« »
 
[]« 1 emenda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 255a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMENDA1
1. EMENDA, Pecuniaria mulcta, compensatio damni, emendatio, quæ arbitrio judicis irrogatur. Willelm. Armoric. lib. 1. Philipp. pag. 103 :
Quod quicquid tulerant clero clerive colonis
Præcedente prius Emenda restituerunt.
Differt vero mulcta ab emenda : mulcta enim judici, emenda parti læsæ datur. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 53. § 2 :
Judex in suo judicio mulctam habet, et non Emendam,
Germ. Gewedde unde nene Bute
eo quod judex agere non potest et judicare
 :
nemini vero emendatur, nisi actori. Ideoque illustribus Emendam non competere, injuste ab aliquibus vulgatum est.
Lib. 1. art. 53. et lib. 2. art. 6. Emenda definitur satisfactio. Sed et hoc notandum, quod legitur art. 5 :
Post quindenam reddenda sunt debita, quæ in judiciis acquiruntur : post sex hebdomadas[] mulcta, et post mulctam per quindenam præstatur Emenda, etc.
Adde lib. 1. art. 8. § 4. art. 42. § 3. art. 53. § 4. lib. 2. art. 8. 11. § 1 : Vide Boeta 3. et Grimmii Antiq. Jur. German. pag. 657. num. 13. ubi sæpe apud Germanos etiam Emendam judicem spectare recte monetur. Vide inter alias chartam ann. 1313. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 89.
At secus obtinuit apud nos : nam Emenda judicem spectat, vulgo Amende. Petrus de Vineis lib. 3. Epist. 37 :
Semper crescit culpa, quamdiu differtur Emenda, et mora, quæ ingruit, donec purgetur, morosior judicatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quod hic dicitur Emendam apud nos Judicem spectare, non ita accipiendum, ut nulla sit exceptio ; legimus enim in Litteris Caroli primogeniti Johannis Franc. Regis ann. 1357. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. pag. 206 :
Si quis alicui aliqua convicia vel opprobria vel alia verba contumeliosa irato animo dixerit, et inde fiat clamor, dicto Baillivo in duobus solidis et dimidio puniatur, et faciat Emendam injuriam passo.
Et mox :
Emendet injuriam passo
. Consuetud. Augustæ Auscicorum MSS. art. 33 :
Item consuetudo est ibidem, quod si aliquis deliquerit vel damnum dederit alicui propter quod delictum vel damnum debeat condemnari ad Emendam faciendam injuriam passo et ad legem solvendam Domino, prius debet fieri Emenda injuriam passo, quam Domino solvi pœna.
Vide Emenda 4. et 5.
P. Carpentier, 1766.
Emenda Honorabilis, Mulcta honoraria, Gall. Amende honorable. Arest. parlam. Paris. ann. 1394. ex Cod. reg. 9852. 3. 3. fol. 86. v° :
Petrus Burle, Petrus Guernerii... ad Emendam honorabilem faciendam nudi in camisiis, facibus accensis in manibus suis tenentes
(condemnarentur). Aliud ann. 1472 :
Horum ratione ad faciendum Emendam honorabilem in curia nostra,... et ulterius pro emenda utili in 2000. lib. Paris. erga dictum Anaream condemnavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emenda in Usu Appellationis, de qua hæc in Antiquo Stylo Parlamenti part. 1. cap. 25 :
Dum appellatur a sententia lata in patria Juris scripti, et per Curiam pronunciatur bene judicatum, et male appellatum, appellans nullam debet Emendam, sed secus si sic pronunciaretur in patria Consuetudinaria, quia appellans compelleretur ad solvendum Regi 60. libras Parisienses pro Emenda. Item ubi pronunciaretur bene appellatum et male judicatum, si Judices sint patriæ Juris scripti, a quibus est appellatum, nullam debet Emendam, sive sint Judices regii, sive alterius ; secus si sint patriæ Consuetudinariæ, quia tunc Judices regii, Baillivi vel Præpositi nullam debent Emendam, et si pronuntiaretur contra, scilicet bene judicatum, ipsi appellantes, si sint Bailliviæ alterius quam Regis, debent Domino 60. libras, si sint homines judicantes, debetur eis Emenda, juxta locorum consuetudinem unde appellatur : sed de stilo in hoc casu, vel alias per consuetudinem regni Franciæ generalem non est certa determinatio Emendæ. Item Judicibus regiis nulla solvitur Emenda in casu prædicto, quia in casu converso nullam solverent Emendam, sed Regi solvitur Emenda, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emenda Dampnorum, quæ nobiles passi fuerant in servitio Principis, quæque ab eo erant compensanda, in Histor. Dalphinali tom. 2. pag. 262. ex Computo ann. 1334. Vide Emenda 4.
Emendæ Factæ et Gagiatæ, in Aresto ann. 1290. in Regesto B. f. 83. v. []Emende de gage, in antiqua Consuetud. Perticensi cap. 16. art. 19. Gager l'amende, in Consuet. San-Paulana art. 32. Statutum S. Ludovici ann. 1255. cap. 17 :
Emendas autem pro maleficiis seu debitis, a Balivis nostris levari non volumus, nisi in foro, aut judiciario publice de bonorum consilio fuerint judicatæ, vel æstimatæ, quamvis antea fuerint Gagiatæ.
P. Carpentier, 1766.
Emendam Gagiare, Vadem de emenda solvenda constituere, vel etiam mulctam solvere. Charta curiæ Camerac. ann. 1399 :
Genu plicato per traditionem sui caputii Emendam gagiavit in manu dom. præpositi in ecclesia Cameracensi. Gagiavit emendam ad burellum,
passim in Memorial. Cam. Comput. Paris. Stat. ann. 1362. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 411. art. 7 :
Tous les baillis et seneschaux en la fin de leurs assises. avant qu'il se partent, tauxeront toutes les Amandes gagées.
Emenda Plicata. Charta Gallica ann. 1300. in Regesto Philippi Pulcri Regis Fr. ann. 1299. ex Tabul. Regio num. 54 :
Ce n'est pour leur propre dete connue ou prouvée, ou pour Amende ployée, ou connue ou pour plege, etc.
Vide infra Plicare Emendam.
Plena Emenda. Plenæ Emendæ medietas, in Legibus Opstalbomicis Frisiæ cap. 34. Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 653. num. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emenda Simplex septem solidorum est et sex denariorum in Consuetudinibus Pictaviensi art. 25. 36. 76. etc. Engolismensi art. 14. et Angeriacensi art. 8. 10. 11. Grossa vero est sexaginta solidorum vel plurimorum. Ita D. de Lauriere, apud quem aliæ etiam sunt emendæ, nimirum
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arbitrariæ, quæ pro Judicis arbitrio, et Consuetudinariæ quæ Consuetudinibus locorum definiuntur. Sed hujus Cl. Scriptoris Glossarium est consulendum ad vocem Emende.
P. Carpentier, 1766.
Emenda Recordi. Charta Aymer. vicecom. de Rupecavardi ann. 1296. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 311 :
Item Emendam recordi, videlicet quæ debetur et solvi consuevit ex eo quod aliquis cadit a recordo, tauxamus et reducimus ad quinque solidos tantum.
Vide infra Recordum.
P. Carpentier, 1766.
Emenda Utilis, Pecuniaria. Vide supra Emenda honorabilis.
Inemendabile Delictum dicitur, quod Emenda vel mulcta pecuniaria non eluitur, sed morte punitur, aut est in Regis misericordia, ut est in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 12. Leges Kanuti §. 2 :
Si quis intra parietes Ecclesiæ homicidium faciat, hoc Inemendabile sit.
Et § 90 :
Infidelitas erga dominum secundum legem sæculi Inemendabile est.
Emendare, Mulctam inferre, perperam actum resarcire, restaurare, reparare. Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Domino Regi graviter Emendare debent.
Rigordus ann. 1209 :
Et cum nullo ad hoc privilegio se tueri possent, generali consuetudine contra eos faciente, petiit Rex, ut hoc Emendarent. Ipsis autem Emendare nolentibus, Rex eorum regalia confiscavit.
Mox :
Emenda tandem facta et Regi soluta... recuperaverunt omnia, quæ a Rege fuerant confiscata.
Vide Leges Bajwar. tit. 1. cap. 12. Finita causa et Emendata, in Lege Alamann. tit. 94. Emendatione data, ut ibi statuitur. Reinard. Vulp. lib. 2. vers. 1072 :
Has medici voces confirmat curia clamans :
  Emendar ereum vel luere ausa decet ;
[]
Tam reus hic quater est abbas et episcopus idem,
  Quam lupus esse solet laicus atque rudis.
Pœna coæqua nefas aut Emendatio penset, etc.
Ecclesiæ Emendatæ vel restauratæ, Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 122. 116. Synod. Aquisgrana can. 27 :
Ut domus Ecclesiarum et tegumenta ab eis sint Emendata qui beneficia exinde habent.
Beneficia Emendata, i. instaurata Capitul. lib. 4. cap. 38. Adde Capitul. 2. ann. 813. cap. 19. Emendatio stagni, apud Th. Madox Formul. Anglic. pag. 276. Emendatio Monasterii, in Præcepto Caroli Calvi tom. 1. Ampliss. Collect. col. 163. Emendatio domorum et sepium, apud Kennetum Antiquit. Ambrosden. pag. 76. Emendare domum, in Chronico Fontanell. apud Acherium. tom. 3. Spicil. pag. 230.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emendare Legem suam, Mulctam lege vel judicio illatam persolvere. Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 95. col. 1 :
Si jurator vicerit, Legem suam accusator Emendet.
Chartular. Dunense Charta iiiixx. xiii :
Judicatum est Furerium (qui arcam in alodio S. Martini fregerat) legem suam Monacho Emendare debere, et Emendavit et totam persolvit.
Emendare Equum, in Glossar. Sambuci ad Leges Hungaricas, est licitari, emptitare, seu potius alterum dare juxta valorem amissi : quod maxime fieri consueverat a Principibus, qui equos in suo servitio amissos subditis nobilibus aliisve restituere tenebantur. Hujus rei exempla plura profert doctissimus Auctor Histor. Dalphin. tom. 1. pag. 48. et 49. Unicum exscribo :
Si vero Equus vel Equi morerentur in servitio Domini Dalphini, idem Dominus Dalphinus teneatur ipsum Emendare.
Simili etiam modo usurpat Pet. de Vineis lib. 5. Epist. 69.
Pro emendis duorum equorum, quos amiserat in servitio... 50. lib. Morlanorum
, apud Rymerum tom. 2. pag. 237. Vide Equi Appretiati in Equus.