« »
 
FOSSA 1, FOSSA 2, FOSSA 3, FOSSA 4.
[]« 1 fossa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 578a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSA1
1. FOSSA, Caverna, seu locus in terra defossus, aqua repletus, ubi feminæ furti damnatæ immerguntur. Ita Skenæus ad Regiam Majest. lib. 1. cap. 4. § 2. ubi quædam placita criminalia pertinere dicuntur maxime ad eos,
qui habent et tenent curias suas cum socco et sacca, furca, et Fossa, toill, etc
. Quoniam attachiamenta cap. 77 :
Omnes Barones, qui habent furcam et Fossam de latrocinio, de hominis occisione habeant furcam
(al. Curiam.) Gervasius Dorobern. ann. 1187 :
Nam et ipsi in omnibus tenementis suis omnem ab antiquo legalem habuere justitiam, videlicet ferrum, Fossam, furcas et similia.
Idem ann. 1195 :
Mense Decembri Justitiæ, qui vocantur Errantes, missi per Angliam ab Archiepiscopo Cantuariensi, fuerunt apud Cantuariam, ibique per ministros Regis judicio aquæ mundati sunt, vel perierunt criminosi, qui ad Regiam pertinebant coronam. Qui vero ad Archiepiscopum pertinebant, in Fossa Archiepiscopi apud Westgate salvati sunt. Similiter qui ad Priorem et Conventum, in eadem Fossa salvati sunt.
Charta ann. 1088. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 554 :
Ferrum, et Fossum, (leg. Fossam) et furcas, cum aliis libertatibus, etc.
Adde tom. 2. pag. 1035. ubi perperam follam editum. Scribit Spelmannus, apud Scotos in usu fuisse, delinquentes masculos furca suspendere, feminas puteo vel fossa immergere, idque privilegii habere infra dominia sua Barones, quod fossæ et putei vocant. Ita secundum hunc Scriptorem fossa aliud fuerit a judicio aquæ frigidæ : qui eo pertinere ait, quod scribit Tacitus de Moribus Germanor. :
Proditores transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles, et corpore infames, cœno ac palude, injecta insuper crate, mergunt.
Vide Skenæum de Verbor, signific. verbo Fossa. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 694. et supra Defossus.
P. Carpentier, 1766.
Vide infra Humari et Infoditus. Capitalis cujuscumque criminis hæc erat in feminas pœna a legibus statuta ; quæ tandiu obtinuit, quandiu pudori fuit eas furca suspendere : cujus supplicii primum exemplum exhibent Lit. remiss. ann. 1414. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 45. quæ conceduntur feminæ Lemovici damnatæ à estre et morir pendue. Alterius meminit Diarium regni [] Caroli VII. ad ann. 1448. quæ Parisiis primum suspendio periit.
P. Carpentier, 1766.
Hinc feminæ proscribebantur sub pœna de la besche, vel du pic et de la pele, quia iis instrumentis fossa excavabatur. Vide supra Becca. Enfouer vero vel Enfouir nude dicebant, pro Fossa immergere. Charta ann. 1293. apud Stephanot. in Antiq. Bened. Pictav. Mss. part. 3. pag. 946 :
Ne porrons ge lidis Jofreis, ne mi heir, ne mi successour pendre ne lever forches ne gibet, ne Enfouer.
Charta Phil. VI. ann. 1328. in Reg. donor. ejusd. ex Cam. Comput. Paris. fol. 30. r° :
Item en tous cas là où l'en fait justice, li mounier en la ville (de Baugency) font l'exécution à leur coust, soit pendre, ardoir, boulir, Enfouir, Escorcher et fuster.
P. Carpentier, 1766.
Sed et in masculos aliquando animadversam fuisse hanc pœnam, docet Charta Ric. reg. Angl. apud Rymer. tom. 1. pag. 65 :
Richardus... omnibus hominibus suis Jerosolymam per mare ituris, salutem. Sciatis non de communi proborum virorum consilio fecisse has justitias subscriptas. Qui hominem in navi interfecerit, cum mortuo ligatus projiciatur in mare. Si autem eum ad terram interfecerit, cum mortuo ligatus in terra infodiatur.
[]« 2 fossa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 578b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSA2
2. FOSSA, quomodo Cul de Fosse dicimus, Imus carcer. Statuta MSS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 30 :
Nos volons et commandons que se aucune fame ait esté conveincue de tele acusation, qu'elle soit mise en une Fosse, et qu'elle n'en isse jamais, etc.
[]« 3 fossa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 578b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSA3
3. FOSSA, Tumulus, sepulcrum. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 15. Roth. 373. :
Servus ipse super Fossam mortui appendatur.
Epitaph. Bedæ :
Hic sunt in Fossa Bedæ venerabilis ossa.
Vide Capitula ad Legem Alamannor. cap. 25.
P. Carpentier, 1766.
Andegavensibus Enfeu, auctore Menagio in Hist. Sabol. pag. 239.
Fossare, Tumulo mandare. Epitaphium Joannis Episcopi Frisingensis, qui obiit anno 1324. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 169 :
Hic est Fossatus, qui bis erat hic cathedratus.
P. Carpentier, 1766.
Enfosser, eodem sensu, in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 1 :
Che qu'il estoit mors desconfés ;
Fors de Chartres en un fossé,
Comme un larron l'ont Enfossé.
Fossa Coeca, Latrina. Chronicon Casinense l. 4. cap. 16 :
Tradidit per scriptum 4. castella Monasterio in territorio Casseolano, duriculam scilicet, Fossam cœcam, cameratam, et piretum.
Ubi pro duriculam, legendum forte cuniculum. Quatuor sunt castellorum nomina propria. Glossæ MSS. : Cuniculus, fœtidus locus, vel Fossa occulta. Consuetudo municipalis Lorriacensis ann. 1394. edito a Thomasserio cap. 11. art. 6 :
Aucun ne peut et n'est licite de faire chambres aisées, nommées Fosses coies, ou Latrines, ou Fosses de cuisine ; pour tenir eaue de maison auprès d'un mur mitoien, etc.
Οἱ περὶ ὃρους γύροι, apud Artemidor. lib. 2. cap. 24. Vide Duciculus.
Fossa Finalis, vice termini, cui opponitur propria. Siculus Flaccus :
Intelligi potest aliquando ex ipsarum Fossarum positione, utrum propriæ, an finales sint.
Idem :
Qui proprias faciunt ad excipiendas aquas, aliquid soli sui extra Fossam solent relinquere.
Rursum :
Si enim proprias quis faciat in terris suis ad sustinendos servandosque agros suos, etc.
[]
P. Carpentier, 1766.
In crucis formam excavabantur ejusmodi fossæ, cum ad ecclesiam vel monasterium agri pertinebant, ut colligitur ex Charta Goberti de Asperomonte ann. 1152. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 422 :
Ecclesiæ Rengisvallis fratres in futurum præcaventes collatum sibi beneficium certius designantes, Fossas formam crucis habentes in omnibus prædictis terminis diligenter effodere curarunt.
Vide in Crux, pag. 637.
Fossa Lapidum, Lapidicina, in Charta Philippi II. Imp. ann. 1199. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 77 :
Et unam Fossam Lapidum in monte Gamanar semper habendam.
Fossam Facere, Vallo urbem aut castrum munire. Charta Conradi Imp. ann. 1031. apud Georg. Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 70. v. :
Castella et turres ædificare, vel Fossas facere habeat potestatem.
Adde pag. 86.
Fossis,
canibus, pulvere, et hamis lupellos comprehendere
, in Capitulari de Villis, cap. 69. Feras in foveis comprehendere, in Legibus Wisigoth. l. 8. tit. 4. § 23. Vide Legem 7. § 8. D. Quod vi. (43, 24.) leg. 28. § 1. ad Leg. Aquil. (9, 2.) et Petrum de Crescentiis lib. 10. de Agricult. cap. 33.
Fossæ Ferrariciæ, plumbariciæ. Capitulare de Villis cap. 62 :
Quid de tornatoribus et sellariis, de ferrariis et scrobis, id est, Fossis ferrariciis, vel aliis plumbariciis, quid de tributariciis, etc.
[]« 4 fossa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 578c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSA4
4. FOSSA dicitur Aremoricis Agger qui e terra quam foliendo eruerunt compactus est, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Pritann. pag. 252 :
Usque dum pervenitur ad ipsum locum, ubi tres Fossæ simul adveniunt. Et tunc vadit Fossa sancti Catuodi quasi ad horam ix.