« »
 
[]« Hama » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAMA
HAMA, Mensura vinaria, aliorumque liquidorum. Charta Adelberti Mogunt. Archiepisc. ann. 1139. tom. 2. Rerum Mogunt. pag. 584 :
Ut ... dimidiam ipsius terre vini Hamam persolverent, sicque residuum sine aliqua exactione in pace possiderent.
Chron. Bonæ-Spei pag. 390 :
Donant in eleemosynam Hamam vini rubelli reditus annui super tres partes vineti, juxta buxetum in parochia, etc.
Et pag. 396 :
Duas Hamas vini, etc.
Instrum. ann. 1522. apud Miræum tom. 2. Diplom. Belgic. pag. 1050 :
Ac etiam pro quoque capite habere quatuor Hamas cerevisiæ, ex qua poterunt sumere tertiam partem cerevisiæ[] bonæ, ac duas alias parvæ.
Vide Ama 3. et infra, Hamelicus.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1047. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 384. col. 1 :
Et quia novem mansionalia, quæ et curtilia vocitantur, hæreditarie dicuntur possidere, decretum est ut... Hamam vini, quæ dicitur Pippini,.... persolvant.