« »
 
[]« Episcopus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 276b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPISCOPUS
EPISCOPUS, ex Gr. ἐπίσϰοπος ; quo nomine magistratus aliquos e suis vocabant Athenienses, qui per provincias et regiones suæ ditioni commissas excurrebant, quo eas in officio et fide continerent : Latini vero eos qui præerant pani, leg. ult. § 7. D. de Muner. et honor. (50, 4.) cujusmodi forte fuit ille cujus mentio est in veteri inscriptione apud Joffredum in Notit. urbis Niciensis pag. 6. Eucherius :
Episcopus superinspector, et ideo Propheta ait, Speculatorem te posui domui Israel.
In Auctario Janssonii ad Gl. Isidori : Episcopus, visitator. Amalarius in Eclogis de Officio Missæ :
Græce quod dicitur Episcopus, hoc Latine Superintentor interpretatur, quia superintendit, quia supervidet.
Glossar. Lat. MS. Regium : Episcopus, Visitator, superspector, speculator. S. Augustin. lib. 19. de Civit. Dei cap. 19 :
Episcopatus nomen est oneris, non honoris. Græcum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui præficitur superintendit, curam eorum scilicet gerens.
Ibidem libro primo cap. 9 :
Ad hoc speculatores, hoc est populorum Præpositi [] constituti sunt in Ecclesiis, ut non parcant objurgando peccata.
Rabanus Poem. 4 :
Tu decus es populi, vocitaris Episcopus ipse,
  Et Superintendens, dux eris atque gregis.
Et Poem. 10 :
Nam superintendens pie, Episcopus ipse vocaris.
Vide S. Hieronymum Epist. 85. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap. 3 :
Episcopum bono opere consistere oportet, ut factis congruentibus luceat, ut optimus speculator existat, etc.
Et cap. 26. de Episcopo :
Cum sit optimus Prospector.
Nicolaus PP. Epist. 12. Append. :
Frustra speculatores dicimur, si venientem lupum a longe non cernimus. Frustra enim Episcopi, id est, Superinspectores, vocamur, si futurum exitum per antecedentia signa minime contemplamur.
Adnuntiatio Herardi Archiep. Turon. in Concilio Suession. III :
Hoc enim speculatorum officium est, quo nomine nos Episcopi, non merito, sed gratia nominamur a Domino, ut imminentia prospicientes pericula, his quorum salutem suscepere, adnuntient.
In Charta Inæ Regis Anglorum Occidentalium a Spelmanno inter Concilia ann. 725. edita, Daniel Inspector plebis Dei subscribit. Vide epistolas Sigefridi Episcopi Moguntini apud Tengnagelium, Amalarium in Eclogis de Officio Missæ pag. 1357. Innocentium III. lib. 1. de Sacrif. Missæ cap. 7. Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 5. Hincmarum Remens. Opusc. 14. n. 5. etc.
Episcopos Apostolorum successores esse et dici colligitur ex Cypriano Epist. 66. D. Hieronymo Epist. ad Evagrium, D. Gregorio Hom. 26. in Evang. Clemente Ep. 1. ad Jacob. fratrem Domini, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Diversis nominibus variisque titulis olim donati Episcopi pro variis temporibus et personis quibuscum aliquid egere negotii. Hanc in titulis honorariis varietatem vel maxime attulit aut dignitas Ecclesiarum quibus præerant, aut eximia quorumdam ex iis sanctitas. Summi Sacerdotes dicti a S. Clemente Epist. 1. ad Cor. cap. 28 :
Summo quippe Sacerdoti sua munia tributa sunt : et Sacerdotibus locus proprius præstitutus est.
Quod ad sæculum xi. usque perseveravit. Summi Pontifices in Lege Bajwar. tit. 11. § 2. et ab anonymo Scriptore de miraculis S. Florentii quem citat Mabill. Diplom. lib. 2. pag. 55. Circa initium xi. sæculi Frotharius Nemausensis Episc. Summus Pontifex appellatur in Chartario Albiensi, Diplom. ibid. pag. 63. Vocati etiam Papæ. Fragmentum Epist. Dionysii Alex. ad Philemonem apud D. Coustant tom. 1. Epistolarum Rom. Pontif. pag. 262 :
Hanc ego regulam et formam a Beato Papa nostro Heracla accepi.
Hunc titulum soli Rom. Pontifici reservandum censuit Charibertus Francorum Rex ann. 582. quem tamen subinde aliis Episcopis aliquando rursus concessum legimus usque ad tempora Gregorii VII. Vide Papa. Principes appellantur in Canon. Hibern. Spicil. Acher. tom. 9. pag. 25 :
Synodus : Oportet Principem omnia pensare per manus ministrorum in usus parochiæ, et subjectorum et pauperum.
Quod ibid. sæpius recurrit. Episcopos vocat Præsules Julius PP. Ep. ad Euseb. apud D. Coustant tom. 1. pag. 382. n. 18 :
Jamque antiquos Præsules, qui multos annos in Episcopatu transegerant,
Quo titulo ipsi etiam usi sunt (a Prædictis quippe, modestiæ causa constanter [] abstinuere) ut patet ex Charta Johannis Sistaricensis Episc. ann. 812. cui subscribentes Episcopi sese Præsules ferunt, apud Mabill. Diplom. pag. 614. Nuncupatos etiam Presbyteros legimus in Epist. S. Irenæi ad Victorem PP. apud D. Coustant tom. 1. pag. 103 :
Sed et Presbyteri illi qui ante Soterem Ecclesiæ præfuerunt, quam nunc gubernas, Anicetum dicimus.
A Rom. Pontifice compellati Filii ; a Presbyteris Fratres, ut videre est in Epist. inter Cyprianicas 26. quod et ab Abbatibus et Monachis sæpius factitatum probat Mabill. Diplom. lib. 2. pag. 66. Qui electi erant, sed nondum ordinati dicebantur vocati Episcopi. De omnibus tamen qui ita subscribunt id nolim dictum ; constat enim plures jam in Episcopatu seniores hoc modo subscripsisse. Animi ergo summisse de se sentientis potius signum est quam ordinationis nondum acceptæ, nisi res aliunde constet. Denique non semel Throni Dei vocati sunt Episcopi in Capitularibus Regum nostrorum : cujus appellationis exempla relata sunt in Doctor 1. Vicarii Christi, in Capitularibus Caroli Calvi tit. 2. ex Synodo ad Teudonis villam, tit. 27. § 7. ex Epistola Episcoporum ad Ludovicum Regem, et alibi. Apostolici, ut dictum est in Apostolicus 1. Sancti nude apud Gregorium Thaumaturg. in Epistola Canon. Vide Marculfi Præfat. in librum 1. Formul. etc.
P. Carpentier, 1766.
Humiles imo et Humillimos sese interdum inscribunt episcopi. Privil. Joan. VII. PP. ann. 878. tom. 3. Annal. Bened. pag. 219 :
Datum... per manum Walperti Humillimi Episcopi sanctæ Portuensis ecclesiæ, etc.
Charta ann. circ. 906. in Chartul. eccl. Vienn. fol. 38. v°. col. 2 :
Alexander sanctæ Viennensis ecclesiæ Humilis Episcopus.
Pluries occurrit ibi. Alia exempla videsis tom. 5. novi Tract. de re diplom. pag. 473. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Qui vero fuerit modus eligendi Episcopum primis Ecclesiæ sæculis nostri non est instituti longius persequi. Monere tantum sufficiat Episcopum e Clero Ecclesiæ cui præficiendus erat, de suffragio Cleri et consensu plebis ab Episcopis ejusdem Provinciæ assumtum vix ubique et semper fuisse. Cum tamen difficile prorsus esset ab unoquoque quem vellet eligendum cognoscere, id subinde arbitrio trium aut quatuor virorum aliquando permissum est, certo tempore adsignato quo inter se concordarent. Sic ann. 1265.
per viam compromissi ad certæ candelæ consumtionem
electum Johannem Mahé in Episcopum Dolensem legimus in Epist. Capituli Dolensis ad Vincentium Archiep. Turon. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 962. Id etiam in Anglia usu receptissimum fuisse testantur Annales Waverleienses tom. 2. Hist. Anglic. Scriptorum. Exteriori aliqua nota distinctos fuisse Episcopos jam sæculo iv. innuere videtur S. Athanasius in Hist. Arian. de Monach. num. 20. ubi refert publicum scortum ab Arianis secreto in cubiculum Euphratis noctu immissum reperisse dormientem virum quem Episcopum esse ut cognovit totis viribus exclamavit. Verum quæ fuerit illa nota haud in promtu est definire. Sæculo sequenti Cælestinus Epist. 4. apud D. Coustant tom. 1. pag. 1066. quosdam Episcopos exagitat quod Monachorum ritu, pallio uterentur, aut præcinctis lumbis sacra peragerent ; additque moribus, non vestimentis Episcopos a Laicis debere distingui. Unde non absurde [] colligi datur, nullo exteriori habitu a ceteris tunc fuisse distinctos. Quæ pugnantia ut quoquo modo concilies, dicendum videtur eosdem usus non ubique eodem tempore viguisse. Qui plura voluerit adeat Eruditos Viros qui hac de re ex professo scripserunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mortuo Episcopo, Ecclesiæ viduatæ regimen, quoad bona Episcopatus ad Laicos jure propinquitatis aut dominii interdum pertinuisse probat Charta Hasculfi ex Archivo Majoris Monasterii apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 150 :
Hasculfus D. G. Dominus Comburnii et signifer S. Samsonis. Cum de jure Iseldis uxoris meæ ad me pertinet vacante sede Dolensi res regere Pontificales, et de terris et hominibus Archiepiscopi tanquam Archiepiscopus disponere ; ea que me concedente in presentia mea fiunt, tantum vigoris et roboris efficacie et juris habeant, et ita rata sunt, dum vacat sedes, tanquam si coram Archiepiscopo et eo concedente fierent.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Veske, in Charta ann. 1297. Vesque, in Poem. Ms. Rob. Diaboli :
Archevesque et Vesque et hermite.
Episcopus Cardinalis, id est proprius, Gall. En chef, in capite, quomodo Abbatem Cardinalem dici, supra annotavimus. Gregor. M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 24. de Episcopo visitatore :
Et præter ordinationes Clericorum, cætera omnia tanquam Cardinalem et proprium te volumus agere Sacerdotem.
Ita
Presbyterum, Sacerdotem, et Episcopum Cardinalem
, pro proprio Episcopo alibi non semel usurpat, lib. 1. Epist. 77. 79. lib. 2. Ind. 10. Epist. 25. Ind. 11. Epist. 13. 14. lib. 12. Epist. 2. Hadrianus II. PP. Epist. 11. de Actardo Nannetensi Episcopo, qui a paganis Ecclesia sua pulsus fuerat :
Decernimus hunc sanctissimum... Actardum Ecclesiæ, quæ forte suo fuerit viduata rectore, penitus incardinari, quatenus in ea constitutus officia Episcopalia... exerceat, etc.
Idem porro Actardus Nannetensis ad Turonicam sedem postea incardinatus,
Cardinalis Metropolitanus et Archiepiscopus Turonicæ Ecclesiæ
, dicitur in Epistola ejusdem Hadriani PP. ad Episcopos Synodi Duziacensis edita a Sirmondo : ut Frotharius Burdegalensis Archiepiscopus ad Bituricensem Ecclesiam incardinatus, dicitur
Cardinalis factus in Bituricensem Ecclesiam
, in Epist. 8. Joannis VIII. PP. Vide ejusdem Epist. 13. et 14. Epistola Urbani II. PP. de Lamberto Episcopo Atrebat. tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 553 :
Vestram ergo dilectionem literis præsentibus admonemus, atque præcipimus, ut ei deinceps tanquam Cardinali Episcopo, tanquam Beati Petri manibus consecrato subesse et obedire curetis.
Adde Epistolam Hugonis Archiep. Lugdun. ibidem pag. 552. Alia Epist. ejusdem Urbani tom. 3. ejusdem Spicil. pag. 124 :
Per præsentis itaque privilegii paginam... statuimus, ut Atrebatensis Ecclesia deinceps semper Cardinalem sortiatur Episcopum.
Hic autem agitur de Episcopatu Atrebatensi, qui unitus Cameracensi, ab eo avulsus fuit ab Urbano PP. dato ei Episcopo Cardinali, seu proprio. Bulla Anacleti II. Antipapæ pro Erectione Abbatiæ Cephaludensis in Episcopatum, apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 309 :
Præfatam Ecclesiam sedem Episcopalem fore deinceps..... decernimus, in qua Cardinalem Episcopum volumus de cætero permanere, qui per manus Archiepiscopi [] Messanensis mysteria consecrationis accipiat.
Aliis Episcopus proprius dicitur. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 97 :
Mandavit etiam Clericis Tornacensibus ut ad eum irent, libertatem recepturi proprii Episcopi.
Et cap. 114 :
Novum pastorem Tornacensibus destinat, et eos ab obedientia Noviomensis Episcopi absolvit, usque semper habeant proprium Episcopum auctoritate privilegii sui promulgavit.
Vide Hadriani PP. Epist. 15. Diurnum Romanum cap. 3. tit. 11. Hincmarum Rem. Opusc. 45. cap. 8. 12. Flodoardum lib. 3. Hist. Rem. cap. 21. lib. 4. cap. 6. Concilium Duziacense I. pag. 299. 301. 302. edit. Celloti, et Franciscum Florentem ad lib. 7. Decretal. pag. 267. 268.
Erant præterea Episcopi quibus id indultum erat privilegium, ut Romanæ sedis Cardinalibus accenserentur ; quod quidem jus attributum Archiepiscopo Magdeburgensi aiunt. Historia Fundationis ejusdem Archiepiscopatus edita ab Henrico Meibomio :
Ordinavit et privilegio Apostolicæ auctoritatis sanxit ac confirmavit eum in omni ordine Ecclesiastico primatum habere, omnium Ecclesiarum Archiepiscoporum qui in Germania sunt ordinati... et inter Cardinales Episcopos Romanæ sedis consortium habere : præterea 12. Presbyteros, 7. Diaconos, 24. Subdiaconos Cardinales ad morem sanctæ Romanæ Ecclesiæ ordinare, qui ad principale altare ministrantes quotidie, excepto jejunio, dalmaticis, festis vero, sandaliis uterentur.
Episcopi Cardinales, Quibus jus eligendi summum Pontificem datum est in Concilio Romano ann. 1059 :
Statuimus, ut abeunte hujus Romanæ universalis Ecclesiæ Pontifice, in primis Cardinales Episcopi diligentissime simul de electione tractantes mox ipsi Clericos Cardinales adhibeant, sicque reliquus Clerus et populus ad consensum novæ electionis accedat, etc.
Episcopi Cathedrales, ad discrimen Chorepiscoporum, in Capitulari Aquisgran. ann. 803. cap. 6. et lib. 7. Capit. cap. 424. Vide Cathedra.
Episcopus Catholicæ Ecclesiæ ita summi Pontifices seipsos indigitarunt non semel. Vide Italiam sacram tom. 1. pag. 396. 502. etc.
Episcopi Commendatarii. Observat Onuphrius, Avenione, sede Pontificum Romanorum ibi translata, nulla habita antiquissimi instituti ratione, nullum fere Cardinalem creatum, qui non haberet Episcopatum, vel in titulum, vel in commendam, vel in perpetuam administrationem, eaque omnia nomina Avenione inventa : eamque consuetudinem ad sua tempora perdurasse, in quibus eo deventum fuerat, ut unus Cardinalis Presbyter vel Diaconus non unum tantum haberet in commenda Episcopatum, sed aliquando tres, quatuor, vel quinque, et aliquando sex : cui rei impositus fuit modus in Concilio Tridentino.
Episcopus Episcoporum, Vide Notata a Savarone ad Sidon. lib. 1. Epist. 6. et Franciscum Turrianum lib. 2. pro Epist. Pontific. cap. 2. præterea Monachum Sangallensem lib. 1. de Carolo Mag. cap. 27.
Episcopi Exempti a Jurisdictione Metropolitani et sedi Romanæ immediate subjecti nonnulli recensentur. Vide Baron. ann. 1057. n. 24. Eugenium II. PP. Epist. 7. Acunha in Episcopis Portensib. in Lusitania part. 2. cap. 1. Ughellum [] in Italia sacra tom. 1. etc. Vide etiam Suffraganeus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopus Fatuorum, Festi fatuorum præses. Statuta MSS. Capituli S. Audomari :
Item et quia temporibus retroactis multi defectus et plura scandala, deordinationes et mala, occasione Episcopi Fatuorum et suorum evenerint, statuimus et ordinamus quod de cætero in festo Circumcisionis Domini Vicarii cæterique chorum frequentantes et eorum Episcopus se habeant honeste, cantando et officiando sicut continetur plenius in Ordinario Ecclesiæ.
Vide Kalendæ.
Episcopi Forenses, in Diurno Romano cap. 1. tit. 8. dicuntur eadem ratione, qua Presbyteri forenses, de quibus suo loco, Episcopi scilicet alienæ Diœceseos quam Romanæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopus Innocentium, Qui Choro in festo SS. Innocentium præerat. Hujus ludicri Episcopi quædam ornamenta exhibet Inventarium ornament. et Reliq. Ecclesiæ Noviom. ann. 1419. ex Archivo ejusdem :
Item una parva Crossea argentea ad baculum nigrum pro Episcopo Innocentium. Item tres sendales rubeæ. Item aliæ parvæ sendales pro Episcopo Innocentium.
Et in Breviario ad usum Ecclesiæ sarisburg. edito Londini ann. 1555. et asservato Pontisaræ in Monast. Benedictinarum Anglic. pro Festo Innocentium :
Pueri chori suum habebunt Episcopum.
Vide infra Episcopus Puerorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopi Legales, Legitime et canonice electi, vita et doctrina conspicui. Gregor. PP. VII. Ep. 49. lib. 2. tom. Concil. Labb. col. 104 :
Iterum cum mentis intuitu partes Occidentis, sive Meridiei, aut Septentrionis video, vix legales Episcopos introitu et vita, qui Christianum populum Christi amore, et non sæculari ambitione regant, invenio.
P. Carpentier, 1766.
Episcopus Medius. Vide supra in Episcopalis.
P. Carpentier, 1766.
Episcopi Nullatenses, Nullius sedis, qui carent clero et populo. Conc. Armen. ann. 1342. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 313 :
Episcopi vero nullatenses sunt isti. Dominus Johannes. Dominus Constantinus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopus Ordinum, a sacris ordinibus, quos conferre solet, sic dictus Episcopus coadjutor, vulgo Suffragant, in Historia Monasterii S. Laurentii Leodiensis, apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 1145.
Episcopus Palatii dicitur Leo quidam in Vita S. Adelberti Episc. Pragensis, n. 20. Idem forte qui Episcopus Regalis Capellæ dicebatur, apud Bohemos : quippe Charta Caroli IV. Imper. data Pragæ ann. 1366. pro incolis oppidi de Romanis in Delphinatu, quæ habetur in Tabularii Regii Regesto ann. 1363. etc. ch. 97. ita clauditur :
Ego Johannes E. G. Colmucensis Episcopus Regalis Capellæ Boem. Comes, et sacræ Imperialis aulæ Cancellarius vice... Moguntinensis Arch... recognovi.
Et in Charta Ludovici Regis Aquitanorum pro Monasterio Nobiliacensi apud Stephanotium Antiq. Pictav. MSS. part. 3. pag. 238 :
In Dei nomine Reginpertus seu indignus vocatus Episcopus sive Caspalanus Hlodoico Regis Adquitaniorum.
Sic porro dicti videntur Episcopi, qui ex indulgentia summi Pontificis in Palatio Regum morabantur, ut essent cum quibus ii de rebus Ecclesiasticis tractarent. Concilium Francofordiense cap. 55 :
Dixit etiam Dominus Rex in eadem Synodo, se a sede Apostolica, id est, ab Hadriano Pontifice licentiam habuisse, ut Angilramnum [] Archiepiscopum in suo Palatio assiduo haberet propter utilitates Ecclesiasticas. Deprecatus est eamdem Synodum, ut eo modo, sicut Angilramnum habuerat, ita etiam Hildeboldum habere debuisset, quia et de eodem, sicut et de Angilramno, Apostolicam licentiam habent. Omnis Synodus consensit, et placuit eis eum in Palatio esse debere propter utilitates Ecclesiasticas.
Ad hoc porro delecti Angilramnus Episcopus Metensis et Hildeboldus Archiepiscopus Coloniensis, ut Capellæ Regiæ præessent, atque adeo Cleri Palatini curam gererent. Nam Archicapellani dignitate functi sunt. Hinc Hilduinus Archicapellanus, sacri Palatii antistes dicitur Agobardo in Epist. ad Proceres Palatii. Vide Archicapellanus, et Codicem Carolinum Epist. 26.
Ejusmodi Episcopos habuisse etiam Croatorum Reges, testatur Thomas Archidiaconus in Hist. Salonitana cap. 15 :
Voluerunt etiam Croatorum Reges, quasi specialem habere Pontificem, petieruntque ab Archiepiscopo Spalatensi, et fecerunt Episcopum, qui Croatensis appellabatur, posueruntque sedem ejus in campo in Ecclesia S. Mariæ virginis juxta castrum Tiniense. Hic multas obtinuit parochias, habuitque prædia, et possessiones per totum pene Regnum Croatiæ, quia Regalis erat Episcopus, et Regis curiam sequebatur, eratque unus ex Principibus aulæ.
Sed et Reges Hungariæ, quod colligere est ex Diplomate Calomani Regis ann. 1108. quod exstat apud Joannem Lucium lib. 3. Hist. Dalmat. cap. 4. quod subscribitur a
Petro Absarensi Episcopo et generalis Domini Regis curiæ
.
In Concilio Agathensi ann. 506. subscribit inter Episcopos Gothicos
Petrus Episcopus de Palatio
 : at cur ita indigitetur, non omnino constat inter eruditos, cum nulla civitas Palatii nomenclatura occurrat in veteribus Notitiis. Neque enim ausim contendere Petrum fuisse ex Episcopis Palatinis de quibus egimus. Marca in Histor. Beneharnensi pag. 847. fieri posse existimat, ut is Palentiæ in Hispania ex Metropoli Toletana, quæ tum a Gothis tenebatur, fuerit Episcopus, ita ut Petrus in aula Alarici tum commorans, Concilio Agathensi interfuerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopi nomen nonnunquam Presbyteris inditum, qui munia quædam obibant Episcopalia, prædicationem scilicet, baptismi collationem, Presbyterorum variis in locis institutionem et alia id genus. Hinc Sancti complures, inquit Mabillonius in Actis SS. Benedict. sæc. 3. part. 2. pag. 409. præcipue in Belgio, Episcopi dicuntur qui tamen nusquam consecrati sunt Episcopi : quod fusius probat in Præfat. ad partem 1. ejusdem sæculi num. 37. S. Anscharius in Vita S. Willehadi Episc. Bremensis cap. 8 :
Hac itaque de causa septem annis prius in eadem Presbyter est demoratus parochia ; vocatus tamen Episcopus, et secundum quod poterat cuncta potestate præsidentis ordinans.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopi Portatiles, Qui Clero carent et populo. Concilium Lugdun. ann. 1449. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 377. n. iv :
Pro ipsis ordinibus nihil recipiant ordinatores, nec Episcopi Portatiles, et ordinandi per tales Portatiles seu Episcopos carentes Clero et populo examinentur.
Vide mox Episcopi vagantes.
P. Carpentier, 1766.
Evesque Portatif, eodem sensu, in [] Satyra Menip. pag. mihi 90. Vide notam ibi.
Episcopi Primæ Sedis, Primates, in Concilio Carthag. III. can. 26. Milevit. II. can. 24. Carthag. V. in proœmio, in Capitul. Caroli M. lib. 7. c. 17. 29. etc. Vide Glossar. med. Græcit. in Πρωτόθρονος, col. 498.
Episcopi in Vicem Metropolitanorum constituti, in Synodo Vernensi ann. 755. can. 2. 4.
P. Carpentier, 1766.
Episcopus alterius episcopi capellanus et vicarius inscribitur, in Lit. remiss. ann. 1372. ex Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 159.
Guillaume de Cerceau, de l'ordre des freres Prescheurs ; poure Evesque de Capré, oultre Naples dix lieux ou environ, chappellain et vicaire de nostre très-cher et fëal cousin l'arcevesque de Rouen, etc.
Episcoporum, quos in partibus infidelium vulgo dicimus, non omnino vetus est inventum, quod quidam tum primum putant introductum, cum Latini Hierosolymitanis provinciis a Sarazenis pulsi, in Latinorum provincias sese receperunt, ubi ad vitæ sustentationem attributæ iis Episcopatuum, uti vocant, Coadjutoriæ. Vide Altaserram lib. 1. Dissertat. Juris. Canon. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Episcopus Bethleemiticus, frater Guillelmus de Valan, regi Carolo VI. a confessionibus, pensione annua xxiiii. lib. Turon. donatur literis ann. 1385. in Reg. 128. Chartoph. reg. ch. 75.
Episcopus Puerorum. Idem qui Innocentium. Concilium Salzburgense ann. 1274. can. 17 :
Ad hæc quidam ludi noxii, quos vulgaris elocutio Episcopatus puerorum appellat, in quibusdam Ecclesiis exercentes adeo insolenter, quod nonnunquam enormes culpæ, et gravia damna subsequuntur. Ex ipsis hos ludos in Ecclesiis et a personis Ecclesiasticis de cætero fieri prohibemus, nisi forte pueri 16. annorum et infra fuerint, qui hujusmodi ludos exercent, quibus alii, seniores ipsi nullatenus se misceant ac intersint.
Vide Kalendæ. Testamentum Domini Le Serop apud Rymer. tom. 9. pag. 273 :
Et etiam capa et casula, tunica et dalmatica, cum omni apparatu, quas habeo pro Episcopo Puerorum.
Hinc Episcopatus puerorum, pro Sumtus in festo Innocentium faciendi, in Stat. eccl. S. Dion. Leod. ann. 1350. tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 442 :
Statutum est quod ultimus receptus in canonicum, qui in perceptione erit fructuum, et non fuerit foraneus, cujuscumque sit ordinis, solvet Episcopatum puerorum illius anni et semper, quousque alius de novo receptus fuerit canonicus, nisi canonicus scolaris sub virga existens, ipsum exemerit qui tenetur solvere dictum Episcopatum, quamdiu fuerit sub virga, et si duo sub virga fuerint, ultimus receptus tenebitur.
Vide Chart. Episcop. Mindens. ann. 1319. 1330 et 1392. apud Würdtwein. in Subsid. Diplom. tom. 10. pag. 77. 103. et 152. Haltaus. Calend. med. ævi edit. German. pag. 168. ad diem 28. Decembr. et Dürrii Commentat. histor. de Episcopo Puerorum, quæ prodiit Moguntiæ ann. 1755. Dicitur etiam Episcopus Scholariorum, Germ. Schulbischof.
P. Carpentier, 1766.
Episcopus Capellæ Regis, Idem videtur qui nunc Maître de la Chapelle nuncupatur, Inspector. Charta ann. 1262. ex Chartul. AD. S. Germ. Prat. fol. 63. r°. :
Domus in vico de hyrundele contigua ex una parte domui defuncti Danielis vinetarii, et domui Episcopi capellæ regis ex altera.
In alia ann. 1250. ibid. [] fol. v°. :
Domus Episcopi de capella domini regis.
Vide Episcopus Palatii.
Episcopus Turcorum, Supremus Mahumetanæ sectæ sacerdos, apud Nangiacum pag. 346.
Episcopi Vagantes, Qui parochias non habent, in Concilio Vernensi ann. 755. can. 13. Vacantes. Vide Vacans Ecclesia.Σχολάζοντες in Synodo Antioch. can. 16. et apud Zonaram in Theodosio Jun. Ἀπόλιδες et σχολάζοντες, in Concilio Ephesino act. 5. pag. 664. Edit Labbei ; quibus interdum castra quædam dabantur, in quibus sua munia obirent, ut apud Gregorium Turon. lib. 4. Hist. cap. 18. lib. 5. cap. 5. Interdum etiam ut essent qui ad infidelium conversionem pergerent, ut apud Baldricum Noviom. lib. 2. cap. 37. in Vita S. Ursmari tom. 1. Histor. Franc. pag. 688. apud Baudemundum in Vita S. Amandi n. 9. Petrum Damian. in Vita S. Romualdi n. 62. 64. Vide Mabillonium in Præfat. ad tom. 3. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti n. 37. et tom. 4. pag. 313. in Vita S. Virgilii Episc. Saltzburg. n. 14. Alias, ut ait Anselmus Cantuar. lib. 3. Ep. 167. ad Muriardachum Regem Hiberniæ :
Episcopus nisi certam parochiam et populum, cui superintendat, habeat, constitui secundum Deum non potest, quia nec in sæcularibus nomen vel officium pastoris habere valet, qui gregem quem pascat, non habet.
Vide Chorepiscopus.
Episcopi etiam nullis perinde parochiis donati, concedebantur a summis Pontificibus, exemptis ab ordinarii jurisdictione monasteriis, qui in iis munia Episcopalia exercerent, ex Monachis ab Abbate electi, et in Episcopos ab earum regionum in quibus consistebant Monasteria, Episcopis consecrati : cum alias liceret ex privilegio Monachis exemptis indulto,
cujuscumque ordinis gradum suscipere ubicunque Abbati placeret, et ad Abbates qui consecrandi erant, quemcunque vellent Episcopum advocare,
ut est in Bullario Cluniacensi pag. 9. 11. 12. Exstat hujusce moris exemplum in Bulla Stephani II. PP. pro Monast. S. Dionysii a Mabillonio edita, ex qua hæc excerpsimus :
Nos etiam idem et habere vobis Episcopum per singulare privilegium concedimus, qui de vobis ab Abbate, vel a fratribus, in Monasterio vestro electus, et a fratribus nostris Episcopis de illa regione consecratus, illa vestra Monasteria a vobis ædificata provideri, et vice nostri nominis ubi et ubi fuerint regat, et prædicationi tam in ipso vestro Monasterio, quam in sibi subjacentibus deserviat.
Adde Sirmondum tom. 2. Concil. Gall. præterea librum 1. Mirac. S. Dionysii cap. 6. et supra laudatum Mabillonium in eadem Præfat. n. 35. 36. Idem privilegium sancti Martini Turon. Ecclesiæ fuisse firmant Urbani II. PP. Ep. 11. et 12. apud Mosnerium in Defensione jurium Eccles. S. Martini Turon. cap. 2. Quod testantur etiam veteres Annales Masciasenses apud Labbeum tom. 2. Biblioth. nov. ubi legitur :
Anno septingentesimo nonagesimo Andegarius Episcopus Monasterii S. Martini obiit.
Neque id exemplo caret ; legimus enim apud Sozomenum lib. 6. pag. 34. Barsen et Eulogium Monachos Edesenos Episcopos creatos, non alicujus urbis, sed honoris duntaxat gratia, tanquam ad recompensada ipsorum præclara facinora, ἐν τοῖς ἰδίοις μοναστηρίοις. Quod si ita sese res habuit (cum non desint qui horum Pontificiorum diplomatum fidem convellere annixi sunt, atque in iis [] Joannes Launoius in Dissertat. in eam rem edita, et Carolus Cointius in Annalib. Eccl. Fr. ann. 786.) Episcopi isti in Monachorum numero ac ordine non censebantur : cum Episcopis, qui abdicata dignitate in Monasteria concedebant, ordines Ecclesiasticos Impertiri, vel munia Episcopalia facere non liceret : in quam rem exstat Epistola Silvestri II. PP. in laudato Bullario Cluniacensi pag. 11. adeo ut Episcopos ejusmodi exemptos fuisse ab obedientia Abbatis par sit credere. Episcopos porro qui abdicata dignitate in Monasteria secedebant, Episcopi nomen retinuisse, contendit Petrus Francisc. Chiffletius in Animadversionib. in S. Ferrandum redivivum pag. 388.
Episcopus Abbas. Vita S. Ursmari Abbatis Lobiensis :
Et quia locus se obtulit reddendæ dubitantibus et quærentibus rationis, cur scilicet (S. Ursmarus) dictus sit Episcopus, cum Lobia non sit sedes Episcopalis, pro tempore expediendum est paucis. Quia enim, ut præfatum est, intentus erat semper lucrandis animabus, et quia multi barbaricæ gentis, ut supradicti Flandrenses, adhuc detinebantur vanis idololatriæ superstitionibus, prædicandi tantum gratia, sicut competebat rudimentis novellæ fidei, est ordinatus Episcopus, quod factum quoque de S. Amando legimus. A quo etiam locus Lobiensis tantam dignitatem est adeptus, partim ob hoc, partim quia locus regius regia munificentia est constructus, ut nulli committeretur, nisi primum ordinatus esset Episcopus. Quæ dignitas perduravit etiam in multos successores, qui leguntur fuisse Episcopi et Abbates : de qua etiam adhuc tantum superest in eo loco, ut Abbati liceat uti sandaliis, tunica Subdiaconali, habere potestatem ligandi atque solvendi, et ubique uti annulo aureo et chirotecis.
In Charta Ludovici Pii apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :
Magnulfus Episcopus et Abbas Monasterii
Gorziensis dicitur : sed an ex Abbatibus Monasteriorum, de quibus egimus, fuerit, incertum. Vide Abbas Episcopus.
L. Henschel, 1840–1850.
Episcopi Villani. Vide Chorepiscopus.
P. Carpentier, 1766.
Episcopus Urbis, suffraganeus Romani Pontificis, ex Mabil. in Museo Ital. pag. 147.
P. Carpentier, 1766.
Episcopus, f. Chorepiscopus, si mendum non est, ut monent docti Editores ad Mirac. S. Hildeg. tom. 5. Sept. pag. 697. col. 2 :
Daniel sacerdos juratus idem dicit. Episcopus loci ejusdem juratus idem dicit.
Haud scio an non intelligendus sit pastor, custos ovium ; quo sensu accipienda quoque videtur hæc vox in Actis S. Jeronis tom. 3. Aug. pag. 477. col. 1 :
Sanctum virum sacerdotem Dei Jeronem, juxta Noortwych populum regentem, ac in fide Christiana Episcopos instruentem, repererunt.
Episcopare, Episcopatum habere, vel gerere, Ugutioni. Arnulphus Lexov. Episc. pag. 42 :
Quod adeo verum est, ut defuncto sæpedicto Episcopo, eum qui successit Episcopari Ecclesia Romana nulla ratione permiserit.
S. Bernardus Episc. 234 :
Non poterat Episcopari turpis infamisque persona.
Et in Vita S. Malachiæ Episc. tom. 1. col. 667. edit. ann. 1690 :
Quod nullus alius videretur dignior qui Episcoparetur in prima sede.
Chron. Monasterii Novaliciens. lib. 3. cap. 14 :
Erat ibi eo tempore S. Theodorus Episcopus, qui tunc ibi Episcopabat.
Utuntur Gregorius Turon. lib. 1. de Mirac. cap. 33. Petrus Damian. lib. 1. Epist. 10. lib. [] 8. Ep. 5. Joan. Sarisberiensis lib. 7. cap. 18. et Epist. 234. Justus Abbas in Serm. ad Cistercienses, Fulbertus Episc. Carnot. Epist. 31. Alexander II. PP. Epist. 18. Eadmerus lib. de S. Anselmi similitudinib. cap. 23. etc. Ἐπισϰοπεῖν, apud Ignatium in Epist. ad Roman. n. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopare, novum Episcopatum creare. Bartholomæi Scribæ Annales Genuens. lib. 6. ad ann. 1239. apud Murat. tom. 6. col. 481 :
Eodem anno Dominus Jacobus Prænestinus Cardinalis Apost. Sedis Legatus venit Januam, et de Janua ivit ad partes ultramontanas, et sicut a Domino Papa habuerat in mandatis, respectu Communis Januæ, et ex summa gratia, Ecclesiam Nauli Episcopavit, et eam univit Ecclesiæ Briniati, existente Episcopo Domino Guilelmo Canonico Januo, et sic de Burgo Nauli fecit civitatem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopari, Pro Episcopo se gerere. Vita sancti Raynerii tom. 3. Junii pag. 442 :
Ille tanquam Episcoparetur, omnibus studiose intendens, ad fenestram supra viam sese illis ostendit.
Si tamen Episcopari hic non sit accipiendum in nativa significatione verbi ἐπισϰοπεῖν, superinspectare, superintendere.
Episcopale Romanorum, Historia Episcoporum Romæ apud Herkempertum in Hist. Langobard. pag. 20. quæ Liber Episcopalis dicitur in Codice Thuano Damasi, seu Anastasii Bibl. de Vitis PP.
Episcopalis liber, qui Gesta Pontificum Romanorum titulatur
, in Concilio apud Theodonis villam ann. 935.
Episcopalia, Episcopatus insignia, annulus et baculus, in Historia Trevirensi pag. 231 :
Sed quia ab homine excommunicato et laico Episcopalia suscepisti, Episcopalia inquam, annulum et baculum, etc.
Ita rursum pag. 241. Capitulare Francoford. ann. 794. cap. 8 :
Gaerbodus, qui se Episcopum esse dicebat, et suæ ordinationis testes non habuit, qui tamen Episcopalia a Magnardo Metropolitano Episcopo consecutus est, etc.
Episcopalia, Præstationes quæ Episcopis fiunt, Synodaticum. Charta Walteri Episcopi Cestrensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 61 :
Concedimus etiam ut prædictus Abbas et quisque successorum ejus sit Decanus de omnibus Ecclesiis quæ datæ sunt Ecclesiæ suæ in Derbysira,... nec quisquam præsumat eum judicare, nisi solus Episcopus ; Episcopalia reddat vel reddere faciat de Ecclesiis Decanatus sui, etc.