et homines Comitis tam per se quam Ecclesiasticos ministros per Christianitatem submonebit, etc.
Joan. Sarisberiens. Epist. 275 :
Primo Deum, et ut dici solet, Christianitatem suam obsidem dabat.
Charta anni 1224. in Tabulario Montis S. Martini :
Ad omnia supradicta servanda, fide et juramento corporaliter et solemniter præstitis, se et sua coram nobis quilibet pro singulis obligavit, et Christianitatem suam nobis et Episcopo Noviomensi in obstagium posuit.
Alia ejusdem Joannis Episc. Charta anni 1221. ibidem :
Sciendum quod prædicti Theodoricus et Sara uxor ejus Christianitatem suam nobis obligarunt super jam dictis omnibus firmiter observandis.
Quibus posterioribus in locis Christianitatem suam obsidem dare, vel in obstagium ponere, et obligare, idem videtur quod sub pœna excommunicationis obligari, quoniam, ut mox dicetur a Christianitate separabantur excommunicati. Strictius in locis hic prolatis accipienda videtur hæc vox, pro ipso nempe baptismo seu fide in Baptismo data, quam obtestari inter juramentorum formulas solitum erat ; quo etiam sensu nostri Chrestienté usurparunt, ut videre est in Juramentum, col. 1614. Vide Procopium lib. 2. Vandalic. cap. 26. extremo.
A Christianitate Separari, Privari, Excommunicari, Hincmaro Remensi[] apud Flodoardum lib. 3. cap. 26. apud Nicolaum I. PP. Ep. 8. Heremannum de Restauratione Monasterii S. Martini Tornac. cap. 112 :
Christianitatem auferre
, excommunicare. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 243 :
Interim ipse Christianitatem mihi abstulit, ita ut nuptiales qui aliunde veniebant, Missam perdiderint, et corpus sepulturas.
Infra :
Quæsivi Christianitatem, nec habui,... Missam quæsivi, et non habui, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Christianitatem Facere Alicui, id est, cum eo in divinis communicare. Vide Annal. Benedict. tom. 5. pag. 422. ad annum 1100.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Christianitatem Reddere, Aliquem ab interdicto vel excommunicatione absolvere, ibidem pag. 996.
Christianitas, Titulus honorarius, qui Francorum Regibus potissimum tribuitur, qui Christianissimi peculiari quodam jure ac prærogativa etiamnum dicuntur. Epistola Imp. Constantinop. ad Childebertum Regem tom. 1. Hist. Franc. 39. 40 :
Quæ nobis de Christianitate vestra opinio detulerat.
Occurrit ibi non semel, et in Epistola Pelagii PP. ad eumdem Childebertum apud Baron. ann. 556. n. 25. in Epist. Stephani III. PP. ad Carolum et Carolomanum Reges apud eumdem Baron. ann. 755. n. 3. in Ep. Pauli PP. ad Pipinum Regem tom. 3. Hist. Franc. pag. 734. et sequenti Epist. in Epistola Ludovici II. Imp. ad Nicolaum PP. apud eumdem Baron. anno 866. num. 39. apud Hincmarum Rem. in Quatern. pag. 382. Sed et Gregorius Magnus scribens non modo ad Brunechildem Reginam, sed etiam ad Mauricium Imp. et Theudelindam Reginam Longobard. hocce titulo illos compellat lib. 5. Epist. 63. lib. 7. Ind. 1. Ep. 5. Ind. 2. Ep. 42. lib. 12. Ep. 7. Vide Diurnum Romanum pag. 45.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed a quo tempore præstituto singularior evasit et prorsus hereditaria Regibus nostris Christianissimi appellatio ? Quidam Francicæ gloriæ osores id referunt ad Pium II. Papam, qui hac prærogativa Ludovicum XI. dignatus fuerit ; verum Pius ipse II. hoc nomen hæreditarium agnovit in Carolo VII. Ludovici decessore, siquidem eum sic alloquitur Epistola 385 :
Habitus es, Carissime Fili, devotissimus Princeps Fidei, et Religionis nostræ præcipuus : nec immerito ob Christianum nomen a Primogenitoribus tuis defensum, nomen Christianissimi ab illis hæreditarium habes.
Hujus rei locupletissimi testes etiam sunt Principes Franciæ in Epistola ad Carolum VI. directa, quam exhibet Juvenalis Ursinus ad annum 1410. Ibi sic affantur Regem :
Soyez enoinct et consacré si dignement, que du saint Siege de Rome et de toutes Nations et de tous Royaumes Chrétiens, vous estes tenu et appellé très-Chrétien, et singulierement renommé en administration de vraye justice.
Sed et Johan. Sarisberiensis, homo Anglus xii. sæculo Epist. 167. non ad Gallum quemdam scripta, sed ad Archiepiscopum Cantuariensem, ait :
Audieram hæc prius in curia Christianissimi Regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo.
Charta Donationis Johannis II. Comitis Pontivi pro monasterio S. Valarici ann. 1191. in Hist. Chronol. Majorum Abbavillæ :
Ut monachi... valentius exorent Dominum pro Philippo Christianissimo Francorum Rege.
Vide Mabillonium de Re Diplom. lib. 2. cap. 3. n. 5. et lib. 5. in notis ad Tabellam 22. Mercurium [] Gallicum mensis Februarii ann. 1723. pag. 266. et seqq. et supra Catholicus.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1256. in Reg. 31. Chartoph. reg. fol. 60. r°. col. 2 :
Excellentissimo domino suo, domino Ludovico, Dei gratia Christianissimo regi Francorum, frater Guillelmus miseratione divina humilis abbas Cluniacensis salutem et orationes.
Quem titulum a Carolo V. saltem regibus nostris proprium et hæreditarium fuisse certo colligitur ex Radulpho de Presles in Prol. ad lib. de Civ. Dei, ubi prædictum regem sic alloquitur :
Et ces choses, mon tres redoubté Seigneur, dénotent et démonstrent par vray raison, que par ce vous estes et devez estre le seul principal protecteur, champion et deffenseur de l'église, comme ont esté vos devanciers. Et ce tient le saint Siege de Rome, qui a accoutumé à escripre à vos devanciers et à vous singulierement à l'intitulation des lettres : Au très-Chrestien des Princes.
Lit. Caroli VI. ann. 1418. tom. 10. Ordinat. reg. Franc. pag. 485 :
Nostri quoque progenitores in profligandis extirpandisque radicitus heresibus, summorum pontificum et sacrarum synodorum sic sunt imitati decreta, ut eos Christianissimos ac pugiles fidei summi præsules appellaverint, unde nostræ menti indelebilis incessit affectus, hoc sanctissimum nomen a prædecessoribus nostris nobis partum ab Ecclesia sancta, Romanisque pontificibus miro modo dirivatum et nostro regno multiplicibus causis ascriptum sic curari, etc.
Non ergo a Ludovico XI. repetenda hujusce denominationis origo ; cui, si tribuatur, ad ann. 1465. non ad 1469. ut in Compend. Hist. Franc. et tom. 6. novi Tract. de re diplom. pag. 82. referenda est, quod discimus ex Pacto inter Reg. Franc. et Leod. inito ann. 1465. in Reg. 194. Chartoph. reg. ch. 38 :
Loys de Laval seigneur de Chastillon, Aymar de Poysieu, dit Cadorat, bailly de Mante maistre d'ostel, conseillers et chambellans de très-hault, très excellent et puissant prince Loys par la grace de Dieu Roy de France très-Chrestien, etc.
Charta Ludov. XII. ann. 1508. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 293 :
Non ignoramus quin per ipsam (Ecclesiam) regnum nostrum, quod Christianum sortitum est nomen, ecclesiæ triumphanti millia millium intulerit animarum.
Vide Mercur. Franc. mens. Jan. April. et Jun. ann. 1720. et Tract. jam laudatum de re dipl. tom. 5. pag. 602.
Christianitas, Gall. Officialité, Cour de Chrétienté, Functio, seu jurisdictio, audientia Episcopalis, vel forum Ecclesiasticum, cui Episcopus vel alius illius nomine præest, quod vulgo Curia Christianitatis vocatur ; Christiani enim dicti potissimum Clerici, et Christianitas, Clericatus, uti supra observatum : vel denique quidquid ad sacramenta Christianæ religionis pertinet. Capitula Caroli Magni lib. 5. cap. 114. 182. et Addit. 3. Lud. Imp. cap. 16. 27. :
Ut laici in eorum ministerio obediant Episcopis,... et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam.
Charta Willelmi Conquest. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 845 :
Præcipio vobis ut recipiatis Christianitatem de Episcopo Dunelmensi, et de Archidiacono suo, et prædicto Episcopo sitis obedientes de Christianitatis legibus, sicut juste debetis obedire vestro Episcopo.
Simeon Dunelm. lib. 4. cap. 8 :
Si injunxit, ut per Archidiaconatus officium Christianitatis curam per totum ageret Episcopatum.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Sunt alia quædam placita Christianitatis, in quibus Rex partem habet.
[] Eadmerus lib. 1. Hist. Novor. pag. 28 :
Omnem auctoritatem exercendæ Christianitatis illi adimere cupiebat.
Adde lib. 4. pag. 95. Charta ann. 1060. ex Tabulario Ecclesiæ Abrincatensis :
Cogebantur venire Abrincas ad respondendum de quacunque accusatione contra Christianitatem.
Infra :
Et denariatas ceræ matrici Ecclesiæ debent, ut sedi Episcopali, de qua recipiunt consilium animarum, Abbas per se, vel per Decanum suum oleum et chrisma ad erogandum Presbyteris ad Christianitatem faciendam.
Vide Baldricum lib. 3. Chron. Camerac. cap. 45. et 52. Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 890. Hugonem Flaviniac. in Chron. ann. 1098. pag. 243. 244. Consuetud. S. Audomari in Probat. Histor. Guinensis pag. 194. Bibliothecam Sebusian. Centuria 1. cap. 14. Chronic. Andrense pag. 645. Vitas Abbatum S. Albani cap. 21. Concilia Spelmanni tom. 1. pag. 311. Ordericum Vitalem lib. 9. et 10. pag. 721. 789. Chartam Willelmi Regis Siciliæ apud Baron. ann. 1156. etc. In Tabulario Corbeiensi lib. 7. Ch. 3. Robertus Dom. Bovensis vendit Monasterio quidquid habet in vico Thanensi,
et le tere dehors le pont de Thanes dusque as Maillieres, ensi come les bonnes le demonstrent, sauve le Chrestienté de l'Eglise devant dite, et che ki appartient à le Chrestienté
, id est, quod ad jurisdictionem Ecclesiasticam spectat. Vide Curia Christianitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Christianitatis Decanus, Qui in suo districtu præest Christianitati. Charta ann. 1273. in Tabulario Portus Regii :
Philippus Decanus Christianitatis Stampensis, Notum facimus, etc.
Charta Ferrici de Cluniaco Episcopi Tornac. ann. 1480. pro Fundatione sex Canonicorum in Middelburgo :
Vocato ad hoc Decano Christianitatis loci, qui similiter cum aliis audiet computa fabricæ.
Vide novam Gall. Christ. tom. 2. col. 270. et col. 1004.
Christianitas, pro absolutione peccatorum in Confessionibus sæpe sumitur. Decretum Bonifacii IV. PP. apud Petrum Damiani post Epist. 19. lib. 5. et Holstenium in Collect. Romana :
Sunt nonnulli.... asserentes Monachos, quia mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque pœnitentiam, neque Christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus sibi injunctam potestatem : sed omnino labuntur.
Eadem habentur in Concilio Nemausensi ann. 1096. nisi quod post Christianitatem, additur, seu absolutionem, ut et in veteri Conciliorum codice MS. Vide Lobinelli Historiam Britann. tom. 2. pag. 281. Interdum pro Baptismo. Vel ipsa ad baptismum præparatione. Vide Catechisari et Christianare. Pro baptismo occurrit apud Order. Vital. lib. 3. ad ann. 912 :
Rollo dux... cum toto exercitu suo devote Christianitatem suscepit ; completisque quinque annis ex quo baptisatus est, obiit. Chrestiennement
et Chrestienneté, eadem notione, nostris. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 219 :
Ainsi que le suppliant venoit..... du Crestiennement d'un enfant, etc.
Aliæ ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 367 :
Icelle Marguerite enfanta d'un filz vif, qui ot Chrestienneté.
Denique aliæ ann. 1408. ex Reg. 162. ch. 236 :
Les exposans mirent l'enfant sur un estal audevant de la maison Dieu d'Amiens, ..... et assez près dudit enfant misdrent du sel, en signe de ce qu'il n'estoit pas baptisié ;... lequel enfant receut Crestienneté et batesme.
Robertus Bourronus in Hist. [] Merlini MS :
Si tost que leur enfant estoient né, maintenant qu'il avoient Chrestienté, il les faisoient apporter au Roy, etc.
MS. :
L'autre hier le fis baptizier et lever,
Et maitre el chief sainte Chrestienté.
MS :
Drouin, fait-il, par S. Omer,
Tu le feras Chrestienner.
Si tost con baptisiez seront,
Jamais de ce mal ne cherront.
Vide Christianare.
Christianitas, pro officio Ecclesiastico. Hugo Flaviniac. pag. 260 :
Cum apud urbem Senonum Rex cum Regina sua per 15. fere dies remoratus fuisset clausis tota urbe Ecclesiis, nulla facta est ei Christianitas.
Posset hic locus sic explicari, Nulla facta est ei Christianitas, i. e. nullus cum eo voluit in sacris communicare. Agitur de Philippo I. qui propter adulterinam cum Bertrada copulam fuerat excommunicatus. Vide superius lineam, A Christianitate separari.
P. Carpentier, 1766.
Charta Guill. reg. Sicil. ann. 1156. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. :
Magnificentia nostra aut nostrorum hæredum pro Christianitate facienda..... retinebit (personas) quas viderit retinendas.
Alia ann. 1142. inter Probat. tom. 1. Hist. Burg. pag. 44. col. 1 :
Quod si infra quindecim dies, quæ ablata fuerant clericis restituta non fuerint, jam deinceps in tota villa Divionensi..... Christianitas interdicetur.
P. Carpentier, 1766.
Christianitas, Capitulum, Collegium vel forum ecclesiasticum. Lit. Phil. Aug. ann. 1180. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 782. art. 3 :
Concessimus eciam prædictæ ecclesiæ beati Martini, quod de cetero in homines prænominati territorii, nulla occasione, talliam vel aliquam exactionem faciemus,... et quod nec ad equitaturas nec ad exercitus nostros aliquos ire cogemus, nisi nomine et edicto Christianitatis.
P. Carpentier, 1766.
Christianitas, Bona quævis ad ecclesiam vel monasterium pertinentia. Charta Ludov. Germ. reg. ann. 875. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 425 :
Cum conductu ecclesiæ et appendiciis suis,... tam in decimis quam in oblationibus et ceteris Christianitati pertinentibus ;.... in decimis et oblationibus et quæ ad Christianitatem pertinent.