« »
 
GALLETA 1, GALLETA 2, GALO 1.
[]« 1 galleta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLETA1
1. GALLETA, Mensura vinaria. Vide Galo.
[]« 2 galleta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLETA2
2. GALLETA, Radicis aromaticæ species. Stat. Astæ ubi de Intrat. portar. :
Galleta ponatur et solvat pro quolibet rubo libras tres.
Vide alia notione in Galo.
[]« 1 galo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 018b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALO1
1. GALO, Galona, Mensura liquidorum apud Anglos, quarum unaquæque octo continet pintas Anglicanas, ut modius eorum 8. galones. A Galon, iis vulgo, ut est in Monastico Angl. tom. 1. pag. 903. 904. a Gelo, seu Gilo vel Gillo, quod est baucalis, lagena, seu vas vinarium, deducit Spelmannus. Papiæ Galeola est vas vini : vox nota Varroni lib. 1. de Vita Pop. Rom. Sed videtur potius orta vox a Gr. γαυλός, quæ in Glossis Gr. Lat. ποιμενιϰὸν ἀγγεῖον, sinum, Hesychio ποιμενιϰὸν τοῦ γάλαϰτος ἀγγεῖον sonat. Suidas :
Γαυλὸς, οἰνηρὸν ἀγγεῖον ἐϰ ξύλων ϰατασϰευασμένον, ἣν Ἰταλοὶ μαγγάναν ὀνομάζουσιν.
Ubir vir doctus reponit βάγναν, ex veteribus Glossis : Cupa, seu vagna, βούττις μεγάλη, ἥν τινες γαυλὸν ϰαλοῦσι. Eadem habentur in voce Vagna. Nicolaus Trivettus ann. 1194 :
De amphoris seu metretis quas vulgo Galones dicimus.
Matth. Paris. ann. 1256 :
Mensuras vini sive cervisiæ, quas Lagenas vel Galones appellamus.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 1040 :
Quandam mensuram, quæ vocatur Lagena, vel Galo.
Ordinarius MS. Ecclesiæ Rotomagensis :
Et debent habere quilibet unum Galonem vini de Cellario Archiepiscopi. Septem Galones vini,
in Tabulario Fiscanensi fol. 88. et alibi 4. Galones cervisiæ, apud Joann. Westerhamium. Liber niger Scaccarii pag. 354 :
Unum Galum vini expensabilis.
Usatica MSS. vicecomitatus Aquarum Rotomagi :
En temps que l'en monte, et de vendanges, de 19. sestiers un sestier et un Galon de tonnes et de rechaus, c'est assavoir de toneaulx qui sont sur le bout 5. s. etc.
Adde Bromptonum pag. 1258. [] Will. Thorn. pag. 1044. Brittonem pag. 38. 75. 76. Monast. Angl. tom. 1. pag. 419. 420. etc. Vide Lagena. Incertum porro an ab ejusmodi galonum forma nostri voces Galon, et Galoner hauserint. MS :
Bien fu vestue d'une propre roée,
A un fil d'or s'a crigne Galonnée.
Jalo, Eadem notione, in Fleta lib. 2. cap. 5. § 6. et cap. 11.
P. Carpentier, 1766.
Hujus capacitatem indicant Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 243 :
Combien que ledit Jehan le Norrois eust justement perdu un Galon de vin, comme dit est, ledit Robert son cousin et autre, à qui la gageure touchoit, le quitterent pour un pot de vin, moitié de ce qu'il avoit perdu.
Apertius aliæ Lit. ann. 1450. in Reg. 180. ch. 136 :
Ung Gallon, qui sont deux potz, de cistre. Galoie,
eadem acceptione, in Fabul. tom. 2. pag. 9 :
Je vous donrai du meillor vin,
Qui soit ceens, une Galoie,
Par convant que vengié en soie.
Jaleia, Tabular. S. Albini Andegav. :
Viginti Jaleias de vinagio de vineis de Pisciaco.
In Consuetud. Aurelianensi art. 492 :
Chacune Jallaie de vin contient seize pintes de la grande mesure.
In Turon. art. 63. Continet 12. pintas. In Consuetudine Lodunensi cap. 5. art. 5 :
Et tiendra chaque pipe 36. Gealloies.
Will. Guiart ann. 1298 :
Si chargiez d'armes et de robes
Taintes de sanc, et touoillies,
Que seul des cotes gambesies
Pouvoit-on emplir maintes Jailles.
Hinc
Jalagium, quam vocem idem valere ac Foragium scribit Raguellus. Tabular. S. Albini Andegav. :
Donavit..... in opus pauperum consuetudinem illam quam habebat in Eleemosyna S. Albini, id est Banagium de proprio cellario Eleemosynarii. Dedit etiam consuetudinem Jaleagii, quam habebat in Cellario dominico Monachorum.
Charta Ludovici VII. ann. 1177. pro Communia Laudunensi :
Rotagii, telonei, cambii, lardarii, Jalagii.
Ubi Jalagium videtur esse quod nostri vocant Droit de Jaugeage, id est jus mensuræ, ad quam exiguntur dolia vinaria. Vide Gellagium.
Jalo sumitur in eodem Fletæ libro 2. pro mensura frumentaria, cap. 12. § 1 :
Pondus octo librarum frumenti facit mensuram Jalonis, et 8. Jalonatæ frumenti faciunt bussellum, de quibus octo consistit commune quarterium.
Galeta, Galleta, Mensura pariter vinaria. Tabularium S. Albini Andegav. :
Galenæ vini 24. pro arpenno vineæ redditæ.
Regula Magistri cap. 23 :
In uno Galletæ vase mensuratæ potiones ab eis calida misceantur.
Cap. 27 :
Aut Galleta, aut calices sitientibus porrigantur.
Mox :
Ad calicis, aut Galletæ, aut caucelli bibat mensuram.
Denique :
Aut duo aut tres oportet calices aut Galletas mensarum ministerio deservire.
Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 25 :
Si alicui fuerit adjudicatum sacramentum, et juraverit se non debere, vel esse in culpa, nihil solvat parti vel judici, nec Galletam vini, nec Galletas.
Tabularium S. Nicolai Traguriensis in Dalmatia, apud Jo. Lucium lib. 2. cap. 16 :
Ad hæc autem stabilivimus, si habuerint navigia, sive commercia eant et redeant, piscatores gyrrum, sibi Galetam præbeant unam. Alii autem piscatores singulos, cum habuerint, deferant pisces.
[]
Garleta, pro Galeta, habet Thwroczius in Carolo Rege cap. 97 :
Pabulum etiam equis ejus per singulos dies viginti quinque Garletæ.
In Ludovico cap. 4 :
Habuit etiam secum de florenis fere cum media Garleta.
Galetus, Mensura frumentaria. 14.
Galetos bladi annui reditus,... octo modios frumenti et tres Galetos
, in Chartis diœcesis Laudun. ann. 1246. in Probat. Hist. Guinensis pag. 358. Charta ann. 1153. apud Bellottum in Observat. ad Ritus Eccl. Laudun. pag. 20 :
Præmonstratensis Ecclesia nobis persolvet singulis annis septem modios et quatuor Galetos frumenti.
Chartularium Aquicinctense fol. 45 :
Sub annuo censu concessit tres modios frumenti.... et octo Galetos pisæ.
Idem fol. 48 :
Dedit Ecclesiæ nostræ duos campos... unum in valle Gisleni sex Galetos seminis continentem, alterum quatuor Galetorum.
Galetus Terræ, Modus agri. Charta ann. 1252 :
Ad quatuor Galetos Terræ sitos in via de Chiure, i.
in quibus totidem galeti frumenti seruntur, aut percipi possunt, quo modo Modium terræ dicebant olim.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem originis Géloingnie et Géloinie, pro mensura salis, in Lit. Guil. episc. Lingon. ann. 1358. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 3. pag. 657. art. 13 :
Oppressoient nosdiz ventiers les marchans estrainges amenans ou vendans sel en nostredite ville, en exigeant excessivement les debites acoustumées pour les chevaux, chers et cherrettes, Géloinie ou mesure. La Géloingnie du sel,
ibid. pag. 659. art. 11. Infra : Gélonngnie. Pro mensura avenæ legitur in Charta convent. inter prior. et habit. S. Belini ann. 1461. ex Reg. 198. ch. 191 :
A chacune beste traihant, qui sera à faire lesdites corvées une Géloingnye d'avoine.
Vide infra Jalotus.