« »
 
AURA 1, AURA 2, AURA 3, HORA 1, HORA 2, HORA 3, ORA.
[]« 1 aura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURA1
1. AURA, Tempestas, ventus vehementior. Gloss. Latino-Gr. Aura, αὖρα, πνοή. Nonius Marcellus : Aura, ventorum vis. Glossæ Isonis Magistri : Tempestas, Aura. Vita S. Venantii fratris S. Honorati Arelat. :
Contra tantas aquarum et Aurarum varietates, etc.
Monachus Wertinensis in Poemat. rythmico Litania dicto, de Miraculis S. Ludgeri Episcopi Mimigardensis :
Grando, nix, pluviæ illo erant tempore ;
Quibus verbis istis stultus maledixit :
Auram hoc tempore fecisti, Diabole,
Sit tempestas ista tecum maledicta.
Albertus Stadensis ann. 1249 :
Pons in civitate Misna impetu tempestatis totus confractus corruit, et infinitum populum, qui ibidem propter horrorem Auræ confugerat, obtruncavit.
Henricus de Knygthon ann. 1326 :
Accidit, quod Aura flante (ignis) attigit quandam celluram, et excrevit in flammam, etc.
Thomas Walsingham. pag. 226 :
Cum naves nostræ, quæ jam portum tenebant, reverti non poterant,... quia videlicet et Aura erat eis contraria, et malitia loci suspecta. Magna Aura,
apud Ott. de Morena.
Aura Levatitia, Tempestas excitata in aere a Tempestariis vi incantationis. Agobardus Lugd. arch. lib. contra Tempestarios :
Dicunt enim mox ut audierint tonitrua, et vident fulgura, Aura Levatitia est. Interroganti vero quid sit Aura Levatitia,... confirmant incantationibus hominum, qui dicuntur Tempestarii, esse levatam, et ideo dici Levatitiam Auram.
Galli vulgo dicunt, Il s'est élevé un Air tempestueux, pro excitata est tempestas.
P. Carpentier, 1766.
Aura Levata, Tempestas excitata in aere, vi incantationis, idem quod Aura levatitia. Pontif. MS. eccl. Elnensis :
Ordo contra Auram levatam. Contra aereas tempestates, cum primo videtur aura immoderate levari, projiciat sacerdos contra illam aquam benedictam.
Procellam ad Auram Convertere, Proverbium, Rem mitigare, ad lenitatem se convertere. Livo Rex Armeniæ in Gestis Innocentii III. pag. 27 :
Quia ad audientiam vestram appellabamus, Procellam ad Auram consilio domini P. Cardinalis Convertere studuerunt.
[]« 2 aura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURA2
2. AURA. Vetus Custumarium de Ickam manerii in Cantio apud Somnerum in libro de Gavelkind pag. 74 :
Et isti Cotarii nusquam capient Auram, nisi apud Ickam, vel Erembling.
[]« 3 aura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURA3
3. AURA, f. pro Avera, Jumentum. Madox Formulare Anglican. pag. 158 :
Ego Henricus de Lega... duodecim denarios præfato Willelmo de Haddele atturniavi... in escambium pasturæ quatuor averiorum et unius Auræ, quæ habere solebat in mea dominica pastura de Lega.
Vide Avera in Averium.
[]« 1 hora » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 231c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORA1
1. HORA, Moneta, vel pars libræ monetariæ. Vide Ora.
P. Carpentier, 1766.
Horis, monetæ Britannicæ species, in Lit. remiss. ann. 1480. ex Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 225 :
Targes et Horis, autrement appellez gros de Bretaigne.
[]« 2 hora » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 231c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORA2
2. HORA, Regio, idem quod Italis Contrada. Charta ann. 1230. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 13. ad Hist. B. Chiaræ pag. 361. inter not. :
Domus posita in civitate Arimini Hora S. Gregorii, a duobus lateribus totius domus plateæ publicæ.
[]« 3 hora bassa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 232a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORA4
3. HORA Bassa, Serotina. Lit. remis. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 288 :
Invenit dictum Jacobum Brouhuat et dictam Johannetam in hospitio Petri de Lermet, januis clausis et sine aliqua media persona, circa Horam nonam bassam.
Aliæ ejusd. ann. ibid. ch. 380 :
Comme à Heure de basse rissue, lui Gosset estant à la croix d'icelle ville de Verneuil, etc.
P. Carpentier, 1766.
Hora Captata, Præstituta. Vide supra Captatus.
P. Carpentier, 1766.
Hora Cliqueti, Qua mane pulsatur campana. Vide supra Cliquetum.
P. Carpentier, 1766.
Hora Macelli, Qua, ut videtur, merces venum expositas emere licet. Acta S. Aurei tom. 3. Jun. pag. 55. col. 1 :
Quadam autem die, videlicet feria quinta ante festum Walpurgis, Hora macelli, sarcophagum lapideum, miro modo et plane sectum,... invenerunt.
P. Carpentier, 1766.
Hora Parva, Exiguus temporis articulus. Barel. serm. in feria 5. hebdom. 3. Quadrag. :
Propter insuetudinem vini, in parva Hora se inebriaverunt.
Vide infra Horula
P. Carpentier, 1766.
Hora dicta de remontée, vel du ravaler, vulgatius de relevée, Pomeridiana. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 313 :
Le Lundi xviij. jour de ce présent mois de May à Heure de remontée.
Stat. pannif. in Lib. rub. fol. magn. domus publ. Abbavil. art. 31 :
Et seront tenus lesdis manouvriers de retourner à l'ouvrage à maubege du ravaler.
Vide infra Releveia.
P. Carpentier, 1766.
Hora nuncupata de Riotte, Qua merenda sumebatur, designata in Glossar. Lat. Gall. S. Germ. Prat. : Merenda, le mangier de l'heure de none. De riotte appellata a verbo Recigner vel Rechigner, Merendam sumere ; quæ pomis aut pyris asperis fiebat : unde fortean nomen ; vel a rixa, nescio qua ratione, quod indicare videtur vox Gallica Riotte. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 125. v°. ad ann. 1372 :
Or est vrai que... environ Heure de riotte, etc.
Rursum fol. 138. r°. ad ann. 1377 :
Environ Heure de entre riote et cœuvre-fu, etc. Ruyote,
in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 111. ch. 358 :
Item an erant plures in vico Hora, qua pulsatur Ruyote ?
Heure de rissue dicitur supra in Hora bassa. Vide Rechinus et infra Recticinium.
P. Carpentier, 1766.
Hora Seralis, Vespera. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 230 :
Prædicti exponentes euntes per villam Matisconensem de nocte post Horam seralis, causa spatiandi, etc. Heure de l'ansery,
in aliis ann. 1421. ex Reg. 171. ch. 479 :
Comme le suppliant environ Heure de l'ansery eust envoyé pour lui sur les murs de la ville de Reims et pour la garde d'icelle un jeune filz, etc.
Vide infra Sera 1. Serale 2.
P. Carpentier, 1766.
Hora Signi, Gall. Heure de saint, Qua signum seu campana pulsatur. Lit. remiss. ann. 1377 in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 209 :
Item en un autre jour,... comme environ Heure de saint sonnant pour fermer les portes de ladite ville
(de Montargis). Vide Signum 8.
P. Carpentier, 1766.
Hora Tarda, nostris Heure tarde, Serotina, crepusculum. Inquisit. contra Templar. ann. 1311. ex Cod. reg. 5376. fol. 16. r° :
Interrogatus si illa die ulterius viderunt se simul ; et respondit quod [] Hora tarda se viderunt.
Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 281 :
Hora tarda, quæ vulgariter vocatur hora inter canem et lupum, etc. A heure d'encour (f. pro entour) chien et leu,
in aliis ann. 1381. ex Reg. 119. ch. 417. Entre deux Wignorons, eodem sensu, in aliis Lit. ann. 1370. ex Reg. 100. ch. 861 :
Comme le suppliant passoit par devant l'ostel dudit Claye à Tournay à heure d'entre deux Wignorons rabat jour, etc.
Aliæ ann. 1450. in Reg. 180. ch. 151 :
Icellui de Salheras, le Samedi après ensuivant Heure tarde, ala de vie à trespassement.
[]« Ora » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 051c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORA
ORA, inquit Skenæus, generaliter significat quodvis metallum, veluti cum dicimus, ait idem, Leed ore, id est, plumbi metallum, etc. Ex Sax. ore, metallum.
Ora præterea, significat vel monetam, vel certe partem libræ monetariæ. Nam Skenæo est monetæ species, ex auro, vel ære, valoris, ut videtur 2. solidorum : quippe in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 36. § 1. tres oræ pro vaccæ pretio computantur : et cap. 27. supra, sex solidi conficiunt pretium et æstimationem unius vaccæ. Janus Dolmerus ad Jus Aulicum Norvegicum pag. 505 :
Ora, vernacule Aura, Danice Ore, fuit olim genus monetæ valens 15. minuta. Ita 2. Ora faciebant 2. solidos Danicos cum dimidio 2. scilicet Ora argenti erant. 2. 1/2. monetæ, quæ nunc valent 7. 1/2. solidi Danici. 3. Ora autem erant 7. 1/2. marcæ, nunc vero duplicem faciunt valorem, 25. marcas
. At Spelmannus et Somnerus Oram, non monetam, sed unciam esse volunt, quæ fuit 20. denariorum : nude in Domesdei passim hæc verba occurrunt, Tale manerium reddit 10. 20. vel 30. libras denariorum de 20. in Ora. Quia interdum ora fuit 16. denariorum. Vetus Placitum apud eumdem Spelmannum :
Solebant habere talem consuetudinem, quod quando maritare volebant filias suas, solebant dare pro filiabus suis maritandis duas Horas, quæ valent 32. denarios.
In Legibus Canuti cap. 31. de ponderibus apud eumdem :
15. Oræ libram faciunt.
In Regesto Monasterii Burtoniensis, apud Camdenum in Wiltonia, 20. Oræ dicuntur valere 2. argenti marcis. [] Charta Willelmi Nothi Regis Anglor. apud Hariulfum lib. 4. cap. 24 :
Molendina 3. quæ solvunt 35. Oras denariorum.
Charta Jacobi Archiepisc. Upsaliensis ann. 1280. edita a Jo. Scheffero ad Chronic Upsal. :
Volentes ut die quo anniversarium celebratur, cuilibet Canonico residenti Ora denariorum, cuilibet Sacerdoti vicario dimidia Ora, cuilibet parvulo Præbendario quatuor denarii, Campanariis 12. denarii de bonis Episcopalibus computentur.
Vide eumdem Schefferum pag. 108. 109. 152. Occurrit etiam apud Ericum Olaum in Hist. Suecica lib. 5. pag. 159. et alibi non semel. Orarum mentio est præterea in legibus Edw. Confess. cap. 12. in legib. Scaniæ apud Andr. Suenonem passim, in legibus Presbyterorum Northumbrensium in Conciliis Anglicanis, et sub ann. 977. etc.
Ora Terræ, seu reditus oræ in terra. Charta Ripensis Episcopi, apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag. 383 :
Omnes terræ nostræ in Randrup ; decem Oræ terrarum in Gertrupmarck.
Charta Birgeri Regis Suecorum ann. 1310. apud Schefferum, in Chron. Upsaliensi :
Videlicet in Valumiroe tredecim Oræ terræ cum dimidia, et 2. denariis et dimidio : in Aleby 12. Oræ terræ, etc.
Vide eumdem pag. 76. 77. 86. 87. 88. 119. 138. 140. 227. et Joan. Stiernhookum lib. 1. de Jure Sueonum vetusto, cap. 11. pag. 134. lib. 2. cap. 6. pag. 261. et pag. 351.