« »
 
[]« 3 cupa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 657c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPA3
3. CUPA, Mensura frumentaria. Charta ann. 1241. tom. 10. Spicileg. :
Super sexterali, et corda, ferro, pondere, et Cuppis.
Antiquæ Recogn. de Moras, in Regesto Probus fol. xxxv :
Guigona Panalli tenet de Comite i. emin. terræ, et debet inde viii. Cupas frumenti.
Est autem Cupa nude dicta, in quibusdam locis, ut Bellijoci, quarta pars Bicheti, sexque Coponos continet ; Cupa vero tertia Bicheti pars est, et octo Coponos complectitur. Coponi viginti quatuor faciunt Bichetum. Sed omnium locorum non eadem ratio est. In agro v. g. Atrebatensi Cuppa est quarta pars Mencoldi, Burgi apud Sebusianos in Bressia Cupa est viginti quatuor librarum, etc.
Cupa Octavalis. Consuetudines MSS. Solemniaci in Arvernis :
Omnes homines de dicta communitate debent molere unum sextarium bladi pro una Cupa octavali, persolvenda de tali blado, quo persolvi consuevit, nec debent desengranari.
Cupellus, Mensura frumentaria. Libertates MSS. villæ S. Desiderii in Campania ann. 1228 :
Molendina habebit dominus in dicta villa bannalia, et erunt Cupelli rationabiles et mensurabiles, quorum Cupellorum sexdecim faciunt sextarium.
Copa, Mensura frumentaria minutior, vox pariter formata a Cupa. Charta Alphonsi Comitis Tolosani ann. 1144. pro Montalbanensibus apud Catellum lib. 2. Rerum Occitanar. cap. 17 :
Usus talis est : de duobus sextariis avenæ, quam asportabunt extranei ad vendendum, habeat dominus unam Copam, de uno sextario mediam Copam... de saumata salis... habeat dominus unam Copam.
Charta ann. 1246. in lib. 1. Feodorum Burbonensis dominii fol. 96 :
Gerardus de Beria duas Copas ordei sisenals, et 2. denarios, etc.
Infra :
B. Raimundi 4. Copas sisenals siliginis, etc.
Occurrunt hæc verba pluries.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coppa, Eadem notione. Antiquæ Recogn. Alberipæ in Regesto Probus fol. lxiv. verso :
Reschi tenet de Comite i. pedam et debet inde ii. Coppas frumenti, et i. quart. vini et iv. den. pro espalla, et habet ibi cibum, quando solvit censum.
Charta Roberti Comitis Arverniæ ann. 1284. apud Baluz. in Hist. ejus familiæ tom. 2. pag. 134 :
De quolibet sextario bladi debent levari et percipi pro moltura duæ Coppæ rasæ a festo Nativitatis B. Joan. Bapt. usque ad Natale Domini, et pro residuo temporis... debet levari... una Coppa cumulata et rata Coppæ pro rata bladi quod ibidem molet, et sic xii. Coppæ rasæ dictæ mensuræ debent complere et perficere cartam fori de Vico.
Chartularium primum Monasterii Aquicinctensis fol. xxv :
Lambertus tenet partem unius modii una Coppa minus, alii hospites cætera et silvam, de qua censum habemus quinque dozellos avenæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cuppa, Idem. Litteræ Radulfi Episc. Atrebat. pro Monasterio Strumensi ann. 1204 :
Recognovit se vendidisse... dimidiam mencoldatam et dimidiam Cuppam... et pro terra illa solvebat dictæ Ecclesiæ tres mencoldos frumenti et dimidium, et dimidiam Cuppam.
Vide S. Rosa de Viterbo voce Cuba, Elucidar. tom. 1. pag. 337.
Coponagium, Copponagium, Jus exigendi ejusmodi Copas ex frumentariis mercibus, quæ in mercatis veneunt. [] Charta Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1266. apud Perardum pag. 511 :
Item homines dictæ villæ ad præstandum, leida et pedagio penitus sunt immunes : Coponagium vero debent die mercati solvere tantummodo, et non aliis diebus. Copponagii
mentio occurrit in aliquot aliis Tabulis apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 64. 107. et in Genealogia Dominorum de Thoiré, pag. 231.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Copagium, Eadem, ut puto, significatione. Litteræ Johannis Franc. Regis ann. 1356. Ordinat. tom. 3. pag. 75 :
Primo, quod in universo omnes habitatores dicti loci Avinioneti qui nunc sunt et qui pro tempore erunt, possint sine licentia cujuslibet, usque ad tres annos a die concessionis præsentis nostre gratie computandos, a regno nostro extrahere pastellum cretum in terris propriis eorumdem, et etiam bladum cretum in eisdem, usque ad mille cartones pro quolibet dictorum trium annorum ; proviso tamen quod dicte mercature seu aliquid ex eis ad nostros vel regni nostri inimicos nullatenus transferantur vel portentur... Item, quod omnes venientes ad locum seu forum de Avinioneto predicto cum ipsorum mercaturis, sint immunes et liberi die fori dicti loci, emendo et vendendo, aleuda seu Copagio per tres annos, a die concessionis præsencium computandos. Item, apud omnes venientes ad nundinas dicti loci de Avinioneto, eundo et redeundo, vendendoque et emendo, sint immunes a Copagio, leuda et barra, atque gabella per tres annos continuos a die concessionis præsentium numerandos.
Ex integro textu liquet inter mercaturas, de quibus hic agitur, potissimum recensenda esse blada, quibus belle convenit notio Copagii a nobis prænotata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Copa, Mensura agraria in Comitatu Viennensi, f. tanta quæ capiat seminis unam Copam frumenti. Instrumentum ann. 1309. in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 97 :
Dominus Comes habet apud S. Simphoriacum in dominio suo unum curtile situm juxta fossata castri prope caminum Viennæ continens tres Copas terræ. Item habet ibi molendinum dictum de Novet infra villam, ubi sunt duæ rotæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cupata, Eadem notione. In agro Dumbensi, interdum est media pars Bicheratæ, modo tertia modo quarta secundum locorum varietatem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cupa, Mensura olearia etiamnum in usu pluribus in locis, sed diversa in diversis regionibus. Memoratur in Charta anni 1130. ex Chartulario Aptensi fol. 69. v°. et in Charta anni 1252. apud Columbum Geneal. Simian. pag. 592.