« »
 
[]« Festuca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 453c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FESTUCA
FESTUCA, Fistuca, Signum et symbolum traditionis, vel translatæ possessionis, quam tradebat emptori venditor, aut qui modo quovis rei possessionem in alium transferebat. Frequentia autem hujus traditionis, ait Bignonius, ex facilitate descendit, quod Fistuca obviam sæpe occurrat. Charta Fulquini pro Monast. Gemblac. ann. 950. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 141. col. 2 :
Per hanc chartulam donationis sive per Festucam, (hanc villam) ad opus Sanctorum tradimus.
Et quidem ejusmodi chartis stipula seu Festuca, ut legitimæ essent, inserebatur, unde stipulatio dicta. Exstat in Tabulario Campaniæ Bibl. Regiæ pag. 535. Charta ann. 1258. qua Abbas Arreviarensis ex Bulla Apostolica :
Mercatores Romanos de bonis mobilibus Campsorum ubicumque possent in distractu Comitatus Campaniæ inveniri, Regis nomine, per traditionem cujusdam Apostolicæ Paleæ, secundum quod in tradendis possessionibus de consuetudine in istis partibus observatur.... investit.
Existimant alii, fistucam idem valere ac fustem, seu baculum, quo investituræ passim factæ leguntur ; Glossæ Latin. Gr. : Festuca, ϰάρφος, ῥάϐδος : qua sane notione hæc vox usurpata videtur, idque infra docemus in voce Fustis, et verbo Investitura, ubi de baculo. Ejusmodi est ligni frustum, longitudine semipedale et crassitudine unciale aut circiter, in Chartophylacio ecclesiæ Paris. asservatum, in cujus quatuor faciebus hæc insculpta habentur, teste D. Le Beuf tom. 2. Dissert. pag. 90 :
Ebrardus et Hubertus de Spedona villa, servi scilicet beatæ Mariæ Parisiensis per hoc lignum Fulconi decano rectum fecerunt in capitulo sanctæ Mariæ de conquestu antecessorum suorum, quem tenuerunt absque canonicorum permissione.
Quo quidem symbolo possessionem bonorum, quæ jure manusmortuæ ad ecclesiam pertinebant, [] dimittere se significarunt. Alii denique Francos nostros hac voce allusisse volunt ad stipulationem, de qua Jus Romanum, quam Isidorus lib. 5. Orig. a stipula deductam opinatur :
Veteres enim, ait ille, quando sibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, quam iterum jungentes sponsiones suas agnoscebant
. Scio, aliam a Varrone et JC. dari hujus vocis originem, de qua Menagius in Amœnitatibus juris pag. 401. 2. Edit. Certe eo respexisse recentiores, par est credere : siquidem traditiones interdum culmo, interdum stipulatione subnixæ dicuntur in veteribus aliquot Tabulis, uti in voce Culmus observamus. Vide Stipulatio. De Festuca egerunt Grimmius Antiq. Germ. pag. 121. sqq. et Haltaus. voce Halm, Glossar. German. col. 782.
Per Festucam Intercurrentem vel Intercedentem, etc. Id est per traditionem factam. Vide Lacina.
Festucam in Laisum (i. sinum) jactare, in Lege Salica tit. 48. Vide Laisus.
Cum Festuca fidem facere, Id est, tradita alteri parti festuca, in eadem Lege Salica tit. 52. § 2. et in Lege Ripuaria tit. 30. § 1.
Per suam Festucam se exutum facere, in Formul. veter. cap. 19. 39. 43. Placitum Childeberti III. Regis editum a Mabillonio :
Ut dum contra ipsa strumenta nihil habebat, quod diceret, nec quod apponeret, per sua Festuca se exinde (f. exutum) in præsenti dixit esse.
Vetus Notitia apud Perardum in Burgundicis pag. 32 :
Per Festucam... easdem res legaliter guarpiverunt.
Alia apud eumdem pag. 65 :
Et per festucam et fustum se per omnia exutum fecit.
Adde Probat. Histor. Vergiac. pag. 43. Chronicon Laurisham. pag. 59. Mabillonium tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 342. n. 19. etc. Projiciebatur nempe festuca in ejusmodi disvestionibus. Capitularia Caroli M. lib. 6. cap. 285. 370. :
Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis Sacerdotibus, et sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus funditus auferatur, profitemur omnes, stipulas dextris in manibus tenentes, easque propriis e manibus ejicientes, coram Deo et Angelis ejus, ac vobis cunctisque Sacerdotibus, .... nec talia facere nec facere volentibus consentire, sed magis Deo auxiliante resistere.
Ademarus Cabanensis pag. 164. de Carolo Simplice :
Congregati (Proceres Francorum) in campo more solito ad tractandum de publica regni utilitate, unanimi consilio, pro eo, quod ignavæ mentis erat idem Rex, Festucas manibus projicientes, rejecerunt eum, ne esset eis ultra senior.
MS :
Abés respons-moi, que fais-tu,
Qui jadis rompi le Festu
Au monde, etc.
Per Fistucam Werpire, Eadem notione, projecta nempe vel tradita fistuca, apud Marculfum lib. 1. for. 13. Charta Ottonis III. Imp. ann. 997. apud Hermannum Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphalici pag. 203 :
Et sicut mos est Laicorum, cum Festuca semet ab eo exuit prædio.
In Obituar. MS. Ecclesiæ Morin. p. 8. notatur quod prima die cujuslibet mensis Vicarii Ecclesiæ Morin. tenentur ire in Capitulum, et ibi resignare suos vicariatus per traditionem unius festucæ.
Per Fistucam commendare, dare, apud eumdem Marculfum lib. 3. form. 21. lib. 2. form. 4. []
Per Fistucam partiri, apud eumdem lib. 2. form. 14.
Sacramentum per Fistucam adhramire, in Formulis veter. cap. 2. Charta Chlodovei Regis ann. 692. apud Mabill. Diplom. pag. 474 :
Quod et ita per Fistuca visus est achranmisse.
Fistuca Nodata. Vetus Charta Longobardica apud Ughellum tom. 3. Ital. sacræ pag. 49 :
Omnia, quæ supra leguntur, legitimam facio vestituram per cultellum, Fistucum nodatum, wantonem, et wasonem terræ atque ramum arboris, me exinde foras expuli et werpivi, et absitum feci, et ipsius Ecclesiæ Monasterio ad proprietatem ad habendum concessi.
Adde pag. 51. 61. Charta ann. 997. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 116 :
Quam traditionem atramentario, penna et pergamena manibus suis de terra levatis, Lege Salica fecit per Fistucum nodatum, ramum arborum atque per cultellum et guasonem.
Oblatio facta S. Sepulcro in Jerusalem in manu Abbatis S. Victoris Massil. ex Archivo hujus Monasterii :
Petrus Notarius judex domini Imperatoris per wasonem terræ et Fistucam nodatam, seu ramum arborum, atque per cultellum et wantonem, seu wandaligine et sic per hæc cartula Lege mea Salica.
Occurrit eadem formula passim in Tabulario Casauriensi, in Charta Mathildis Comitissæ apud Franciscum Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 105. in aliis ann. 1109. et 1121. apud Chiffletium in Luminibus Salicis cap. 6. in aliis ann. 961. 1028. 1029. apud Chiezam in Hist. Pedemont. cap. 20. 21. et 39. Guichenonum in Probat. Hist. Sabaud. pag. 18. 21. 23. etc.
Exfestucare, Idem quod Festucam tradere, abjicere, rem abdicare, Déguerpir, Leodiensibus, Effestuer, quod qui rei dominium in alterum transferebat, aut illius juri renunciabat, Festucam seu stipulam possessori tradebat in signum dominii translati, vel eam in terram projiciebat, tanquam re, quam in alium transferebat, se exueret. Adelbertus Abbas Heindenheimensis :
Omnibus ergo Canonicis usque ad unum Episcopo consentientibus et præbendam pro Deo et pro denominata recompensatione Exfestucantibus.
Adde pag. 353. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandr. n. 65 :
Fidem et hominia, quæ hactenus vobis servavimus, Exfestucamus, damnamus, abjicimus,... finita responsione ista, arreptis festucis, Exfestucaverunt illorum hominum fidem, etc.
Adde n. 141. 152. Cæsarius lib. 2. Miracul. cap. 12 :
Miser juvenis a villico persuasus, creatorem suum ore suo negavit, manu Exfestucavit, diabolo homagium faciens.
Charta Conradi Imp. ann. 1143. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 158 :
Potestatem, quam jure advocatiæ super ministeriales Ecclesiæ Frisingensis habere videbatur.... secundum consuetudinem Curiæ omnino Exfestucavit.
Charta Manassis Episc. Lingonensis ann. 1186. in Tabulario Monasterii Albæripæ lib. 2 :
Nihil sibi de omnibus retinens, sed omnia Exfestucans.
Vetus Charta ann. 1231. apud Duchesnium in Hist. Guinensi pag. 497 :
In manu mea.... legitime resignavit et Exfestucavit.
Vide pag. 74. Occurrit passim, in Chron. Abbat. S. Trudon. lib. 11. pag. 483. lib. 12. pag. 506. apud Othon. Frising. lib. 7. Chr. cap. 24. de Gest. Frider. lib. 1. cap. 6. Ægidium Aureæ Vall. in Episcop. Leod. cap. 14. et 21. Albertum Aq. lib. 5. cap. 35. Anonymum in Miracul. S. Ursmari per Flandr. n. 12. in veteribus Chartis apud [] Bollandum 6. Feb. pag. 920. Duchesnium in Hist. Guin. pag. 58. 131. 182. 499. in Chron. Andrensi pag. 379. etc. Cum Exfestucatione werpire, in Charta Desiderii Episc. Morin. ann. 1177. apud Malbrancum lib. 10. de Morin. cap. 29. et 37. et in Tabulario S. Bertini. Vide Gallandum lib. de Franco alodio pag. 325. 326. Scribitur et Effestucare apud Buschium in Chron. Windesem. lib. 1. cap. 17. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voc. Verschiessen et Sich Verschiessen, col. 1884. supra voces Effestucare et Effestucatio suis locis.
Festucare, Idem quod Exfestucare. Charta ann. 1151. apud Duchesn. in Hist. Guin. pag. 667 :
Ac legitima donatione tradidimus, coram his testibus Festucavi, etc.
Charta Philippi Comitis Flandriæ ann. 1159. in Tabulario Monasterii S. Bertini :
Triginta septem mensuras, quas a me tenebat, in manus meas reddidit et Festucavit.
Gerardus in Vita S. Adalhardi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 353 :
Nihil potuisti sine Dei permissione : modo utamur Dei jussione :
Dimittite, inquit, et dimittemini ;
quod ego primus faciam, vos me sequimini. Fit sine mora ab omnibus
 :
Festucantur omnia.
Infestucare, in possessionem mittere, adheritare. Charta ann. 1300. in Hist. Guinensi :
Par l'enseignement et le jugement des hommes devant dis, nous fumes adheritez, et li dis Hues desheritez : et enwerpi et Enfestuca une fie, autre et la tierche, si que n'y en eut, ni retient, et nus en fumes enheritez bien et à loi, etc.