« »
 
[]« 1 clusa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 379a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLUSA1
1. CLUSA, Idem quod Clausura, Angustus montium aditus. Charta Aistulfi Regis Longobard. ann. 753. apud Ughellum tom. 2. pag. 107 :
In quibuslibet locis et civitatibus seu Clusis regni nostri.
Eginhart. ann. 817 :
Omnes aditus, id est, Clusas, quibus in Italiam intratur, impositis firmavit præsidiis.
Luitprandus lib. 1. cap. 2 :
Quibusdam namque difficillimis separata (Hungaria) a nobis erat interpositionibus, quas Clusas nominat vulgus.
Eadem habet cap. 5. ut et Adelbodus Trajectensis Episc. de Gestis S. Henrici Imp. pag. 459. Trans Danubium pulsi ac ingenti vallo Circumclusi, apud Widukind. lib. 1. cap. 19. Lambertus Schafnab. ann. 1077 :
Omnes vias, omnesque aditus, qui ad Italiam mittunt, quos vulgato nomine Clusas vocant, appositis custodibus anticipasse, etc.
Luitprand. lib. 1. cap. 8. (18.) :
Præceperat enim rex (Italiæ Hugo) Clusarum custodibus ne quempiam transire permitterent.
Benedicti S. Andreæ Mon. Chronic. cap. 28 :
Clauserunt Langobardi Clusas, et custodierunt vie Galliarum.
Chron. Hildesheimense ann. 1133 :
Cum ad locum quemdam pervenisset, qui propter situs angustiam Clus, quasi præclusus vocatur : quippe ex una parte excelsissimo monte adjacente, ex altera parte profundissimo flumine currente, via in medio 4. seu 5. itinerantium simul spatio patente.
Ditmarus lib. 6 :
Montem Clusis superpositum occupabat.
Superest etiamnum castrum Clusæ nomine in præruptis et altis Rhodano imminentibus saxis positum, de quo Historia Episcopor. Autisiod. cap. 54. et Rhellicanus ad Cæsaris lib. 1. de Bello-Gall. illud idem quod Ennodius Clusuras vocat. Francorum clusæ in Alpibus, in Chronic. Salernit. cap. 4. Utuntur præterea hac voce Nicolaus I. PP. Ep. 27. Anastasius in Stephano III. PP. pag. 84. 86. Annales Francor. ann. 755. 773. Fredegarius, Hincmar. Opusc. 9. cap. 6. Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 20. Edit. Lindenbrogii, Rolandinus in Chron. lib. 4. cap. 13. Milo in Vita S. Amandi Episc. Traject. num. 6. Metropol. Salisburgensis tom. 2. pag. 208. Chron. Petri IV. Reg. Arag. lib. 3. cap. 22. etc. Vide Claustra montium et Claustra Italiæ in Claustrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non solum angusti montium aditus olim dictæ sunt Clusæ, sed quandoque etiam munitiones et fossæ quibus castra circumdabantur aliaque loca opportuna. Id conjicere est ex Anastasio in aliis ævi medii Scriptoribus ; ait ille locis indicatis :
Subito aperiens Clusas super eos diluculo cum plurimis exercitibus irruit... Ipsi vero Franci introeuntes Clusas cunctum fossatum Longobardorum... abstulerunt.
Chronic. Salernit. cap. 6 :
Pipinus... Clusas funditus eorundem evertit Langobardorum.
Quare subscribimus Pithœo Subseciv. lib. 1. cap. 14. dicenti :
Imperatores Romani habuerunt in limitibus τὰ ἐχυρώματα quæ ipsi clusuras appellant. Posteriorum temporum Scriptores, ut Luitprandus, Ado, Sigebertus, cœterique fere ejus ordinis, Clausas, Clusas et Interpositiones vocant.
Id quidem ab Hadriano institutum videtur, de quo Ælius Spartianus sic scribit :
Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis sepis funditus jactis atque connexis, Barbaros separavit. Hæ Clusæ propugnaculis quibusdam munitæ fuerunt, quæ Castra et [] Castella dicuntur, unde et Castellanus miles alicubi nuncupatur.
Vide Martinium in voce Clusura.
Clausa, in Chronico Franc. edito a Lambecio lib. 2. Commentar. de Biblioth. Cæsarea pag. 372.