« »
 
EULOGIÆ 2, EULOGIÆ 3, EULOGIÆ 4, EULOGIÆ 5.
[]« 2 eulogiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIAE1
2. EULOGIÆ vocabulo donati panes, qui in Ecclesia offerebantur ad Sacrificia, et benedicebantur, ex quibus pars aliqua seligebatur ad Christi corpus conficiendum. Germanus Patr. CP. in Mystica Theoria :
Ἡ δὲ προσφορά, ἡ ϰαὶ ἄρτος, ϰαὶ εὐλογία, ϰαὶ ἀπαρχή λεγομένη, ἐξ ἧς τὸ ϰυριαϰὸν σῶμα διατέμνεται, etc.
Distribuebantur autem eulogiæ istæ iis qui ob impedimentum quodpiam diebus festis et Dominicis communicare non erant parati, ex Decreto Pii PP. apud Burchardum lib. 5. cap. 28. et Concilio Nannetensi cap. 9. atque adeo ipsis Catechumenis, qui jus sumendæ Eucharistiæ non habebant : quibus id erat loco Sacramenti, vel etiam Sacramentum quoddam, uti appellat S. Augustinus lib. 2. de Peccat. remiss. cap. 26. laxiore videlicet notione, quia precibus sanctificabatur. Unde non desunt qui in Concilio Carthaginensi III. can. 5. quo vetatur per Paschales dies Catechumenis Sacramentum dari, Eulogias intelligi censent. Atque inde, panem illum ἀντίδωρον vocarunt Græci, quod vicem δώρου præstaret, hoc est, divinæ Eucharistiæ, quam δῶρον, et ἅγια δῶρα nuncupabant, ut in voce Munus, observamus. Vide Glossar. med. Græcit. in Εὐλογία, col. 437.
Distribuebatur, inquam, post Missam per Sacerdotem cunctis præsentibus, paulo ante dimissionem. Leo IV. Papa de Cura pastorali :
Eulogias post Missas in diebus festis plebi distribuite.
Liturgia S. Basilii :
Μετὰ τὴν εὐχὴν ἐξέρχεται ὁ ἱερεὺς, ϰαὶ στὰς ἐν συνήθει τόπῳ δίδωσι τὸ ἀντίδωρον, εῖτα ποιεῖ ἀπόλυσιν.
Et summa cum animi submissione et cultu ex manu Sacerdotis, oris osculo prius salutata recipiebatur. Cabasilas :
Οἱ γοῦν σὺν εὐλαϐειᾳ πάσῃ δέχονται, ϰαὶ ϰαταφιλοῦσιν τὴν δεξίαν, ὡς ἄν προσφάτως ἀψαμένην τοῦ παναγίου σώματος τοῦ Χριστοῦ σωτῆρος, ϰαὶ τὸν ἐϰεῖθεν ἁγιασμὸν, ϰαὶ δεξαμένην, ϰαὶ μεθαδοῦναι τοῖς φάνουσι πιστευομένην.
Quippe ait S. Augustinus lib. 2. de Peccat. remiss. cap. 26 :
Hic panis quamvis non sit Corpus Christi, sanctus est tamen, et sanctior cibis quibus alimur.
Unde θεῖος ἄρτος, divinus panis, dicitur Pachymeri lib. 5. Hist. cap. 8 :
Ἐν μεταλήψει τοῦ θείου ἂρτου, ὅν ἀντίδωρον λέγουσιν.
Atque inde, quemadmodum sacra Eucharistia, a jejunis manducabatur, et si quis jejunus non esset, et si acciperet, vicino porrigebat ad manducandum : quod etiamnum observari in Ecclesia Græca tradunt Allatius lib. 3. de Eccl. [] Occid. et Orient. consens. cap. 9. § 1. et Goarus ad Eucholog. De Eulogiis post Missam distributis agit etiam Pius Papa et Martyr lib. 2. Quinque libror. cap. 117. et ex eo Hincmarus in Capitulis Presbyteris suæ parochiæ datis ann. 752. cap. 7 :
Ut de oblatis quæ offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de panibus quos deferunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis, Presbyter convenientes partes incisas habeat in vase nitido et convenienti, ut post Missarum solennia, qui communicare non fuerunt parati, Eulogias omni die Dominico, et in diebus festis exinde accipiant, et illa unde Eulogias Presbyter daturus est, ante in hæc verba benedicat, et sic accepturis distribuat, etc.
Eadem habent Concilium Nannetense ann. 895. cap. 9. et Regino de Vita et conversatione Presbyter. cap. 61. Fundatio Monasterii S. Vincentii ad Lisbonam :
Factum est autem, ut populus ad Ecclesiam iturus, peractis Missarum solenniis, Eulogiis vel pane benedicto cuperet præmuniri. Ita enim quotidie consueverat.
Eulogiarum primam institutionem Synodo Antiochenæ sub Constantio celebratæ videtur adscribere Balsamon ad can. 2. sed illas antea in usu fuisse ex Scriptoribus constat. Vide S. Augustin. lib. 3. contra Petilianum cap. 16. Atque hæc quidem Eulogias publicas spectant, quæ scilicet populo post peractam sacram Liturgiam distribuebantur. Aliæ porro fuere
[]« 3 eulogiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 332c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIAE2
3. EULOGIÆ privatæ, quas Episcopi ac Presbyteri ultro citroque dabant et accipiebant, ab ipsis a quibus mittebantur, benedictione consecratæ, et ut plurimum panes ab iis benedicti, quo nomine interdum appellantur, ut a Flodoardo lib. de Pontificib. Roman. in Calixto pag. 603 :
Panem pro grato benedictum munere legat.
Qui quidem mittendarum ultro citroque ab Episcopis et Sacerdotibus Eulogiarum mos inde forte fluxit, quod olim Episcopi qui invicem communicabant, in communicationis indicium vicissim sibi Eucharistiam mitterent, ut testatur Eusebius lib. 5. Hist. cap. 26. quod postea vetitum in Concilio Laodiceno apud Balsamonem :
Περὶ τοῦ μὴ τὰ ἅγια εἰς λόγον εὐλογιῶν ϰατὰ τὴν ἑορτὴν τοῦ πάσχα εἰς ἑτέρας παροιϰίας μεταπέμπειν.
Unde Communicare se de Eulogia alterius, in Vita sancti Melanii Episcopi :
Post cujus (Missæ) celebrationem, antequam recessissent ab invicem, dedit eis beatus Pontifex in caritate cum Dei gratia et sua benedictione : Beatus vero Marsus præferens jejunium Dei caritati, et Eulogiam, qua communicare debuit, vilipendens, particulam quam acceperat a S. Melanio, in sinu suo cadere permisit.
Infra :
Post cujus absolutionem, mox versus est serpens in pristinam Eulogiam, quam assumens B. Marsus, gaudens se communicavit de ea, quod prius malo suo facere neglexerat.
Vita B. Stephani Abb. Obazinensis lib. 1. cap. 23 :
Et ex his, quæ sibi offerebat, Eulogias fratribus illis, prout poterat, exhibebat.
Eulogiæ vero, sive panes, sive cibi alii, in mensa ab Episcopis, Abbatibus, aut Sacerdotibus benedictione consecrabantur, ac postea distribuebantur, ut est in Vita S. Huberti cap. 12. Capitula Monachorum ad Augiam directorum cap. 7 :
Ut in refectorio facta benedictione veniant duo Presbyteri ad Abbatem frangentes panem, et dant ipsi Eulogiam cæteris fratribus, antequam accedant ad mensam.
[] Mittebantur etiam cum literis salutatoriis, quarum formulam exhibet Marculfus lib. 2. form. 42. 43. 44. ad quas pariter literas spectant Epistolæ 9. 10. et 11. ex iis quæ scriptæ sunt ad Desiderium Episcopum Cadurcensem apud Canisium tom. 5. Antiq. lection. Has Eulogias salutis appellat Gregorius Turon. in Vita S. Maurilii Episc. Andegav. cap. 8 :
Eulogias salutis sibi dari ab eodem fideliter postulavit : quas dum B. Sacerdos sanctificatas illi de more porrigeret, languor qui Monachum diutius fatigaverat,.... evanuit.
Has etiam attigit Poeta Christianus in Gratiarum actione pro susceptis Eulogiis, editus a Guill. Morellio :
Quid quod crebro etiam mittis pia verba salutis,
  Pluribus et donis hicque domique oneras.
Sic mea nunc redolet proles velut inclita rara
  Munera divino quæ benedicta cluunt.
De ejusmodi Eulogiis ac panibus benedictione consecratis agunt passim Scriptores, quos indicasse suffecerit : S. Basilius in Regula cap. 133. Paulinus in Epist. ad Alypium, et in Epist. ad Romanianum, S. Fructuosus in Regula edita in pace cap. 23. Regula S. Columbani cap. 10. Regula Magistri cap. 76. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 16. lib. 5. cap. 14. lib. 6. cap. 5. lib. 8. cap. 2. 20. lib. 10. cap. 16. de Gloria Confess. cap. 31. Fortunatus lib. 11. Poem. 8. 11. Hincmarus Remensis in Capitul. ad Presbyt. parochiæ suæ cap. 7. 16. Theophanes ann. 40. Theodosii junior. Additio 1. ad Capitula Caroli M. cap. 68. Flodoardus lib. 2. Hist. Remens. cap. 11. pag. 219. lib. 3. cap. 3. pag. 590. Vita sancti Thuribii Episcopi Cenomanensis num. 7. Vita S. Genovefæ num. 11. Vita sancti Salvii Ambian. num. 4. Vita S. Præjecti n. 6. Vita S. Melanii Episcopi, Vita S. Medardi cap. 7. Vita S. Sori Eremitæ n. 6. Medibardus in Miraculis S. Walpurgæ lib. 2. n. 3. Baudemundus in Vita S. Amandi n. 25. Vita S. Joannis Abbat. Reomaensis lib. 1. n. 13. lib. 2. n. 4. Petrus Damiani in Vita S. Romualdi n. 88. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 2. Ratherius Veronensis in Synodica ad Presbyteros pag. 262. Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 21. Patriarchium Bituricense cap. 30. pag. 37. etc. His addenda quæ in hanc rem congessere Baronius ann. 313. Albaspinæus lib. 1. Observat. Eccles. cap. 8. Pithœus ad Capitula Caroli M. Durantus lib. 2. de Ritibus Eccles. Haeftenus lib. 4. Disquisit. Monastic. tract. 7. disq. 4. Sirmondus lib. de Azymo cap. 6. Card. Bona lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 23. etc.
[]« 4 eulogiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIAE3
4. EULOGIÆ dicta præterea quævis munera, quæ offeruntur, non tam ex debito, quam ex convenientia : verbi gratia, lib. 1. Reg. cap. 25. 27. Quod Davidi ab Abigail offertur a Vulgato Interprete Benedictio, a LXX. Εὐλογία dicitur. In Regula S. Benedicti cap. 54. vetantur Monachi
a parentibus suis nec a quoquam hominum, nec sibi invicem Litteras, Eulogias, vel quælibet munuscula accipere, aut dare sine præcepto Abbatis
. His concinunt Acta Reformationis Monasterii Blankenau ann. 1420. apud Schannattum Diœces. Fuld. pag. 323 :
Prohibemus omnes vanas deductiones... et quod nullæ Eulogiæ sive litteræ dirigantur.
In Concilio Meldensi ann. 845. cap. 45. ubi prohibentur Episcopi munuscula a Presbyteris exigere, hæc verba adduntur :
Decet tamen Presbyteros cum voluntariis Eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos Episcopos.
Ita apud [] Leonem IV. PP. Ep. ad Episcopos Britanniæ cap. 3. non cogendos Presbyteros ad sacra Concilia Eulogias deferre statuitur ; ut apud Hincmarum Remensem in Capitulis ad Archidiaconos cap. 5. Eulogias nisi sponte oblatas a Presbyteris accipere vetantur iidem Archidiaconi. Eodem sensu ac significatu passim usurpatam vocem hanc pro munusculis quibusvis observare est apud Gregor. M. lib. 11. Ep. 49. Eginhard. Epist. 52. Theophanem pag. 84. Fortunatum in Vita S. Radegundis Reginæ lib. 2. num. 6. inter Acta SS. Benedict. sæc. 1. pag. 327. In Definitione Synodi II. Duziacensis de Doda Monacha cap. 2. etc. Pro eleemosynis vero habetur in Vita S. Wlmari Abb. num. 11 :
Sanctus vero Wlmarus indesinenter reficiebat eas (Sanctimoniales) inquiens : Abundanter ministrabit vobis Dominus alimentum, sicut per Evangelium pollicetur dicens :
Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis.
Sed sicut vir Domini prædixerat, ita sæpius contigit evenisse. Nam aliquando antequam exhortatio finiretur, tabella percutiebatur adnuntians Eulogias advenisse
. Occurrit rursus hac notione num. 13.
[]« 5 eulogiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 333b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIAE4
5. EULOGIÆ denique vox postmodum accepta pro munere debito, seu, ut tum loquebantur, pro dono coacto, vel pro quavis pensitatione vel præstatione, adeo ut in malam partem sæpe usurpetur. Polyptychus Floriacensis :
Unusquisque mansus ingenuilis et servilis debet in Eulogiis panes 6. ad carnem den. 2. etc.
Chronicon Virdunense Hugonis Flaviniacensis :
Ea lege ut ipsi quoad vivant, illo fruantur, et debitum synodale Ecclesiæ S. Mammetis solvant, paratam et Eulogias.
Charta Isaaci Lingonensis Episcopi in Tabul. Flaviniacensi :
Nostrum quoque memoriale et successorum Pontificum hujus sanctæ Lingonensis Ecclesiæ debito venerationis obsequio percelebrent, et debitum synodale, quod S. Mammeti debetur, paratas scilicet et Eulogias statutis temporibus persolvant.
Alia Roberti Episcopi Lingonensis ex Tabulario Cluniacensi Ch. 160 :
Ea videlicet conditione ut salvum et integrum in ea perseveret jus Lingonensi Ecclesiæ, suis scilicet temporibus, paratæ et Eulogiæ reddantur.
Chronicon Besuense pag. 524 :
Ut omnibus annis in corvata Monachorum jornalem unum de tritico, et alium de avena persolverent, et Eulogias, et in cera 2. denarios.
Et pag. 548 :
Et carroperam et censum cum Eulogiis.
Denique pag. 609 :
Archidiaconibus... debita servitia exhibeant, paratas et Eulogias suo tempore communiter persolvant.
Charta Udonis Episc. Tullensis ann. 1069. apud Hieronymum Vignerium in Hist. Alsat. pag. 128 :
Non hospitabitur Comes, nec inde accipiet ullum debitum vel servitium propter (i. præter) Eulogias et carratas vini quas ei dant officiales.
Charta Caroli Calvi apud Sanjulianum in Tornutio pag. 510 :
Exquirere... aut mansionaticum, aut paratam aut parafredum aut Eulogias non præsumant.
Tabular. Eccles. Augustodunensis ann. 937 :
Repererunt etiam in villa Frodolfenci mansos 4. vestitos et ingenuiles, quæ solvit Eulogias.
Primordia Calmosiacensis Monast. lib. 1. n. 4. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 1164 :
Cum his quoque (agris scilicet pratis, etc.) Eulogias, quas ex parte Ecclesiæ ipse Theodoricus et antecessor ejus consueverant accipere simul contradidit : videlicet porcum unius anni, denarios 12. et 12. panes, et tria receptacula in anno.
Adde Perardum in Burgundicis pag. 60. et [] Eginhardi Epist. 52. Vide Eulogium 2. et 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eulogiæ Synodales. Vide Synodalis census.
Eulogiarius, in Notis Tyronis pag. 192. Eulogiarum confector, aut donator.