« »
 
[]« Escaeta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 294a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESCAETA
ESCAETA, Eschaeta, Escheta, Escheuta, Excaeta, Escadentia, Escasura. Adde Escaanchia, Escaauntia, Escaducha, Escaduta, Escaementum, Escahentia, Excadentiæ et Excaducum, quæ voces suis locis videndæ sunt. Horum vocabulorum non una semper, sed varia et diversa est significatio. Nam interdum, et ut plurimum, sic appellantur bona, prædia, immobilia vel mobilia quævis, quæ ex delicto et forisfactura vassalli vel alio quolibet casu cadunt in fiscum Domini feudi. Ita Rastallus, et practici Angli. Vide Britton. pag. 27.
Duplicis porro generis Eschetas statuunt Leges Baronum Scoticor. seu Quoniam Attachiamenta cap. 48 :
Eschetæ enim accidunt, quandoque in mobilibus, quandoque in terris et tenementis :
in mobilibus, veluti ἀδεσπότοις, quæ nullius Domini sunt, Thesauris, rebusque aliis inventis, animalibus confiscalis, etc. in immobilibus, veluti bonis et prædiis damnatorum, proditorum, sine hærede decedentium, bastardorum sine hærede defunctorum et usurariorum apud Glanvill. lib. 7. cap. 16. et in Rotul. Abbrev. passim. nothorum, ut apud Perardum in Burgund. pag. 350. debitam talliam non solventium statuto tempore, in Charta ann. 1457. ex Bressia, etc.
Nihil autem, ut est ibidem § 13. judicatur Escheta, nisi propter culpam aut transgressionem alicujus partis, quam ipsa res tangit.
Quæ quidem bona, Caduca dicuntur jurisconsultis. Gloss. Lat. Græc. : Caducum, τὸ χωροῦν εἰς τὸν φίσϰον. Ita in Charta Guillelmi Episc. Paris. ann. 1244. apud Brolium in Histor. Paris. lib. 2. pag. 283. 2. edit. et aliis, caducum vox usurpatur.
Interdum et sæpe sumuntur hæ voces pro legitimis hæreditatibus, quæ quibusvis obveniunt : unde ut ab escaetis, quæ ex delicto vel ex defectu hæredis Dominis feudi obveniunt distinguantur, sæpe Eschaetæ vocabulo additur vox recta, id est, legitima, ut quæ ex lege obvenit : quæ etiam Recta hæreditas dicitur in Legibus Henrici I. cap. 1. Charta ann. 1279. apud Duchesn. in Probat. Hist. Burgund. pag. 94 :
Salvo sibi et hæredibus suis recto caduco, sive recta Escheeta, et alio jure futuro, si in præmissis contingeret evenire.
Vide Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 21. Bellomanerius cap. 14. pag. 79 :
Echoite si est quant hiretage descend du côté par la defaute de che que chil qui muert n'a nus enfans, ne nul qui de ses enfans soit issus, si que ses hiretages échoient à son plus prochain parent, si comme à ses freres ou à ses sereurs, et se il n'a nus freres à ses oncles ; se il n'a ne freres ne sereurs, ou à ses antains ; ou se il n'a ne freres, ne sereurs, ne oncles, ou à ses cousins germains, ou à son plus prochain parent dedant le quart degré de lignage.
Litteræ Guidonis Comitis Nivern. ann. 1231. insertæ Litteris Caroli primogeniti Johannis Franc. Regis. ann. 1356. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. pag. 118 :
Si aliquis vel aliqua sine filio vel filia decesserit, Echeeta mortui vel mortue sine merciamento aliquo ad propinquiorem liberum heredem deveniet. Quod si statim hujusmodi propinquior heres Echeetam non requisierit, anno et die reservabitur justo heredi per manum dictorum quatuor burgensium. Si autem ipse propinquior heres infra annum et diem Escheetam non requisierit, dum tamen requirere [] potuerit competenter, deinceps super hoc nullatenus audietur, ymo ad nos plenarie deveniet Escheeta.
Aliæ Philippi cognomento Audacis ann. 1281. ibid. pag. 216 :
Comitatus Pictavensis ex Escheata prædicti patrui nostri ad nos devenerit.
Escaeta cum Hærede. Gervasius Tilberiensis lib. 2 :
At cum pater familias, miles, vel serviens, de Rege tenens in capite fata debita solverit, relictis tamen liberis, quorum primogenitus minor est annis, reditus quidem ejus ad fiscum redeunt : sed hujusmodi non simpliciter Eschaeta dicitur, sed Eschaeta cum hærede,... de ipsa hæreditate per regios Officiales tam ipse hæres, quam cæteri liberi necessaria percipiunt.
Vide Custodia, Hæres, et Warda. Varie porro hæ voces exaratæ leguntur :
Escaeta, in Vitis Abbatum S. Albani pag. 88. apud Radulfum de Diceto ann. 1191. Matth. Paris pag. 394. et alios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Echaeta. Charta Itherii de Mengnac Domini de Closis ann. 1278. apud Thomasserium, in Biturig. pag. 110 :
Quod Echaëta seu successio ipsorum tam de bonis mobilibus, quam de immobilibus deveniat ad propinquiorem de genere eorumdem.
Echata, et Escheeta, Escheatae, Anglis Escheat, apud Mat. Paris pag. 179. Littleton. sect. 4. Tho. Walsingh. pag. 100. et in Charta Theobaldi Comitis Campaniæ ann. 1233. pro Abbate Molismensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschaancia. Charta anni 1234. ex Archivo B. M. de Bono nuncio Rotomag. :
Totum illud tenementum meum, quod habui de Eschaancia avunculi mei.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escanchia. Charta Officialis Rotomag. ann. 1303 :
Juraverunt... quod... ratione hereditagii, successionis, petitionis, divisionis, dominii, conquestus, Escanchiæ, dotis, dotalitii, seu donationis propter nuptias, seu quacumque alia ratione sibi competente vel competitura in dicto annuo redditu nichil reclamabunt in futurum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschanchia. Chartular. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1670 :
In terris, ædificiis, vineis, redditibus, rippariis, censibus, homagiis, redevanchiis, et aliis quibuscumque ad me spectantibus, quæ omnia possidebam de Eschanchia cognati mei Johannis de Fraxinis defuncti.
Vide Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1277.
Escheta, in Leg. Baron. Scotic. loco cit. in Statutis Roberti III. Regis Scotiæ cap. 28. in Regiam Majest. lib. 2. cap. 55. § 2. 3. in Itinere Camerarii Scotiæ cap. 34. etc.
Escheuta, in Libertat. Montis regalis apud Guichenon. in Histor. Bress. in Consuet. Comitatus Burgund. art. 100. Autisiodor. veteri art. 39. Bituricensi tit. 19. art. 16. 33. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Esceita, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 374 :
Ego Ricardus de Waletun quietum clamavi..... redditum viginti solidorum, et regale servitium, et wardos, et Esceitas, et cartam, et quidquid juris mihi... evenire potuit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Excidentia. Charta M. Abbatis S. Vedasti Atreb. in Chartulario v. ejusdem Abbatiæ pag. 1 :
Dominium et justitiam et Excidentias justitiæ nobis integre detinemus.
Charta anni 1243. in Chartular. S. Vandregesili tom. 1. pag. 384 :
Quod ego et hæredes mei tam per Excidentiam, quam aliter de cætero habere poteramus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Excidere, Obtingere, obvenire, Gall. Echoir. Instrument. anni 1242. ex Chartulario S. Vandregisili tom. 1. pag. 505 : []
Cum omni jure, libertate et domino quod... habebam, et quæ mihi et meis hæredibus accidere poterant et Excidere de cætero.
Charta P. Ducis Britanniæ min. ann. 1237. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 335 :
Nos tradidimus domino nostro Regi Franciæ omnes terras, quas de eo tenemus in Francia... et etiam terram hæreditariam fratris nostri... si interim nobis Excideret, tenendas in manu sua, etc.
Excadentia, in Consuetud. Siculis lib. 1. tit. 77. et in Charta Officialis Rotom. ann. 1279. ex Archivo B. M. de Bono Nuncio.Terræ Escadentiales, in Fleta lib. 6. cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschasuca, apud Acherium tom. 8. Spicil. cap. 242.
Escasura. Charta de Chableiis in Tabulario Campan. Thuano fol. 189 :
Comes habet Escasuras apud Chableias omnium hominum liberorum, et suorum, et omnium extraneorum qui non habent Dominum.
Charta Libertatum Villæ de Villereys ann. 1253 :
Escasuræ ad propinquiorem hæredem devenient.
Charta Philippi II. Franc. Regis ann. 1204. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 7 :
Quidquid idem Comes habebat citra mare Angliæ, et quidquid de Escasura ipsius Comitis ad eam jure hereditario devenit, et poterat devenire citra mare Galliæ.
Martenius noster tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1048. habet Excasura. Hist. vero Harcur. tom. 4. pag. 2174. Excasina perperam. Vide Roverium in Reomao pag. 259.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Excassura. Charta fundationis Monasterii Veteris pediculi ann. 1172. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 887 :
Item, domnus Matthæus Vanne et domnus Stephanus Putet dederunt eisdem Fratribus censum manus firmæ cum omni justitia et dominatione, et cum Excassura, si forte evenerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Excasura. Acta Abbatum S. Germani Autissiod. cap. 13 :
Excasuræ decedentium nequaquam ad alios homines, licet propinquos, sed tantum ad homines Ecclesiæ devolvantur.
Et cap. 10 :
Nam cum dimidia pars domus ex quadam Excasura jus Monasterii devenisset, aliam medietatem emit.
Charta P. Comitis Nivern. ann. 1104. pro Burgensibus Autissiod. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 326 :
Certum est, quod franchi homines suas habent in integrum Excasuras, et habebunt in perpetuum.
Codex MS. reddituum Episcopatus ejusdem urbis :
Excasura, hoc est, manus mortua.... Excasuræ emptæ a Guillelmo Armigero... Domus de Valen, quæ fuit de Excasura x. sol. Excasuræ, sive manus mortua circa lx. lib.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Excaucia. Pro hereditate vel Excauciis uxoris suæ, in Litteris Ferrandi Comitis Flandriæ ann. 1214. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 842. Mallem Excanciis.
Escaduca, in Charta ann. 1243. in Regesto Comitum Tolosæ fol. 88 :
Albergas, successiones, Escaducas, furnos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escaduta Legitima, in Charta anni 1311. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 579.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escasuta. Vide locum in Francalia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escata. Inquisitiones factæ in loco Oysentii, pro juribus Comitis, Hist. Delphin. tom. 1. pag. 20. col. 2 :
Debet respondere domino Comiti de duabus partibus bannorum et Escatarum, quæ eveniunt quum tenentur dicta placita.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschaamentum. Charta Ludovici filii natu majoris Philippi Aug. pro [] Communia Atrebat. ann. 1211 :
Duodecim Scabini debent eligere quatuor probos viros, qui debent recipere omnia Eschaamenta civitatis, et de eis debent reddere computationem Scabinis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschaementum. Chartular. SS. Trinit. Cadom. fol. 33. v° :
Quæ ad eum pertinent tam in hominibus, quam in campis... in censis, et in reguarz, et in omnibus Eschaementis, quæ ad Dominum pertinent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escheementum, infra in Forismaritagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschayda. Charta Guillelmi Alamelæ ann. 1276. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 526 :
Excepta successione sive l'Eschayda, quæ utrique dictarum partium posset inantea evenire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escheancia. Charta Archidiaconi Rem. ann. 1241. ex Tabulario S. Nicasii :
Nisi aliquid ratione dotis vel Escheancie reclamabunt.
Charta Curiæ Suess. ann. 1261 :
Tertiam partem totius hereditatis eorum et totius Escheancie, etc.
Rursus occurrit apud Miræum tom. 1. pag. 770.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escheeta. Homagium ann. 1205. apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 108 :
De portione, quæ me contingit de Escheeta Comitis Barri super Secanam, deveni homo ligius illustris dominæ meæ Blanchæ Comitissæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escheoites. Charta Commun. Divion. apud Perardum in Burgund. pag. 335 :
Dedi... omnes Escheoites in hominibus, quæ ad me venire debent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escheyta, infra in Evenimentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschoeta, apud Thomasserium in Biturig. pag. 123.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschoita, apud eumdem Thomass. pag. 732.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschoueta, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 487.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eschuta, in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 134. et alibi.
Espava seu Eschuta apum et quorumcumque animalium,
in Statutis S. Claudii ann. 1448.