« »
 
FORTIA 1, FORTIA 2, FORTIA 3, FORTIA 4, FORTIA 5, FORTIA 6, FORTIA 7, FORTIA 8.
[]« 1 fortia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA1
1. FORTIA, Forcia, Potestas, dominatus. Leges Hen. I. Reg. Angl. cap. 86 :
Non est eis imputandum, qui tenuerint viam suam, et recedent ab illis, si per omnia se allegient, quod nec consilium eorum, vel auxilium sit in Forcia ipsa.
Sanutus lib. 3. part. 11. cap. 9 :
Redditisque captivis, sive in Fortia essent Soldani, sive ejus filii Conradini.
Et cap. 11 :
Et quod nullatenus vel seipsum ponat sub imperatoris Fortia.
Ita Cortusiorum Historia lib. 7. cap. 18. 20. Regimina Paduæ ad ann. 1317. apud Murator. tom. 8. col. 430 :
De mense Augusti accepta fuit civitas Ferrariæ de manibus tyrannorum, qui eam tenebant pro Rege Roberto... et posita fuit in Forciam et dominium dominorum Marchionum Raynaldi et Azii et Obici.
Occurrit eadem notione in Annalibus Genuensibus Bartholamæi Scribæ lib. 6. ad ann. 1242. et ad ann. 1244. etc. Charta ann. 1313. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. pag. [] 222 :
Et si quo tempore aliquis ipsorum in imperii Fortiam devenerit, sibi extremum furcis supplicium inferatur.
In Forcia alicujus esse. Vetus Inquesta, in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 114 :
Et dictus Gasco in illa emenda non percipiebat, excepto quod servientes Domini Regis et servientes ejusdem Gasconis aliquem caperent insimul ad forisfactum in foresta, in Forcia erit ipsi Domino Regi, et Præpositus medietatem emendæ habebit.
Et fol. 118 :
Juraverunt.... quod ballia Episcopi Aurelianensis... non durat nisi usque ad pontem Albeæ, neque Episcopus neque Præpositus ejus habet prisiam extra, neque Forciam.
[]« 2 fortia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 572b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA2
2. FORTIA. Forcia, Violentia, vis, Gall. Force. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 10. § 1 :
Ut patrem suum dehonestare voluerit per consilium malignorum, vel per Fortiam, etc.
Tit. 11. cap. 5 :
Si cui Deus Dederit Fortiam et victoriam. Fortiam facere alicui,
vim inferre, in Lege Ripuar. tit. 11. § 3. Forcia hostilis, militaris, in Lege Bajw. tit. 2. cap. 5. § 1. Capitulare Saxon. ann. 797. cap. 1 :
Ut raptum et Fortiam nec incendium infra patriam quis facere audeat.
Lex Longob. lib. 3. tit. 12. § 5. Guido 3. :
Nemo Comes... aliquid per vim exigat, præter quod constitutum Legibus est : sed neque per suam Fortiam in mansione arimanni se applicet, etc.
Concilium Duziac. primum :
Eam sua factione et quasi per Fortiam et non per justitiam vindicare curavit. Per Fortiam auferre, invadere, abstrahere,
apud Marculfum lib. 1. form. 27. 28. in Chronico Farfensi pag. 656. et apud Philippum Abbat. in Vita S. Amandi num. 71. Vide Capitulare Carlomanni tit. 1. cap. 11. Joannem VIII. PP. Epist. 71. 140. Ottonem Morenam de Gestis Friderici II. apud Baron. ann. 1167. Anecd. Marten. tom. 1. col. 953. ubi Foreia perperam incuria Librarii, et col. 967. et 968. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fors, Eadem notione, Damnum, injustitia. Testamentum Jacobi Aragon. Reg. ann. 1272. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1141 :
Item, volumus et mandamus, quod omnis Fors et injuriæ nostræ, quibus obnoxii tenemur, et veræ apparuerint, restituantur de plano per dictos manumissores... secundum Deum et forum pœnitentiæ, illis videlicet quibus dictas injurias fecimus, vel hæredibus eorumdem ipsis manifeste ostendentibus ipsas injurias.
Sed ibi legendum Tors.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forsia, Eodem significatu, in Libello supplici Carolo M. per S. Maurontium Massil. Episc. oblato ex Archivis S. Victoris Massil.
P. Carpentier, 1766.
Forche, eadem acceptione, in Charta ann. 1296. ex Chartul. 23. Corb. :
Et se en ce faisant aucuns leur fait rescousse ou Forche, ly devantdits religieux ou leurs commans ne porront contreforchier, ainz trairont au maieur et as jurés pour la Forche oster. Pourforcement,
eodem sensu. Charta ann. 1288. ex Tabul. episc. Paris. :
Monseigneur Jehan Grapin de Nulli chevalier afferma et requenut en droit lui de sa bonne volenté, sanz nul Pourforcement, etc.
Hinc Forsage, pro vi puellæ illata ejusque defloratione, in Lit. ann. 1335. ex Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 118 :
Comme à la requeste de nostre procureur eust esté amené prisonnier à Paris Guillaume Manigo chevalier, sires de Surgieres, pour la cause d'un Forsage, que l'en disoit que ledit chevalier avoit faist en la personne Philippe Damelle, laquelle il avoit prise et ravie par li et par ses complices, et deflourée à force [] et contre sa volenté.
Unde Enforceur de femmes, in vet. Consuet. Franciæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forcialiter, Per vim, coacte, Gall. par Force. Notitia judicati ann. 850. in Append. ad Marcam Hispan. col. 783 :
Tunc ego Leo reclamavi me ante suprascriptos quod Forcialiter ipsa professione Sperandeo hic protulit ad relegendum, et voce de isto Leo Forcialiter eum fecisse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forciare, Vim inferre, Gall. Forcer. Statuta Montis Olivi diœc. Carcasson. ann. 1231. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 967 :
Item, quod nullus inhabitans villam prædictam possit vel debeat ab aliquo capi vel Forciari, vel pignorari infra terminos jurisdictionis Monasterii.
Forciatum laborerium, in Contract. datior. Bergom. lib. 2. cap. 88. Galli diceremus, Ouvrages forcés ; quod corvatis quæ a subditis et vassallis exiguntur maxime convenit. Vide Forcare.
Fortia Frisca, Spelmanno dicitur Vis recenter illata : inde assisa Friscæ Fortiæ datur, ubi dissaisitus in civitatibus et burgis infra 40. dies queritur. Vide Abbreviat. Placit. pag. 337. 14. Edw. II. Kanc. rot. 150. Gallis Frés, et Freschement, est recens, recenter. Vide Fraustus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortia Magna et Parva, Arvernis, Forca petita et grant, Gall. Grande et petite Force. Nova Gall. Christ. tom. 4. col. 608. Henricus de Vergeio scripto Diplomate ann. 1246. testatur se Hugoni Episcopo Lingonensi reddidisse domum suam de Fontanis,
Jurabilem et reddibilem ei ad Magnam Fortiam et ad Parvam ... ad voluntatem suam faciendam, et de ea sicut placuerit ordinandum. Ballivus vero meus et homines dictæ villæ fidelitatem ei fecerunt et juraverunt sicut domino suo. Ad parvam vim et ad magnam
, in Charta ann. 1229. apud Duchesn. in Probat. Hist. Vergiac. pag. 173. Baluzius tom. 2. Hist. Arvern. pag. 260. ex Archivis Ecclesiæ Brivat. :
Conqueritur P. de Serrant Canonicus Brivatensis sindicus seu actor a Willelmo de Turre Præposito et Capitulo Ecclesiæ Brivat. constitutus nomine eorumdem ... de nobili viro Guillelmo Comite filio quondam Delfini, qui injuriatus eisdem super eo quod castra veteris Privatæ et sancti Illidii, quæ a Capitulo Brivatensi tenebat in feodum, et tenet juratbles et rendables ad at et sans at, irats et pagas, à petita Força et à grant, et ipsemet hoc totum promisit et juravit et alia vice reddidit, requisitus ad mandatum Capituli Brivatensis supradicti, et requisitus postmodum a Capitulo eodem et mandato ejusdem et pluries, reddere recusavit.
Quæ a dominis superioribus inferiores seu vassalli tenebant castra, ea, cum opus erat, ut tempore belli, reddere cogebantur duplici ratione, vel Forcia majori, vel minori. Hæc patentes erant domini superioris litteræ, quibus visis vassallus castrum in feodo tentum tradebat in manus bominum domini feodalis ; illa vero cogebantur homines ipsius vassalli, si forte detrectaret castrum reddere, auxilio esse principali domino, omnium bonorum multatione puniendi, si debitam opem recusarent. Vide Feudum reddibile.
P. Carpentier, 1766.
Rectius hæc formula in voce Vis 2. exponitur de majori vel minori comitatu, quocum castrum vassalli ingredi proponit dominus principalis. Cui interpretationi rursum favet quod legitur, A grant puissance et à petite, in Pacto inter Carolum VI. reg. Franc. et Brun de Ripeupierre milit. dom. de Guiespar ann. [] 1386. ex Reg. 129. Chartoph. reg. ch. 164. Vide infra in Vis 2.
[]« 3 fortia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 573a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA3
3. FORTIA, Forcia, Munitio, Fort, Forteresse. Guillel. de Podio Laurentii cap. 30 :
Cum cunctis villis et Fortiis, quæ erant sub ejusdem castri dominio, in quibus erant 20. Fortiæ, vel infra, etc.
Adde cap. 20. Charta Oldegarii Episc. Barcinon :
Retinemus omnes decimas ... domorum videlicet et villarum, castrorum et Fortiarum, quæ ibi sunt.
Vide Hist. Episcopor. Lodovens. pag. 218. et Garieffum in Episcopis Magalon. pag. 95. 134. 176. 198. Instrument. ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 834 :
Item, nullus in terra Comitis quæ subest ditioni ac potestati suæ attentet firmare de novo, aut reædificare castrum vel Fortiam quæ diruta sunt, sine assensu Comitis.
Quod non semel ibidem recurrit. Vide Bartholom. Scribam lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1242. et alibi. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Fortia, pro Carcer. Stat. Montisreg. pag. 30 :
Tenere debeat arrestum in Fortia curiæ præsentis civitatis, donec ipsum computum fecerit.
Stat. crimin. Saonæ cap. 4. pag. 6 :
Si vero non impetratis litteris serenissimi senatus ad defensiones, aliquo modo pervenerint in Fortiis justitiæ, etc.
Vide supra Força 4.
Refortiuncula, Parva munitio. Thomas Walsinghamus ann. 1317 :
Ad Walterum de Seby suæ consortem malitiæ se contulerunt, qui in Refortiuncula sua de Horton latens, vicinis similem injuriam referebat.
Forcaiadella, Eadem notione, in Charta Hispan. in Histor. Segoviensi cap. 19. § 9.
Fortiare, Munire, Fortifier. Castella firmata et Forciata, in Charta apud Bromptonum, munitiora facta. Moret. in Antiquit. Navarræ pag. 593 :
Pergat cum eo in unum super ipsos castellos capiendos, quos tenet Sancius Ramirez Forciatos Regi Sancio Garsiæ.
Hinc
Infortiare. Charta Raimundi Comitis Tolosæ in 30. Regesto Archivi Regii Ch. 121 :
Ita etiam quod nos nec dictam villam Inforciare poterimus.
Vincentius Belvac. lib. 32. cap. 98. de Damiata :
Erat quoque civitas ipsa ... fortissima, multumque, postquam alias capta fuerat, Infortiata.
Charta Ludovici Regis Franciæ ann. 1228. apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 334 :
Sex millia marcharum solvet ... ad muniendum, Infortiandum, et custodiendum castrum Narbonense.
In alia ibid. pag. 355 :
Speluncæ Infortiatæ.
Gesta Philippi III. Reg. Franc. pag. 547 :
Igitur post deditionem urbis Gerundensis, Rex Franciæ eamdem reparari et Inforciari præcipiens, etc.
Ita hac notione in Charta ann. 1230. in Probat. Hist. Drocens. pag. 259. Enforceur de femmes, in veteri Consuetudinario Franciæ. Vide Infortiare, etc. suis locis.
Placitum Inforciare est, cum ad illud peragendum plures judices conveniunt : Renforcer la Cour. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 29 :
Si justitiam sine judicio dimittant, (judices) sed summonitis terrarum dominis Inforcietur Placitum termino competenti, si fuerint, vel non fuerint antea summoniti, etc.
Et cap. 33 :
Si quis in curia sua, vel in quibuslibet agendorum locis placitum tractandum habeat, convocet Pares et vicinos suos, ut Inforciato judicio gratuitam, et, cui contradici non possit, justitiam exhibeat.
Fortificare, Munire. Fortifier, ἰσχυρίζειν, in Onomast. Gr. Lat. Occurrit in Hist. Cortusior. lib. 5. cap. 3. etc. Chron. Andr. Danduli apud Murator. [] tom. 12. col. 487 :
Armis et hominibus munierunt, levaverunt pontem, et se Fortificaverunt in Rivoalto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortificatio, Munitio, Fortification nostris. Charta ann. 1389. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 185 :
Quod cives et habitantes sunt multum onerati ex subsidiis regiis quæ subeunt, et ex facto Fortificationis ejusdem civitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortificare. Confirmare, roborare, Fortifier. Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1099 :
Ut paventes animos Germanorum Fortificaret de suorum agmine.
Ibid. col. 1131 :
Ad accendendum et Fortificandum eos in prœlium.
Forcelletum, Munitiuncula, castelletum, Petit Fort, Forcelet, in 1. Statuto Westmonasteriensi cap. 17. Fortelet, apud Brittonem cap. 20. Fleta lib. 1. cap. 20. § 119 :
De his, qui fugaverint averia ad castra vel Forcelleta, et ea ibi detinuerint.
Adde lib. 2. cap. 47. § 1. et Knyghtonum ann. 1342. pag. 2581. Forciletum, eidem Knyghtono ann. 1342.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forticulum, Eadem notione. Processus de S. Catharina Senensi apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 1265 :
Eidem Virgini (Catharinæ) quoddam Forticulum modicum extra civitatem Senarum constitutum pro ædificando uno Monasterio tradidit.
Fortalitium, Munitio, arx, castrum, nostris, Fort, Forteresse. Wil. de Podio Laurentii cap. 85 :
Et eis Fortalitia tradebantur, et ad suam dabant obsides voluntatem.
Chronicon incerti auctoris, editum a Catello, ann. 1226 :
Consules occurrebant, et Regi Fortalitia tradebant.
Elinhamus Prior de Leuton, in Gestis Henrici V. Regis Angl. ann. 5 :
Ad Fortalitii facti murique cacumen,
Hostes portabant dolia, ligna, petras.
Occurrit non semel apud Ericum Upsaliensem in Hist. Suecor. Charta ann. 1312 :
Ponere (vexillum) in turri seu Fortalitio dicti castri. Domus Fortalitii,
in Charta Guidonis Abb. ann. 1200. tom. 1. Macer. S. Barbaræ Lugdun.
Fortalitia, Eadem notione, occurrit passim in Hist. Cortusiorum lib. 1. cap. 15. 18. lib. 5. cap. 3. lib. 7. cap. 18. etc. apud Sanutum lib. 2. part. 2. cap. 6. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortareza, in Charta ann. circ. 1173. tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 1074.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortaricia. Chron. S. Medardi Suession. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 791 :
Anno 1210. muri et Fortaricia Ecclesiæ S. Medardi facta sunt.
Occurrit etiam apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 498.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortecia. Regimina Paduæ ad ann. 1336. apud Murator. tom. 8. col. 442 :
Fecit unam magnam Forteciam et ibi stetit cum toto suo exercitu.
Pactum ann. 1126. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 442 :
Hæc duo castella dono vobis cum ipsis suis Forteciis, quæ ibi hodie sunt, et in eorum terminiis factæ fuerint. Fortelesse
sæpius, pro Forteresse, in Lit. ann. 1361. ex Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 45. v°. et 46. r°. Fortresche, in Ch. ann. 1340. ex Chartul. 23. Corb.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forteda. Sponsalitium Adalmodis Comitissæ ann. 1056. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1109 :
Dono tibi omnia castra et castella et Fortedas quæ in prædicto comitatu sunt vel erunt.
Adde coll. 1153. 1154. 1158. et 1160.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortelesia, in Charta ann. 1239. apud Thomasserium in Biturig. pag. 86.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortelicia, apud Duchesnium Hist. [] Norman. pag. 1055. D. Brussel de Feud. usu tom. 1. pag. 384. et Murator. tom. 12. ex Chron. Domin. de Gravina col. 568.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortellicium, in Charta Caroli Reg. Franc. et Siciliæ ann. 1497. et in altera Johannæ Reginæ Siciliæ ex Cod. MS. Bibl. Coislin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortellitia, in Actis SS. Maii tom. 5. pag. 378.
P. Carpentier, 1766.
Fortera, Eadem notione. Charta ann. 1161. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 579 :
Ita ut deinceps ipsum castrum, neque Forteram seu Forteras, quæ amodo ibi erunt, vobis non aufferamus.
Forterescia, Forteressia, Annal. Victor. MSS. ad ann. 1304 :
Flandrenses autem astute fecerant quasi munitionem de suis curribus et quadrigis..... Franci plures de Flandrensibus occiderunt, et adhuc plures occidissent, nisi fuisset prætacta Forterescia de curribus.
in Tabul. Fossatense fol. 36. et in Litteris ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 880 :
Theobaldus Comes Campaniæ tradidit mihi castrum Portuense, Forteressiam scilicet et proventus. Forteressa,
apud Rymer. tom. 8. pag. 410.
P. Carpentier, 1766.
Fortesa, Forteza, Pari intellectu. Pactum ann. 1111. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 379 :
Castrum Appamiarum cum Fortesa, et Fortesas quæ modo ibi sunt, etc. Forteza,
in Homag. ann. 1132. ibid. col. 454.
P. Carpentier, 1766.
Fortesia, Fortessia, Eadem acceptione, in Charta ann. 1124. ibid. col. 427. et in alia ann. 1126. col. 432.
P. Carpentier, 1766.
Fortetia, Eodem significatu. Charta ann. 1231. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. pag. 152 :
Item promiserunt et juraverunt dare castrum Camparenæ et suas Fortetias et munitiones omnes cum guarnimentis.
P. Carpentier, 1766.
Fortherotia, Idem Charta Guill. dom. Salionis ann. 1281. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 18. v° :
Accepi.... feodum domus et Fortherotiæ et fossatorum et pertinentiarum domus domini Bartholomei de Villacomitis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forteria, vel Forterium, inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1003.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortialitium, in Charta ann. 1282. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forticia, in Annal. Genuens. Bartholomæi Scribæ lib. 6. ad ann. 1229. Fortitia, alibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortilicia, apud eumdem ad ann. 1227. et alibi. Fortilicium, ad ann. 1249. in Chron. Andr. Danduli, et apud Rymer. tom. 13. pag. 95. 96. etc. Vide Fortilecia, suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fortiligatum. Litteræ ann. 1523. apud Rymer. tom. 13. pag. 797 :
Castra, maneria, Fortiligata, etc.
Fortitium, Arx, castrum, Fort. Testamentum S. Fulcranni Episc. Lodovensis :
Et in villa, quam dicunt Fodinas, Ecclesiam, quæ fundata est in honorem S. Mariæ, cum ipsa turre, et cum ipsis Fortitiis, quæ modo sunt, et in antea erunt.
Fortitudo, Castrum, munitio. Will. de Podio Laurentii cap. 46 :
Interceptis subito excubiis illam Fortitudinem occuparunt.
Tabularium Lascurrense, apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 15. n. 1 :
Tulit illum honorem de Murel S. Mariæ cum Fortitudine sua, et tenuit eum in vita sua.
Charta ann. 1125. apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 188 :
Excepta medietate civitatis de Avenione, et de castro et Fortitudinibus, quæ ibi [] sunt, vel erunt de territorio, etc.
Adde Vitam S. Anselmi Lucensis Episc. n. 71. Bartholom. Scribam lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1227. Bullam Innocentii VI. PP. ann. 1356. apud Ludewig. tom. 6. pag. 16. etc.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Mittere in fortitudine, pro munitionibus sepire, in Charta ann. 1145. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 511 :
Duas itaque villas, Saviaha et Pederlas, laudo et concedo supradicto abbati Bernardo, ut mittat illas in Fortitudine in loco sibi congruenti, et provideat supradictus abbas et ejus successores, ut non exeat mihi guerra nec successoribus meis.
Vide in Fortia.
[]« 4 fortia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA4
4. FORTIA, Exercitus, Copiæ, Gall. Troupes, Forces. Ottoboni Scribæ Annal. Genuenses lib. 3. ad ann. 1196 :
Quum videret se eos minime posse de campo et castris eradicare ... retraxit se cum militia sua et Fortia.
Ogerii Panis iidem Annales ad ann. 1197 :
Cum Pisanis confœderaverunt et cum Fortia sua per terram et mare clam, Januensibus ignorantibus, castra Portus-Veneris hostiliter invaserunt, et burgum impugnarunt.
[]« 5 fortia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA5
5. FORTIA, Tributum, vectigal, quod per vim exigitur. Charta Raim. Trencavel. vicecom. Biter. ann. 1163. ex Chartul. Gemund. :
Concedo ... ut ex sale, quod ad proprios usus domus præfati monasterii transportabitis, in omni terra mea leoda vobis non requiratur, neque pedaticus vel Fortia, neque omnino alius usaticus.
Vide supra Forcia.
[]« 6 fortia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA6
6. FORTIA, Auxiliaris manus, Gall. Main-forte, secours. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 63 :
Suo posse dando hominibus et communi ... ad malefactores capiendos auxilium, favorem et Fortiam efficacem.
Stat. Astæ collat. 1. cap. 1. pag. 7. r° :
Ego potestas Astensis juro ..... dare Fortiam et virtutem modis omnibus quibus potero, ad jus suum consequendum.
[]« 7 fortia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA7
7. FORTIA, Fabrica ferraria. Gall. Forge ; si tamen legendum non est Forgia. Vide in hac voce. Inquisit. ann. 1288. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 388. col. 1 :
Interrogatus a quo tempore acurarius excusat domum suam a præstatione gallinæ ; dixit quod ab eo tempore, quo per se incipit exercere artem acurariæ et laborare ad Fortiam seu ad fucinam.
[]« 8 fortia » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA8
8. FORTIA, Ditio, Jurisdictio, Ital. Giurisdizione, Gall. Domaine. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 400 :
Ordinamus quod si.... aliqua singularis persona, una vel plures tempore alicujus rumoris... veniret vel intraret in Fortiam et districtum comunis bon. etc.
..... et tom. III. pag. 401 :
Statuimus et ordina. mus quod aliqua terra districtus bontam Comitatus bon. quam Ymole per suam Fortiam aut districtum aliquem vel aliquos venientes tempore rumoris non permittat transire.
Fr.