« Heere-schild » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 180a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEERE-SCHILD
HEERE-SCHILD, Vox Saxonica et Germanica, composita ex heer, exercitus, et schild, vel scyld,
clypeus. Gloss. Ælfrici pag. 66 :
Scutum, clypeus,scyld. Proprie autem est obsequium militare, quo quis Principi obnoxius est : quod Scutagium vocant Angli. In Constitutione Friderici I. ann. 1158. apud Goldastum tom. 3. Constitut. Imperial. § 8. est de Abbatissæ et Episcopi Hereschildo. Mox :
Si Monialis in Abbatissam, aut Monachus in Episcopum eligatur, per hoc in Imperio Militiæ cingulum, et non jura civilia acquirere possunt,id est, eo ipso, quo Abbatissæ et Episcopi eliguntur, Regalium quæ tenent jure, militares functiones obire tenentur. Vide Scutagium. Specul. Saxon. lib. 1. cap. 3. et Specul. Suevic. art. 8. Auctores qui de Heerschild egerunt, enumerat Mittermaierus Princip. Jur. German. § 48. not. 22.
◊ Neque alterius sunt originis voces Arascild,
Arachild, et Arischilit, quæ prave editæ leguntur, pro Hereschild, in
Lege Longob. lib. 1. tit. 17. § 4. Luitp. 134. (6, 81.) :
In collectione habitantium in uno loco, pro vi inferenda alicui, si plaga illata, aut homo mortuus fuerit, de ipsa collectione compositio fit 20. solidorum ei, qui vim passus est.Statuti rationem reddit Princeps :
Quia non potuimus causam istam assimilare ad Arascild, nec ad ConciliumQuo verborum contextu Legislator innuit, ejusmodi conventus illicitos accipi non potuisse pro legitimis conventibus, verbi gratia pro Herescild, id est, conventu ad militiam, vel conventu pro rebus publicis, vel denique conventu pro seditione vel tumultu aliquo pacificando ac sedando. Ita § 5. vis a feminis, maritorum impulsu, illata, ab ipsis maritis emendatur :(ita leg. pro Consilium)rusticanorum, vel ad seditionem : et plus nobis potuit congruum esse de consilio malo, id est, consilio mortis.
Quia. Ubi paulo secus Editio Heroldi pag. 249 :,inquit idem Legislator,non possumus mulierum collectionem ad Arascild assimilare, neque ad seditionem rusticanorum, quia viri istam causam faciunt, non mulieres
Quia non potuimus mulierum collectionem ad Arschild consimilare, neque ad seditiones rusticanorum, quia istam causam viri faciunt nam non mulieres.Hoc est, ea mulierum collectio, vel is conventus, capi non potest pro militari collectione, nec pro seditione pacanda, cum res hæc (causa) viros spectet, non mulieres. Id autem hoc loco Hereschild sonat, quod prave, ut diximus, Arischild vel Arscild, locis iis dicitur, ut apud Papiam Arachild, qui cavalcadam recte interpretatur : ut et apud Ugutionem, Arischilit, qui adunationem perinde recte vertit. Atque inde
Hereschild, ut habet Kylianus, dicitur
dignitas originis, clypeus patris ac matris, feudum et clypeus, clypeus feudalis, nobilis prosapia paterna, clypeus militaris, insignia. Chronic. Laurishamense pag. 88 :
Nam septem principalia beneficia... ad generum ejus Ducem Welephonem transierunt, maximo videlicet Ecclesiæ detrimento. Exinde siquidem militaris clypeaturæ, scilicet Hereschilt, integritas confusa, atque in diversa distracta est, et Ecclesiæ status tam in militari frequentia, quam in re stipendiaria, in suis opportunitatibus et regalibus expeditionibus imminutus est, multorum servitiis in unam personam collatis, solumque remansit inane nomen domini et hominii.Supra pag. 78 :
Qui communicato 12. illustrium fidelium suorum consilio, quo numero etiam beneficialis summa militaris clypei, qui vulgo dicitur Hereschild, Laureshamensis Ecclesiæ attinens includitur, singulis pro quantitate beneficiis centenos Milites (ut traditur) assignavit.Idem Chronicon pag. 91 :
Quæ idcirco Rex remiserat, ne forte dignitas regalis Abbatiæ militari clypeo, qui vulgo dicitur Hereschildt, subtracto diminueretur.Vide Clypeus.