« »
 
[]« Escaanchia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 293a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESCAANCHIA
ESCAANCHIA, Escaancia, Escaangia, Iisdem notionibus quibus mox Escaeta. Chartularium Monasterii S. Quintini in Insula pag. 125 :
Omnes Escaanciæ et omnia forisfacta partiri debent.
Hic Escaancia Jus est Domino competens [] ratione forisfacti seu delicti, ut per se patet. Verum id non ita clarum est in omnibus locis mox subjiciendis. In priori saltem Escaangia posset accipi pro certo censu quotannis percipiendo. Charta anni 1238. ex Chartulario S. Vandreg. tom. 1. pag. 500 :
Ita tamen quod nec dicti Radulfus Burgensis et Johannes Louvel, nec eorum hæredes Monachis S. Vandregisilli reddent servitium, nec Escaangiam quam iidem Monachi in dicto tenemento annuatim percipiunt sive percipient. Imo ego et hæredes mei dictis Monachis prædictum servitium cum Escaangia reddere tenemur annuatim supra nostrum aliud feodum. Tenenda igitur Joanni Louvel et suis hæredibus omnia prædicta, quæ eidem vendidi, libere.... reddendo inde mihi et meis hæredibus pro omnibus querelis et Escaangiis quoddam par cyrotecarum, vel tres denarios monetæ currentis.
In antiquo Normanniæ Stylo tit. de Successionibus pag. 301. edit. 1552. Escaetes sunt Prædia vel redditus jure successionis possessa, de qua notione Charta anni 1268. ex Chartulario Fiscamnensi :
Juvaverunt insuper.... quod in dicto campo seu dicta terra ratione hereditatis, elemosine, petitionis, conquestus, Escaanchie, domini... nihil de cetero reclamabunt.
Similia leguntur in Charta anni 1270. Chartularii S. Vandreg. tom. 1. pag. 29. et in altera Charta Officialis Rotomag. ann. 1282. ex Tabulario B. M. de Bono-Nuntio Rotom. Charta anni 1235. ex parvo Chartulario Gemeticensi cap. 118 :
Tradidi feodum et hereditagium totam Escaanciam, quam habebam in parochia S. Petri de Warengevilla.
Vide in Escaeta voces Escanchia et Eschanchia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escaauntia, Eschaauntia, Bona in fiscum Domini feudi cadentia, cum quis sine hærede moritur. Sic in quatuor Chartis Tabularii Corbeiensis ann. 1219 :
Recognoverunt se in omnibus.... nullum omnino jus habere, nec in majoria nec in mortuis manibus... nec in Escaauntiis illorum, qui ibidem sine hærede moriuntur.
Eadem habent duæ ejusdem Tabul. Chartæ :
Nec in Eschaauntiis illorum, qui ibidem sine hærede moriuntur.
P. Carpentier, 1766.
Nostris etiam Escaanche. Charta ann. 1268. in Reg. 4. Armor. gener. pag. 8 :
Quod in dictis duodecim solidis annui redditus ratione hæreditatis, Escaanchiæ, seu quacumque alia ratione sibi competenti nichil de cætero reclamabit.
Alia ann. 1310. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 368. v°. col. 2 :
Jamais sur ladite terre ne demanderai, ne ferai demander par moi, ne par autre, chose nule par raison d'Escaanche, ne de droiture naturel, etc.
Vide infra Escahentia.