![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
Æ pro E nonnunquam legitur in veteribus monumentis, ut E sæpissime pro Æ.
Testamentum Anonymi in cortice scriptum ann. circiter 690. apud Felibianum in Hist.
Monasterii S. Dionysii pag. x :
Et villa Ghinnachario quod jam vobis per Æpistolam donationis dedi.Ibidem :
Et domenare dibeant post meum discessum, ut sæp Æ dixi.
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
2. BIBLIA, æ, pro Biblia, orum, occurrit lib. 1. de Imitatione Christi cap.
1. n. 3. in Diario belli Hussitici apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 191. et in
Spicil. Acher. tom. 8. pag. 577. ex Chronico Trivetti, ubi hæc notatu digna
leguntur ad annum 1228 :
![[]](img/image.png)
Obiit Stephanus Cantuariensis Archiepiscopus. Hic super totam Bibliam postillas fecit, et eam per capitula, quibus nunc utuntur moderni, distinxit : qui dum Parisius in Theologia regeret, factus tituli Sancti Chrysogoni Presbyter Cardinalis, demum factus Archiepiscopus, inter alia bona quæ fecit, etc.
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
E. in superscriptione Cantilenæ, ut æqualiter sonetur, eloquitur. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ in superscriptione significent Cantilenæ. Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ E pro A interdum ponitur,
ut Condemnetus pro Condemnatus, in Privilegio ann.
696. apud Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xvii.
Ebonnatus pro Abonnatus. Insuper pro Ai, ut Esantia pro Aisantia. Passim pro Æ quia similis est pronuntiatio. Sæpe etiam pro I, ut
Basileca, pro Basilica, Possedere pro Possidere, et apud Antiquos Amecus pro Amicus : etiamnum promiscue scribimus Eis et Iis,
Deis, et Diis.P. , 1766.
◊ E, Præpositio vel privativa, ut Enervis ; vel intensiva, ut Enarro, vel pro Extra, ut Educo. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.
![[]](img/image.png)
2. EXPLETUM, Expletium, Reditus, proventus terræ, prædii, Espleito, Occitanis ; Expleit, in
Chartulario Aureliensi fol. 49. et 52. Gallis practicis, Explets,
Exploits ; Anglis Esplées. Chronicon Vosiense part. 1. cap. 66 :
1247. f. 4 :
Hoc anno Burgenses de Subterranea ad invicem juraverunt, ut nullum omnino Monachis darent Expletum, quod vocatur Tailliada.Bracton. lib. 2. cap. 18. § 2 :
Item nec Expletia capere possit, quia nondum venit tempus messium nec vindemiarum. Si autem fructus non maturos perceperit, ista non debent dici Expletia, cum sint potius ad damnum quam ad commodum.Charta Rotroci Comitis Perticensis ann. 1126. apud Souchetum in Notis ad Vitam Bernardi Abb. Tiron. :
Volumus et largimur ex nunc ipsos usus, actus, Expletum, et possessionem, nullas ferre saisinas, vel præscriptionem, etc.Alia Raimundi Vicecom. Turenæ ann. 1276. apud Justellum :
Cum omnibus redditibus, tailliis, quæstis, servitiis, et Expletis et aliis obventionibus, etc.Fleta lib. 5. cap. 8. § 9 :
Poterit quis habere liberum tenementum sine usu et Expletiis.Fori Oscæ Jacobi I. Regis Aragon. ann.
![[]](img/image.png)
Et qui tenet ipsumInfra :(haver)in pignore, debet accipere in compotum, si quod Explectum acceperit de ipsa hæreditate.
Et antequam accipiat Expleytos, traxerit illam de pignore ille de quo est hæreditas, etc.Privilegium Ermengaudi Comitis Urgell. ann. 1162. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 374. col. 2 :
Ex ipsa vero die, qua præfata castra in manu Comitis esse incipient, et reditibus et censibus et Expletis quæ de ipsis castris exierint prænominata castra custodiantur.Tabular. Eccl. Cadurcensis :
Espleita minuta per capten et per terras quas tenet Hugo, habet intra ejus Espleitam propter utilitatem quam consequuntur de terra, etc.Occurrit passim. Cowellus vocem ab expleo deducit, quod vix crediderim. Forte quod ex placito, seu pacto cum firmariis, domino cedit ex proventibus agri.
Expletum, sumitur etiam pro dominio
et prædio, cujus fructus percipit dominus. Charta Arnaldi Comitis Inculismensis ann.
1199 :
Pro eo quod prædicti homines, et eorum animalia in terris meis, pascuis, et Expletis deambulabant.Et infra :
Et volo et concedo ut liberi et securi, et eorum animalia per terras et pascua mea et Expleta eant et redeant absque ullo servitio.Galli dicerent, dans mes revenus.
Expleta, æ.
Testamentum Raymundi Comitis Tolosæ apud la Faille tom. 1. Annal. Tolos.
Probat. pag. 127 :
Dispono ut omnes Expletæ, quæ exierint in hoc anno de omnibus meis bouariis de Tolosano mittantur in potestate hospitalis de Hyerusalem et domus Militiæ Templi, et illæ Expletæ distribuantur et dividantur amore Dei et in redemptionem peccatorum meorum.
Explegium, Eadem notione, in Charta
A. Comitis Inculism. ex Tabular. S. Eparchii fol. 13. 14 :
Cum... multis modis gravaremus in collectis, in mestivis, in avena, gallinis, caseis, et multis aliis exactionibus et servitiis occasione Explegii, quod habebam in quibusdam terris, extrinsecus positis, etc. Expléedicitur fol. 27. v.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Explegitor, f. Qui
percipit Explegia, nisi quis malit Exploratorem intelligi, Gall. Espion : quo posito forte melius legeretur Explicitor
vel Explicator, quia solent exploratores explicare
quod inspiciunt. Litteræ Episcopi Hereford. ad Henricum Regem Angl. ann. 1263. apud Rymer
tom. 1. pag. 755. col. 2 : Quidam malivoli vestri sanguinem nostrum sitiunt, qui nos Explegitorem reputant, dicentes quod nichil in Marchia, quod vobis non revelamus.
Expletivus, Idem quod Expletum. Regestum Comitum Tolosæ in
Camera Comput. Paris. in Charta ann. 1247 :
Et vendidit ei dictus R. Joannes totam illam condaminam terræ, quæ vocatur del Bacudel... terras cultas et incultas, boscos et barcas, prata et pascua, taillivos et Expletivos, venationes et forestagia, etc.Alia ann. 1236. ibid. fol. 51 :
Prata et pascua, nemora et barras, et alberetas, et ramerios, et devesios, et adempra, et Expletivos, et forestagios, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Explementum, Eodem
significatu. Charta Erardi Episc. Autiss. ann. 1272 : Nos dictas xx. libras... Decano et Capitulo, consensu ipsorum super hoc accedente, assidemus et assignavimus percipiendas ab ipsis perpetuo super proventibus sigilli curiæ nostræ Autiss. et Explementis ipsius curiæ.
Expletare, Expleta
seu reditus terræ vel prædii percipere : Exploiter, in Consuetud.
municipalibus passim, quod maxime dicitur de dominis
feudalibus, qui ex vassallorum prædiis fructus colligunt et faciunt suos. Edictum
seu Statutum Philippi Pulcri Regis Franciæ de Nobilibus ann. 1302. art. 5 :
![[]](img/image.png)
Ordinamus quod res, bona, maneria, et jura dictarum regaliarum manuteneantur, custodiantur, et Explectentur absque detrimento ac devastatione, ac si nostra essent.Adde Continuatorem Nangii ann. 1327. Charta Officialis Autissiod. ann. 1276. de Præpositura S. Germani ejusd. urbis :
Cum Præpositura a tempore a quo non extat memoria, descendisset de hærede in hæredem usque ad ipsum Johannem, et eam aliquandiu tenuerat, possederat et Explettaverat sine lite.Litteræ Johannis Franc. Regis ann. 1356. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1414 :
Cum temporalitas Episcopatus Andegavensis ad nostram regaliam ratione obitus Episcopi dicti loci nuper devenerit, vobisVide alia notione in Expletum 1.(Senescallo)tenore præsentium committimus et mandamus quatenus temporalitatem prædictam ponentes, omnes redditus, fructus et emolumenta ejusdem cum suis pertinentiis universis levare et Expletare nomine nostro... faciatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Explectare, Silvas
vel arbores succidere, Gall. Exploiter. Fundatio Monasterii de
Bosco-Raherii Ord. Grandimont. post annum 1172. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 572 :
Dicti Fratres in dictis forestis et in omnibus defossisApud Stephanotium tom. 2. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 449 :(f. defensis)earumdem factis vel faciendis a nobis vel successoribus nostris indifferenter capiant et Explectent quidquid ad usum et ædificationem ipsorum, et domorum suarum, et omnium pertinentiarum suarum viderint expedire.
Habebit etiam unum hominem, qui Explectabit ad collum nemus de Broeis ad omnia necessaria domus suæ.
Expletator, Qui Expleta seu reditus percipit. Tabular. Nantoliense :
In Pictonib. an. 1479. homines mansionarii et Expletatores dicti territorii.Exploicteurs in Consuetudine Andegavensi art. 168. sunt Operarii demetendis segetibus adstricti. Vide Expletum 3.
Expletamentum, Idem quod Expletum, in Charta Philippi Regis
Fr. ann. 1317. apud Argentreum in Hist. Armoric. lib. 5. cap. 34. Lobinellum in ead. Hist. tom. 2. col. 472. Thomasserium in Biturig. pag. 730. et
strictiori significatu pro cæsione lignorum apud Acherium Spicil. tom. 10. pag.
279.
![[]](img/image.png)
EXPOLIUM, Spoliatio. Papias :
Expolia, hostium præda dicta a palliis, quasi Expallia, victis cum detrahuntur. Expoliare, nudare, mundare, mactare.Vita S. Leodegarii Episc. cap. 2 :
Quorumdam animi ob hujus causam Expolii dolore tacti.Et cap. 16 :
Cernens autem vir ille jam post Expolium mortem sibi imminere.Paulo ante spolium eadem notione habet :
Cuidam optimati eo usque intulit Spolium.... donec pene aufferret omne ejus prædium.Utuntur præterea Marculphus lib. 2. form. 1. Concil. Bracar. II. cap. 7. etc. Hinc Expoliare hominem, in Lege Salica tit. 15. et 17. Vide Isid. lib. 18. cap. 2. extremo.
![[]](img/image.png)
NEUMA, tis, Neuma, æ, Vocum emissio, modulatio,
Johanni de Janua ; Emission de voix, modulation, espris, in Glossis Lat. Gall.
Sangerman. Vide Pneuma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neuma Floridum, Moneta minutior, f. eadem quæ infra Nummus.
Charta Geraldi Abbat. S. Johan. Angeriac. ann. 1385. ex Chartulario ejusdem Monasterii :
Item dominus Abbas debet facere tribus pauperibus Mandatum, et cuilibet dare unum pane et unam justam vini de Conventu ; et illis tribus pauperibus debet dare Neuma floridum.Haud raro post Mandatum seu lotionem pedum pauperibus
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
PASCUA, Æ, pro Pascuum. Glossæ Græc. Lat. :
Νομή, ἡ βοσϰή, pastus, pastio, pascua.Charta Ludovici VI. Reg. Franc. ann. 1154. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 34 :
Terra est, quam mariscos vocant, in usum communis Pascuæ constituta.Hist. Novient. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1132 :
Usum vero lignorum et Pascuam porcorum in Westerholz habere debet.Histor. Mediani Monast. pag. 269 :
Sibi retinens usum sylvæ Pascuæque per totum allodium suum.Usurpant versio vulg. Psalm. 22. Tertullian. Apologet. cap. 22. Arnobius in Psal. 22. et 106. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 108. 363. etc.
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
1. REGALIA, æ, Jus regium, dignitas regia. Henricus de Knyghton in Ricardo II :
Quærebatur an.... derogaret Regaliæ et prærogativæ Regis.Infra :
Quære ab eis quomodo sunt puniendi qui impedierunt Regem quominus poterat exercere quæ ad Regaliam et prærogativam suam pertinent.Charta ejusdem Ricardi II. Regis Angl. :
A juramento fidelitatis et homagii, et aliis quibuscunque mihi factis, omnique vinculo ligeantiæ et Regaliæ ac dominii quibus obligati mihi fuerint,... absolvo.In Chronico Angl. Thomæ Otterbourne pag. 212. habetur,
ab omni vinculo.ligantiæ et Regalii et dominii, quibus mihi obligati fuerant, etc
![[]](img/image.png)