«
3 crota » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 627b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROTA3
3. CROTA, Domus. Charta ann. 1157. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 128 :
Uxor Guillelmi de Tortosa, timens mortem, in Crota turris majoris ante diem Jovis
qua ipsa mortua fuit, dixit, etc.
Tabularium Ecclesiæ Uticensis ann. 1208. pag.
5 :
Acta sunt hæc apud Ucetiam in Crota Domini Episcopi, etc.
Charta
Avenionensis apud Fantinum Castrucium tom. 1. Hist. Avenion. pag. 177 :
Item
solarium supra Crotam Magistri Raimundi Praderii.
Ibid. pag. 176 :
Hospitium hæredum Pontii
Porcelli, exceptis Grota et duabus apothecis desuper ;
ubi pro
Grota
puto legendum
Crota. Charta anni 1288. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Reg.
num. 11 :
Actum in Castro Regii in Crota domus dicti domini
Episcopi.
Instrumentum anni 1242. tom. 3. Gall. Christ. col. 214 :
Cum
Crota et furnello et turre et fundamento supra, cum camera superiori, etc.
Instrum. ann. 1228. in parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 128 :
Videtur
impedire elevationem sive exaltationem prædictæ Crotæ turris vestræ.
Concessio
anni 1253. Histor. Dalphin. tom. 1. pag. 30. col. 2 :
Actum apud Venetum retro
Ecclesiæ.
His omnibus in locis non
domus, ut Cangius exponit, sed pars
domus, ut crypta vel cella inferior, vel quivis alius locus concameratus debet
intelligi. Provincialibus
Croto Cavea est,
Croutat vero Concameratus : quo
referri possunt, quæ Browerus scribit in Fortunatum pag. 181 :
Manet in Francico
juxta Gallicoque sermone, ut testudines Crotte appellitent. Qua de re visum est
subnectere viri eruditi judicium, Grottam scribentis, aut durius Crottam, esse omnino
testudinem substructionis in ædificio subterraneo, voce Gallica, quæ Græcis ϰρύπτη, vel ϰρύπτα. Unde
et Sidonio et Plinio Juniori usitatam Cryptoporticum Francos appellare Grotte et
Grotesques, Leodienses Crotte.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1417 :
Quamdam Crotam seu fundamentum turris, sitæ in loco de Sabrano, etc.
Crote,
eodem sensu, in Lit. admort. ann. 1445. ex Reg. 177. Chartoph. reg. ch.
151 :
Item une chambre et deux petites Crotes, assises en la cité de Viviers au
carrefour de Magibosa. Crouste
vero, pro fornice, vulgo
Voute, in
Chartul. sign.
Ezéchiel. Corb. ad ann. 1421. fol. 126. r°. :
Et aveuc che
ressartiront (les massons)
en le Crouste de l'église, partout la où il
appartenra.
Vide infra
Crotonus.