« 1 decanus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 018b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECANUS1
1. DECANUS. Decani, qui decem præsunt militibus, δεϰαδάρχαι Theophylacto Bulgariæ Archiepiscopo Epist. 18. Gloss. Græco-Lat. :
Δέϰαρχος, Decanus. Vegetius lib. 2.
de Re milit. cap. 8 :
Erant Decani 10. militibus præpositi, qui nunc Caput contubernii vocantur.Vincentius Belvacensis lib. 30. cap. 73 :
Est etiam statutum Chingis-Cam illius primi, quod per Millenarios, Centenarios, ac Decanos, eorum exercitus debeat ordinari.Thwroczius in Chronico Hungar. parte 2. cap. 2 :
Centurionesque ac Decanos more solito constituerint.Agunt de Decanis militaribus, Isidorus lib. 3. Orig. cap. 3. Modestus de Vocab. rei milit. Rufus in Legibus militarib. etc.
Decania, Manipulus decem militum, cui præest Decanus ; δεϰαρχία, Leoni in Tacticis cap. 4. § 3. 6. Gloss. Lat. Gr. :
Decuria, δεϰανία, δεϰάς, ϰαὶ φατρία. Decurionatus, δεϰαδαρχία.Lex Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 4 :
Si Decanus relinquens Decaniam suam de hoste ad domum suam refugerit, etc.
Decani, cum Mensoribus, Lampadariis, et Cursoribus junguntur in l. ult. Cod. de Divers.
offic. (12, 59.) militabantque in Palatio, nec alii sunt a Decanis, quos ῥαϐδούχους fuisse ait Cedrenus pag. 170. S. Ambros. lib. 5.
Epist. 35 :
Nuntiatum est, quod ad Basilicam Portianam de Palatio Decanos mittebant.Joann. Chrysost. in Epist. ad Heb. cap. 7. Hom. 13 :
Καὶ τῶν λεγομένων Δεϰανῶν τὸπον ἐπέχοντες ἐν τοῖς βασιλείοις εἰσί.In Synodo ad Quercum objectum eidem Chrysostomo quod Decanos contra Severianum concitasset, apud Phot. Cod. 59. Marcus Diac. in Vita S. Porphyrii Episc. Gazensis n. 39 :
Nos accersit Cubicularius Amantius per duos Decanos, ut iremus in Palatium.Basilii Diaconi supplicatio in Concilio Ephesino part 1. cap. 30. § 3 :
Κᾀϰεῖθεν τυπτόμενοι παρὰ τοῦ ὄχλου τῶν δεϰανῶν, ἀπηγόμεθα ἐν τῷ δεϰανιϰῷ.Corippus lib. 3. de Laudib. Justini vers. 157 :
Ita porro dicti videntur quod ex Decanis militaris custodiæ ad id muneris proveherentur : de iis est titulus in Codice Th. et Justin. Vide Glossar. med. Græcit. in Δεϰανοι et Ῥαϐδοῦχοι.... Jussuque regentisAcciti proceres omnes, scholaque palati estJussa suis astare locis : jamque ordine certoTurba Decanorum, Cursorum, in rebus Agentum, etc.