« »
 
GESTA 1, GESTA 2, GESTA 3, GESTA 4, GESTA 5, GESTA 6.
[]« 1 gesta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA1
1. GESTA, Acta publica, in quæ referebantur donationes, aut quævis instrumenta. Gloss. Lat. Gr. : Gesta, πεπραγμένα, χειροθέντα, ὐπομνήματα. Vigilius Tapsensis lib. 1. Contra Arium cap. 5 :
Venerandi Principis sacra, quæ lecta est, Gestis indatur.
Papianus lib. Resp. tit. 24 :
Gesta autem secundum locorum consuetudinem fieri placuit : nec interest, apud quem Defensorem fuerint celebrata, etc.
Occurrit non semel in Cod. Theod. et Justin. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. cap. 2. § 27. sqq.
Gesta Municipalia. S. Augustin. Epist. 228 :
Legem ... qua concessum est eis, qui præcipiuntur ab aliqua Potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta Municipalia [] perducantur, atque illic interrogentur.
Adde Epist. seq. Vetus Charta apud Doubletum pag. 738 :
Præsentem vero donationem nequaquam a curialium vilitate Gestis Municipalibus alligare curavimus.
Adde Gregor. M. lib. 2. Epist. 9. lib. 7. Ind. 1. Epist. 6. Ind. 2. Epist. 72. 86. lib. 10. Epist. 12. lib. 12. Epist. 10. Vide Allegare.
Gesta Episcopalia, quæ ab Episcopis conficiuntur, apud S. August. Epist. 90.
Gesta Ecclesiastica, quæ in Ecclesia fiunt, apud eumdem S. August. Epist. 75. 106. 110. lib. 2. Retract. cap. 8. Vide Gestus 2.
Gesta Proconsularia, apud eumd. S. Augustin. Epist. 172. 255. lib. 1. contra Parmen. cap. 11. lib. 3. contra Petilian. cap. 16. quæ Proconsularia Archiva dicuntur eidem, lib. 3. contra Crescon. cap. 62.
Gesta Judicum, apud eumdem S. August. lib. contra Parmen. cap. 12.
Gesta Præfectoria, apud eumd. S. August. Collat. 3. cap. 4.
[]« 2 gesta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA2
2. GESTA, æ, Historia de rebus gestis. Versus Vitæ Caroli M. ab Eginhardo editæ subjecti, interdum præpositi, in Cod. Moissiacensi et Cæsareo :
Hanc prudens Gestam noris tu scribere, Lector,
  Einhardum Magni magnificum Caroli.
Guillelmus Bibliothecarius in Stephano VI. PP. pag. 237 :
Sermonum librum unum, Gestarum librum unum, Evangeliorum librum unum, etc.
Infra :
Historiarum librum unum.
Paulo supra :
Prophetarum librum 1. Gestarum rerum libros duos.
Vide formulam 12. ex Baluzianis, et Capitul. Caroli C. tit. 51. initio, et ibid. ejusdem Baluzii Notas pag. 1285.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gesta, æ, Charta donationis. Privilegium Wifredi Comitis Barcinon. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 165 :
Hæc est Gesta, sive Charta, quæ fieri jussit Wifredus Comes de Alaudes S. Mariæ Monasterii Rivipullensis ad diem consecrationis S. Mariæ
Ibid. pag. 166 :
Fastila Presbyter qui hanc Gestam vel donationem scripsit.
P. Carpentier, 1766.
Charta Sancii comit. pro fundat. S. Severi in Vascon. :
Ipsi vero sapientes inquirebant si sanctus Severus Gestam vel passionem haberet scriptam. Inventum est a legentibus, quatenus qualiter a francigenis hominibus fuerat destructum.
[]« 3 gesta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA3
3. GESTA, Gestum, Flos, seu purgamentum recentis cerevisiæ, quo pistores panes leviores reddunt, Anglis Gest, Theutonicis Ghest et Ghist, est fæx. Matth. Paris ann. 1202 :
Ita quod pistores poterunt sic vendere, et in quolibet quarterio lucrari 3. denarios, exceptis brennio et 2. panibus ad furnarium,... et in sale obolum, et in Gesta obolum, et in candela quadrantem, etc.
Fleta lib. 2. cap. 10 :
Pistor lucrari poterit in quolibet quarterio frumenti... unum obolum pro sale emendo, et unum obolum pro Gesto vel levano.
Nos etiam Levain appellamus.
[]« 4 gesta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA4
4. GESTA, pro Gistum, ut puto. Charta Libertatum Bellimontis ex MS. Coislin. :
Absolventes... ab omni tallia, mortallia, angaria, perangaria, Gesta, etc.
Vide Gistum.
[]« 5 gesta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA5
5. GESTA, Instrumentum juridicum, in quo testimonia de gestis alicujus continentur. Vide Gesta 1. Consuet. Neapolit. MSS. :
Salvo tamen, quod licet volenti se opponere contra id quod in ipso instrumento, quod dicitur Gesta, continetur, quod potest dicere contra personas et dicta testium, quorum dictis et [] testificatum dictum instrumentum, quod dicitur Gesta, confectum est.
[]« 6 gesta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 063a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GESTA6
6. GESTA, Una arma, in Glossar. Lat. Ital. MS. Vide supra Gessa.