«
4 curialis » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 670c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIALIS2
4. CURIALIS. Joann. de Janua :
Comis, suavis, Curialis,
Gall.
Courtois. Henricus
Huntindonensis de Contemptu mundi cap. 1 :
Guillebertus versibus et prosa et habitu
Curialissimus.
Curialissimum servitium, in
Chart. ann. 1434. ap. Haltaus. in Glossas. col. 1737.
P. Carpentier, 1766.
◊ Gualter. Hemingford. de
Gestis Eduardi III. reg. Angl. ad ann. 1339. pag. 311 :
Mittitur ergo ad regem
Franciæ, cui et diceret, quod Curiales et probos se non ostenderent, etc.
Specul. dominar. part. 2. cap. 21 :
Tertio studeat honorem Curialem ex urbanitate
proximis impendere : nam sicut ab omnibus honorem recipit, ita decet eam omnibus,
secundum exigentiam statuum et merita personarum, honorem Curialiter exhibere ; decet
enim eam esse totius Curialitatis exemplar. Modo Curialiori, quo posset fieri,
postulaverat,
in Arest. parlam. Paris. ann. 1394. ex Cod. reg. 9852. 3. 3. fol.
90. v°.
Curialitas. Joan. de Janua :
Comitas, Curialitas, vel suavitas.
Alibi :
Facetia, Curialitas.
Donat. provincial. pag. 170 :
Curialitas, Cortesia.
Gallis
Courtoisie.
Philippus de Pergamo in Catone moralizato :
Curialitas est quasi idem quod
nobilitas morum.
Mox :
Sicut virtus legalis, quæ est justitia, est omnis
virtus ex eo, quod facit actum omnis virtutis : sic Curialitas, quæ dicitur a Curia, est
magna domus Nobilium, quantum ad mores, etc.
Deinde : Ille, qui
Curialis est, liberalis est, quia
prompte tribuit : et est magnificus, quia magnos sumptus facit in magnis
operibus, et est temperatus... affabilis, etc.
Metellus in Quirinalibus :
Ut convivarum primo summoque suorum,
Et Curialitate se vivere mandat adhuc.
Nangius in S. Ludovico pag. 365 :
Eos adtrahebat ad pacem et benevolentiam
suis Curialitatibus et auxiliis opportunis.
Rodericus Toletan. lib. 5. de Reb.
Hispan. cap. 2 :
Quos Curialitate, affabilitate et bonis moribus sic instruxit,
etc.
Idem libr. 7. cap. 25. Hist. Cortusiorum lib. 7. cap. 4 :
Tantæ
Curialitatis et largitatis, ut vix sibi equum et tunicam retineret.
Beka in Chronic. Hollandiæ pag. 77.
de Elect. Wilhelm. Imperat. :
Oportet unumquemque militare volentem
esse...
M
agnanimum in adversitate, I
nge-nuum in
consanguinitate, L
argifluum in honestate, E
gregium in Curialitate et
S
trenuum in virili probitate.
Charta anni 1209. ex Archivo Monasterii B. M. de Bono
Nuntio Rotomag. :
Monachi de Curialitate sua michi dederunt quinque libras
Andegav.
Charta anni 1303. apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag.
935 :
Concessit... Heliæ Guidonis.... pro Curialitatibus et multimodis gratiis,
etc.
Regest. Parlamenti ann.
1456. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 433 :
In
recompensationem plurium Curialitatum et servitiorum, etc.
Charta vernacula ann. 1399. in Hist. Vergiacensi lib. 5. cap. 4 :
Les longs et
agreables services et Curialitez qu'elle m'a fait au tems passé.
Vide
Guichenonum in Episcopis Bellicensib. pag. 44. 79. Hemeræum in August. Viromand. pag. 202.
Acherium Spicil. tom. 6. pag. 664. Acta SS. Martii
tom. 2. pag. 123. Maii tom. 7. pag. 831. 832. et 836. etc. Murator. tom. 12. col.
690.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Curialité.
Lit. Guil.
de Chalon comit. Autiss. an. 1298. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol.
96. v°. col. 1 :
En recompensation des granz Curialitez et des granz services que
ledit Estienne nous a fais u temps passé, etc.
Curialitas Angliæ et Scotiæ. Ea olim, nescio an et hodie, inoleverat in Anglia Lex, qua, qui uxorem duxerat
feodo simplici vel talliato saisitam, illa extincta, si liberi, qui ex eorum matrimonio
nati fuerant, seu mas, seu femina, vel stante matrimonio, vel post uxoris mortem
obiissent, feodo illo frueretur ad vitam. Quæ quidem Lex
Curialitas Angliæ ideo
dicta, quod in eo tantummodo regno locum haberet, inquit Littleton sect. 35. cujus lemma
concipitur :
Curtesie d'Angleterre. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 645 :
Lequel Sire Jean (le Spenser) engendra sur ly un fis, ou une fille, que mourust,
issi ke après la mort Jeanne, Sire Jean le Despenser tint le maner du Chastel per la
Curtaysie de Engleterre.
Vide Nomolexicon Thomæ
Blount in
Curtesie of
England.
◊ Neque tamen in Anglia duntaxat locum habuit
Curialis
seu officiosa Lex illa, sed et in Scotia ; atque adeo in burgagiis. Leges Burgorum
Scoticorum cap. 44. cujus lemma est
De Curialitate Scotiæ in burgo :
Si
aliquis capiat burgagium cum aliqua in liberum maritagium, et cum ea genuerit masculum
vel feminam, et casu contingente moriatur uxor viri illius, et post mortem, si filius
vel filia vivat, vel moriatur, vir illo burgagio omnibus diebus suis vitæ gaudebit,
etc.
Vide
Tenens, et
Viduitas : præterea Skenæum de Verbor.
significat. in verbo
Curialitas.
Curialiter, Comiter, humaniter,
Courtoisement ; more
Curialium, à la maniere des
Courtisans. Auctor de Disciplina Scholarium cap. 4 :
Quæsivit, cujas esset ?
secumque me adduxit, Curialiter consolans, etc.
Adde cap. 5. Fulbertus
Carnotens. Epist. 21 :
Qui noster neque Monachus sit, neque Clericus, et plures
habeat testes Curialiter agitandi, (f. agendi)
quam monastice
vivendi.
Nangius in S. Ludovico pag. 356.
Et omnia necessaria.... abundanter
et Curialiter ministrari fecit.
Occurrit non semel in Hist. Cortusiorum, lib. 4.
cap. 10. lib. 6. cap. 7. lib. 7. cap. 19. etc. Huic voci opponitur alia
Incurialiter, in Concilio Avenionensi anno 1326. can. 4 :
Manus temerarias ad capiendum
Clericos aliasque personas Ecclesiasticas Incurialiter........ extendere non
verentur.
Ubi vir doctus ad marginem, f.
inciviliter : sed perperam.
P. Carpentier, 1766.
Curialiter, Cum cura, diligenter. Charta ann. 1282. ex Bibl. reg. :
Dicti
archiepiscopus (Remensis)
et prælati ipsa privilegium et litteras pacienter
et Curialiter audierunt.