« »
 
DOMICELLÆ 1, DOMICELLÆ 2.
[]« 1 domicellæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 162a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLAE1
1. DOMICELLÆ, universim dictæ filiæ Principum, Magnatum, Baronum, et Militum, innuptæ. Quemadmodum enim istorum filii, qui nondum ad Militarem ordinem provecti fuerant, Domicelli tantum, ita et eorum filiæ, Domicellæ indigitabantur, cum Baronum et militum uxores Dominæ, uti conjuges Domini, vocarentur. Apud Bromptonum ann. 1000. Ducis Normanniæ filia, quam postmodum in uxorem duxit Ethelredus Rex Angliæ Domicella dicitur. Sic apud Sanutum lib. 3. part. 12. cap. 13. Maria, quæ jus suum in Regnum Hierosolymitanum Carolo I. Siciliæ Regi transscripsit, filia Boemundi IV. Principis Antiochiæ, eadem donatur appellatione. Rogerius de Destructione Hungariæ cap. 34 :
Dominæ vero, Domicellæ, et puellæ nobiles se in Ecclesiam recipere voluerunt.
At in Francia nostra usus invaluit, ut Regum filiæ Dominæ, cæterorum vero, Regii quantum vis stemmatis Principum, Domicellæ compellentur. Tilius :
Le surnom de France appartient aux filles des Rois de France, soient nées avant, ou durant le regne. Vray est, que si elles sont nées auparavant, ne le prennent qu'aprés l'avenement à la Couronne, et si elles sont filles de fils aisné du Roy, sont appellées Mesdames dés leurs naissance, pour l'asseurance de la Couronne à leur pere sans sa mort. Les autres ne sont appellées que Mesdamoiselles, et aprés l'advenement Mesdames, avec le surnom de France.
Deinde addit contra receptum hunc in Gallia morem, Franciscum II. Britanniæ Armoricæ Ducem, Annam et Isabellam filias, Dominas appellasse, in eo, quod cum Carolo VIII. Rege sancivit fœdere ultimo Augusti ann. 1488. Vide Chartam originalem Joannis Lenge, ubi inscribitur
Chevalier le Roy Maistre d'hostel nos Dames filles le Roy
, ann. 1326.
P. Carpentier, 1766.
Sed et militum uxores eodem compellabantur nomine, ut colligimus ex Charta ann. 1347. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 256 :
Ysabel de Combes Damoiselle[] vefve de l'aage de quatre vins ans, etc.
Nisi domicelli uxor ibi indigitetur.
[]« 2 domicellæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 162b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLAE2
2. DOMICELLÆ, et Dominæ, Canonicæ sæculares : de quibus, ita Jacob. de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 31 :
In quibusdam Teutonicorum et Alemannorum provinciis quædam sunt mulieres, quas Canonicas sæculares seu Domicellas appellant. Non enim Moniales nominari volunt, sicut Canonici sæculares Monachi dicuntur. Hæ siquidem adeo personas accipiunt, quod non nisi filias Militum et Nobilium in suo Collegio volunt recipere, etc.
ubi plura de earum vestimentis, convictu, cantu in Ecclesia, etc.
Dominæ etiam appellantur in Regula Clarissarum, Sanctimoniales omnes. Fori Bigorrenses artic. 9 :
Omni tempore pax teneatur, Clericis, Ordinatis, Monachis, et Dominabus, et eorum comitibus : ita quod si quis ad Dominam confugerit, restituto damno quod fecerit, persona salvetur.
Liber Evangeliorum Monasterii Ord. S. Benedicti S. Petri de las Puellas, in Hispania, in quo depictæ sunt Abbatissa et Moniales, cum hisce characteribus :
Hæc sunt Dominarum tot nomina scripta bonarum
  Quas docuit mores Adalera.
Rodericus Toletan. lib. 6. Hist. Hisp. cap. 4 :
Sepultus est in Sexena, quam mater sua Regina Sancia construxerat hospitali, et instituerat ibi Collegium Dominarum.
Necrologium Monasterii S. Petri Remensis 14. Mart. :
Donna Gela Abbatissa B. Petri Remens. B. memoriæ mater piissima, quæ reditus Ecclesiæ in vestibus Dominarum assignavit, instituit, confirmavit.
Charta ann. 1233. apud Ughellum tom. 1. pag. 330 :
Monasterio S. Stephani, in quo S. Spiritus gratia inflammatus, ordinem Dominarum inclusarum instituere statuit.
Sed et apud Græcos ϰυρίαι appellatæ Sanctimoniales, etiam ab sororibus : ϰυρίαι ἀδελφαὶ, in Vita Eupraxiæ virg. n. 23. 28. et alibi.
Vetantur tamen id nominis usurpare Moniales Ordinis S. Benedicti, in Statutis Joannis Archiepiscopi Cantuariensis ann. 1279 :
Sciatis, vos Monachas vel Moniales, dicendas esse, non Dominas ; sicut nec Monachi possunt sine ridiculo Domini appellari.
Vide Domina 5. et Domnus.