« »
 
[]« 1 fustis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 640c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUSTIS1
1. FUSTIS, ῾ράϐδος, ἐν ἧ τύπτομεν, in Gloss. Gr. Lat. Isidorus lib. 5. cap. 27. et lib. 20. cap. 13. et ex eo Papias : Fustes sunt, quibus juvenes pro criminibus feriuntur, dicti, quod præfixi in fossis stent, quos Palos rustici vocant. Fustibus verberari, cædi, coerceri, in leg. 1. D. de Off. Præf. Præt. (1. 11.) leg. 3. et ult. de Off. Præf. Vigil. (1, 15.) leg. 5. Cod. Theod. de Episc. (16, 2.) leg. 21. 54. 57. de Hæret. (16, 5.) leg. 15. de Accusat. (9, 1.) leg. 80. 85. de Decur. (12, 1.) Concil. Matiscon. II. can. I :
Si rusticus aut servus, gravioribus Fustium ictibus verberabitur.
Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 15 :
Ut servi pro hoc convicti, non cum grossa Fuste, sed nudi cum virgis vapulent.
Infra :
Et disciplinam sustinentes in corpore suo debiliores non fiant.
Speculum Saxonicum lib. 3. art. 16 :
Quando judici præco pro eo, quod ipsum in suo jure neglexit, [] mulctam præstat, mensuram Regis dat pro mulcta, quæ in triginta duobus virgæ quercinæ cubitum bipartitum continentis verberibus noscitur comprehensa.
Adde Legem Burgund. tit. 4. Andreas Suenonis lib. 5. Legem Scanicarum cap. 24 :
Fustis autem appellatio virgam et baculum, hastam, securim, malleum, clavam, et vaginatum gladium comprehendit.
Fustare, Fustibus cædere. Frustare Danti et Bocacio. Gloss. Gr. Lat. : Ξυλοϰοπῶ, ὅ ἐστι τύπτω ξύλῳ, Defusto, Fustuo. Ita in MS. pro Fustigo, uti præfert Editio H. Stephani. Fustare porro occurrit in Lege Alemannor. cap. 12. 13. 14. et in Lege Longob. lib. 1. tit. 17. § 5. Luitpr. 141. (6, 88.) ubi Fustigare habet Lex Burgund. tit. 4. et aliis locis, Ῥοπαλίζειν, apud Harmenopul. lib. 1. tit. 7. § 20. Vide Frustare.
Fustuaria Poena, id Edicto Theoderici cap. 4. Fustuarium supplicium, in Lege Burgund. tit. 70. in l. un. Cod. Th. de Ædific. publ. (Novell. Maior. 4, 4.)
Fustuarius, Ξυλοϰόπος, ὁ τύπτων ξύλῷ, in Gloss. Græco-Lat.
In pœnis publicis moderatam ξυλοϰοπίαν, seu fustigationem, leviorem fuisse flagellatione quidam colligunt ex leg. 7. 10. 28. et seqq. D. de Pœnis (48, 19.) Contra Cujacius in Paratit. ad. tit. Cod. de Emendat. servor. (9, 14.) Vide Guillelmum Vorstium ad Rabi Maimonidem de fundamentis Legis pag. 76. 77. P. Pithœum ad Collat. Legis Mosaicæ tit. 11. et supra in Baculare.
Fustis, Arbor justæ magnitudinis. Lex Salica tit. 27. § 28. Edit. Heroldi :
Si quis arborem post annum quam fuerit signata, priserit, etc.
Ubi ad marginem ex MS. alio :
Si quis in silva Fustem signaverit, et non capulaverit, etc.
Monachus Centulensis lib. 1. Miraculor. S. Richarii num. 2 :
Quadam autem die dum rura illius circuiret, super jam dictam fagum venit : quam dum enormen esse intuitus esset, jussit incidi, et quia apta esset ad ministerium foci indicavit. Cui sui servi professi sunt in minime hoc audere perpeti, eo quod paterna traditione didicissent illum esse sacratum Fustem, etc.
Computus gabellæ S. Simphoriani pro D. Comite Sabaudiæ ann. 1321. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 160 :
Cum viginti tribus hominibus qui assidue secum fuerunt per trigenta dies per diversa loca ad guerendum, emendum et charreiandum usque Rhodanum et inrazellandum dictam Fustem super aquam.
Miracula S. Angilberti sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 133 :
Conscendens cujusdam magnæ arboris Fustem, etc.
Occurrit non semel in Charta Tolos. ann. 1272. superius laudata ; et in alia ann. 1423. apud Stephanotium in Antiquit. Occitan. part. 1. pag. 389. Manet etiamnum vocis vestigium : silvas enim, in quibus sunt proceræ arbores, Bois de haute fustaie dicimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fustis Lectorum, Sponda, Gall. Bois de lit, Lecti compages lignea. Guidonis Discipl. Farfens. cap. 47 :
Hos versus conscriptos habeat camerarius in Fuste Lectorum, sive in plumatis ipsorum in dormitorio Fratrum :
Lectulus en Fratrum venientium cernitur isthic
Sternia Lectorum cernuntur florida Fratrum.
Per Fustem investire. Vide Investitura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Fustem et Wantonem, Formula in bannis et confiscationibus adhibita ; unde liquet non in investituris et [] traditionibus tantum usurpatam fuisse. Vetus Formula inter Leges Ludovici Imper. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 130. col. 1 :
Domne Comes, sic dico : per istum Fustem et istum Wantonem mitto omnes res de Martino in bannum.
Ibid. col. 2 :
Per istum Fustem et istum wantum tollo omnes res ejus de banno.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 133.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fuste ad Fustem, Formula qua in chartis utebantur ut mensuram cumulatam et radio præcisam significarent. Charta ann. 1222. ex Tabul. Corbeiensi :
Concesserunt quatuor modios frumenti de territorio de Tanes in grangia sua... ad mensuram ejusdem villæ Fuste ad Fustem mensuratos.
Alia ann. 1224. ex eodem Tabul :
Noverint... quod ego Hugo de Foilliaco miles homo legius Ecclesiæ Corbeiensis tenerem de eadem Ecclesia cum alio feodo meo septem modios et septem sextarios frumenti Fuste ad Fustem ad mensuram Corbeiensem.
Cum Scuto et Fuste se Defendere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 25. § 76. lib. 2. tit. 55. § 29. Ludov. P. 23. Lothar. I. 31. Vide Campio, Duellum.
Fustes ad Sepulcra Ponere, Superstitionis paganicæ species, apud Conradum Uspergensem ann. 1124.
Fustes Alninos super caput frangere, in Lege Salica tit. 36. quo signo quis parentibus nuntium remittebat.
Fustes, Naves ita appellatæ. Bernardus de Breydenbach in Itin. T. S. :
Vidimus Fustes et grippas cum navibus armatis applicare in portum.
Vide Fusta 3.