« Hermendatum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERMENDATUM
HERMENDATUM, vocant Hispani, et maxime Navarrenses, jurisdictionis speciem, in fures et
facinorosos homines. Hujus autem, inquit Oyhenartus in Notitia Vasconiæ lib. 1. cap. 6.
inventum extorsit a populo latrociniorum cædiumque ac publicarum grassationum immensitas,
quæ bella tam externa quam civilia subsecuta est : tunc enim cum magistratuum cura ac
sollicitudo, graviori solito onere pressa fatisceret, cœpere plebeii, quorum præcipue res
agebatur, societates (Hisp. Hermendadas) inter se contrahere, constitutumque est,
ut quoties hujusmodi aliquod scelus a facinorosis admissum esset, universi facto ad
sonitum æris campani concursu, (ab crit et repic de campanes, ut est in Charta ann.
1452.) de compacto in illos impetum facerent, pœnas debitas ab ipsis sumpturi : quæ quidem
Societatum ejusmodi jurisdictio postmodum regia auctoritate comprobata est, de qua
pluribus eodem loco agit Oyhenartus. Exstat Ferdinandi Aragonii Castellæ Regis Edictum
apud Medinam lib. de los Grandezas de Espanna, part. 2. cap. 72. cujus summam
deliberavit Antonius Nebrissensis decade 1. Rerum a Ferdinando et Elizabetha gestarum lib.
6. cap. 3. Hermandati etiam meminit Marineus Siculus lib. 19. de Reb. Hispan. Vide
Juncta et Huesium.