« »
 
FIRMA 2, FIRMATIO 1, FIRMATIO 2, FIRMATIO 3, FIRMATIO 4, FIRMATIO 5, FIRMATIO 6.
[]« 2 firma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 504c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMA2
2. FIRMA, Scriptoribus Anglicis, Convivium, cœna, et omnis denique mensæ apparatus, exponitur : voce a Saxonico feorm, vel feorme, victus, cœna, cibarium, prandium ; unde feormian, cibum præbere, convivio excipere. Henricus Huntindonensis lib. 6. pag. 367 :
Tosti igitur furibunde discedens a Rege et a fratre suo, perrexit ad Hereford, ubi frater suus corrodium regale maximum paraverat : ubi ministros fratris sui detruncans, singulis vasis vini, medonis, cervisiæ, pigmenti, morati, siceris, crus humanum, vel caput, vel brachium imposuit : mandavitque Regi, quod ad Firmam suam properans cibos salsatos sufficienter inveniret, alios secum deferre curaret.
Eadem verba habent Matthæus Westmonaster. Ranulfus Cestrensis, et Henricus Knyghton. Brompton. vero aliis rem explicat :
Mandavitque Regi, quod ad Festum suum properans, cibos salsatos sufficienter inveniret, etc.
Trevisa, qui Ranulfum Anglice vertit, tho his Feste etiam habet. Clarius Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 514 :
Verum postquam tuta sunt opinati, conviviis provincialium, quæ vulgo Firmam appellant, illecti, ad terram egrediuntur, ambo Comites ex improviso eos invadunt, epulas cruore confundunt, etc.
Atque ita capiendam hanc vocem in Domesdei, ubi crebro occurrit, censet Spelmannus :
Comes Meriton Borne T. R. E. (id est : tempore Regis Edwardi) reddebat Firmam unius noctis.
Alibi :
Tempore Adeldredi patris Regis Edwardi reddebant hæc tria maneria dimidiam Firmam noctis.
Rursum :
Reddit Firmam trium noctium, hoc est, 100. libr.
Ibidem :
Tunc reddidit hoc manerium 10. noctes de Firma, modo 100. libras ad pondus, et 100. solid de gersuma.
Alio loco :
Reddebat unum diem de Firma, et valebat 95. libr. 6. den. et post valuit 50. libr. modo 3.
Alibi :
Hæc tria maneria... reddunt Firmam unius diei... de hoc manerio ablatæ sunt terræ, quæ redd. Canonicis T. R. E. Firmam 4. septimanarum.
Ubi Firma noctis, pro cœna, ut Firma diei, pro prandio : Firma denique 7. septimanarum, pro pastu tantidem temporis videtur usurpari : ita tamen ut ejusmodi pastus, quemadmodum nostris dicuntur, in redditus pecuniarios interdum conversos fuisse, ex laudatis locis liquido appareat. Quæ quidem priscum morem, qui in Anglia diutius perstitit, arguunt, annuos prædiorum redditus non ad certam duntaxat annonariam, sed ad rerum, quæ ad victum conducunt, præstationem redigendi. Sic tamen ut non pro libito imponerentur ii a dominis prædiorum, sed specierum, quas quilibet agri modus deberet, numerus vel qualitas Legibus præscriberentur. Quippe Ina Rex in suis Legibus cap. 70. statuit, ut ex 10. hidis terræ, seu aratris vel carrucatis, exhiberentur
mellis dolia 10. panes 300. cervisiæ Wallicæ, i. potentioris ambræ 30. cervisiæ tenuioris ambræ 30. boves adulti 2. aut verveces 10. anseres 10. gallinæ 20. casei 10. butyri ambra 1. salmones 5. fodri seu pabuli libræ 20. [] anguillæ 100.
Quod si hæc ad unam hydam seu carrucatam reducantur, erunt pro qualibet, mellis dolium 1. panes 30. vervex 1. gallinæ 2. anguillæ 10. etc. Hæc porro in Anglia obtinuere etiam post Normannorum ingressum, atque adeo usque ad Henricum II. quod potissimum discere est ex libro Scacarii Anglici, cujus auctor creditur Gervasius Tilleberiensis, Marescallus Arelatensis, cujus etiam liber exstat de Otiis Imperial. MSS. Locum a Spelmanno, verbo Firma, et Seldeno in Notis ad Eadmerum, descriptum, cum rem haud adeo tritam doceat, hoc loco perinde describimus :
Sicut traditum habemus a patribus, in primitivo Regni statu post conquisitionem, Regibus de fundis suis non auri vel argenti pondera, sed sola victualia solvebantur, ex quibus in usus quotidianos domus Regiæ necessaria ministrabantur : et noverant, qui ad hoc deputati fuerant, quantum de singulis fundis proveniebat. Cæterum ad stipendia et donativa militum, et alia necessaria de placitis militum vel conventionibus, et ex civitatibus, vel castellis (a quibus agricultura non exercebatur) pecunia numerata succrescebat. Toto igitur Regis Willelmi tempore, perseveravit hæc, intitutio, usque ad tempora Regis Henrici filii ejus : adeo ut viderim ego ipse quosdam, qui victualia statutis temporibus de fundis Regiis ad Curiam deferri viderint. Certumque habebant Officiales domus Regiæ, a quibus Comitatibus triticum, a quibus diversas species carnium, vel equorum pabula, vel quæque necessaria debebantur. His vero solutis secundum constitutum modum cujusque rei, Regii Officiales computabant Vicecomiti, redigentes in summam denariorum :
Pro mensura, scil. tritici ad panem centum hominum solid. unum.
Pro corpore bovis pascualis solid. unum.
Pro ariete vel ove iiii. den.
Pro præbenda 20. equorum similiter iiii. den.
Succedente vero tempore cum idem Rex in transmarinis et remotis partibus, sedandis tumultibus bellicis operam daret, contigit ut fieret sibi summa necessaria ad hæc exempla numerata pecunia. Confluebat interea ad Regis Curiam querula multitudo colonorum, vel (quod gravius sibi videbatur) prætereunti frequenter occursabat, oblatis vomeribus in signum deficientis agriculturæ. Innumeris enim molestiis premebantur occasione victualium, quæ per plurimas Regni partes a sedibus propriis deferebant. Horum igitur querelis inclinatus Rex definito magnorum concilio destinavit per Regnum, quos ad id prudentiores et discretiores cognoverat, qui circumeuntes et oculata fide fundos singulos perlustrantes habita æstimatione victualium, quæ de aliis solvebantur, redegerunt in summam denariorum. De summa vero summarum, quæ ex omnibus fundis surgebat in uno Comitatu, constituerunt Vicecomitem illius Comitatus ad Scaccarium teneri, addentes, ut ad scalam solveret, hoc est, propter quamlibet numeratam libram 6. den. Rati sunt enim tractu temporis, de facile posse fieri, ut moneta tunc fortis, a suo statu decideret. Nec eos fefellit opinio : unde coacti sunt constituere, ut Firma maneriorum non solum ad scalam, sed ad pensum solveretur.
Firmatio, Ciborum suppeditatio, ad mensam admissio. Leges Inæ Regis Westsax. cap. 34. apud Bromptonum :
Si cirliscus homo forisbanniti Firmationis [] accusetur, per suam ipsius weram neget.
Editio Saxonica cap. 29. habet feorminge : ubi Lambardus ita vertit :
Paganus si accusetur fugitivo subministrasse cibum, etc.
Apud Somnerum feorming et feornuong, est cibariorum exhibitio.
Firma, in Vitis Abbatum S. Albani sumitur pro quadam pecuniæ portione, quæ forte vice cibariorum exsolvitur, uti supra observatum. Pag. 36 : Habemus igitur de maneriis nostris 53. Firmas : Firmam vocamus 46. solidos. Tot ergo habemus Firmas, quot sunt septimanæ in anno, et unam in antecessum, quæ hoc modo proveniunt. Qualibet hebdomada 46. solidos recipiunt Cellarii nostri, etc. Observat porro Somnerus in Glossario Saxonico, ab ejusdmodi firmis Anglicis inditum nomen firmæ villis vel prædiis elocatis.
[]« 1 firmatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 508c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMATIO1
1. FIRMATIO, Fidejussio, promissio Instrum. ann. 1335. apud Ludewig. tom. 5. pag. 603 :
Si... dictus Dominus Casimirus Rex Poloniæ... sex millia marcarum eo modo, quo debet, eidem Domino Regi Boemiæ vel filiis ejus non solverit, aut conditiones seu obligationes pro ipsa solutione factas, Firmationes in specialibus literis contentas et expressas non fecerit, nec conpleverit.
Vide Firmitas 1.
[]« 2 firmatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 508c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMATIO2
2. FIRMATIO, Idem quod infra Firmitas 3. Præceptum Ludovici Pii tom. 1. Capitul. col. 680 :
Et ut hæc auctoritas... firmiorem obtineat vigorem, et deinceps inconvulsa valeat perdurare, duas inde pari tenore conscriptas Firmationes fieri jussimus.
[]« 3 firmatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 508c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMATIO3
3. FIRMATIO, Arx, castrum munitum. [] Litteræ ann. 1224. in Hist. Mediani Monast. pag. 313 :
Quod ego Albertus in Firmatione dicti montis salvus non essem, Dux mihi concessit licentiam Altampetram refirmare.
[]« 4 firmatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 509a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMATIO4
4. FIRMATIO, Vox venatica, qua significatur tempus quo ultima fetura grandescit viribusque firmatur. Instrum. ann. 1240. apud Madox Formul. Anglic. pag. 304 :
Noveritis quod ego Herebertus dedi et concessi pro me et hæredibus meis, D. Hereberto filio Matthæi..... tres damas tempore pinguedinis in parco meo de Betthameton, et tres damas tempore Firmationis.
Vide Ferinesona.
[]« 5 firmatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 509a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMATIO5
5. FIRMATIO, Ciborum suppeditatio. Vide in Firma 2.
[]« 6 firmatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 509a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMATIO6
6. FIRMATIO, Fides, fiducia, Gall. Assurance. Chron. Andr. Danduli ad ann. 1312. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 498 :
Aliter cognoscemus expresse quod verba vestra nullum dant effectum, nec aliquam Firmationem ; sed quod astute unum ore dicitis, et corde aliud cogitatis.