« »
 
HORÆ, HORARIUS 1, HORARIUS 2, HORARIUS 3, ORARIUM 1, ORARIUS.
[]« Horæ canonicæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 232b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORAE
HORÆ Canonicæ, Officia diurna, quæ in Ecclesiis fideles psallendo exequuntur, sic dicta, quia certis horis recitari debent juxta Canones et regulas SS. Patrum. Hæ autem septem numero sunt, scilicet, Matutina, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespera, Completorium : quæ ita recensentur in Canonibus Saxonicis Ælfrici ad Vulfinum Episcopum cap. 19. Uhtsang, id est, Cantus antelucanus : Primsang, id est, Cantus matutinus : Undersang, i. Cantus tertianus : Middægsang, i. Cantus meridianus : Nonsang, i. Cantus nonalis : Æfensang, i. Cantus vespertinus : et Nihtsang, i. Cantus nocturnus. Papias : Synaxis, Græce, Hora dicitur, quando fratres conveniunt. De Horis Canonicis et earum institutione ac antiquitate ex SS. Patribus multa scripsere, qui de ritibus Ecclesiæ tractatus ediderunt, inprimis Durandus lib. 5. Ration. cap. 1. et seqq. Durantus de Ritibus Eccles. lib. 3. cap. 1. et seqq. Pamelius ad S. Cyprian. de Orat. domin. Bellarminus lib. 1. de Bon. oper. cap. 11. Baron. ann. 34. num. 163. 251. ann. 51. n. 69. Gazæus ad Cassianum, Haeftenus lib. 7. Disquisit. Monast. tract. 2. 9. et alii passim. Adde Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 28. et Glossar. med. Græcit. voce Ὧραι, col. 1791.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tredecim horarum cursus nocturna et diuturna continuatione cum integro psalterio persolvisse S. Gerardum Episcopum Tullensem referunt Acta Episcop. ejusdem Ecclesiæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1053. Quid consuetis septem horis addiderit non percipio.
Horæ, nude. Gervasius Dorobernensis :
In hac Capella ante exilium et post, Missas celebrare, Horas audire, et frequenter orare solebat.
Ordericus Vital. lib. 6. pag. 607 :
Cotidie Missas audire studebat et Horas.
Monast. Anglic. tom. 1. pag. 876 :
Interim dicamus Horas et Evangelia nostra.
Ita ψάλλειν τὰς ὥρας, dixerunt Græci recentiores. Vide Nomocanonem nuper editum a Cotelerio cap. 37. 53.
P. Carpentier, 1766.
Iis etiam privatim cum alia muliere recitandis assidue vacabat uxor Caroli V. ut discimus ex Lit. ann. 1363. in Reg. 92. Chartoph. reg. ch. 261 :
Don fait par Mons. le duc (Charles V.) à Estienne Julien, valet de la chambre Me. la duchesse, et à Maheut Boutefeu sa femme, qui aide à dire les Heures de Madame, en acroissant de leur mariage, quatre cens franz d'or pour une fois.
Horarius, Liber Horas canonicas continens, apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico.
Horæ Diurnales. Ordericus Vitalis libro 12 :
Diurnales horas ad Laudem Dei ex debito modulabantur.
Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 15 :
Psallebant semper Capellani reverenter
Horas nocturnas sibi, quotidieque diurnas.
[] Will. Thorn. ann. 1283 :
Vel alius rogatu ipsius dicet Horas de die in Conventu.
Horæ Regulares, quæ et Canonicæ, vel quæ juxta regulam monasticam in Ecclesia decantantur : apud Lanfrancum in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 14. 15. in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 38. et alibi sæpe, etc.
Horæ de S. Maria, Quæ in quibusdam Monasteriis cum Horis regularibus cantantur. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 50 :
Sive Hora regularis, sive de sancta Maria, etc.
Et cap. 55 :
Notandum, quod Horæ de sancta Maria mediocri voce dicendæ sunt, et cum cantu, et in his non inclinatur, ad Gloria Patri. Ad omnes Psalmos communiter sedent, etc.
Vide Concil. Tolosanum ann. 1229. can. 14.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horæ, Liber precum, Gall. Heures. Menoti Sermones fol. 159. v° :
Les Sergens sunt ministri diaboli ; ecclesia eorum est taberna, numquam enim veniunt ad sermonem ; servitium eorum est blasphemare nomen Dei ; Hore eorum sunt charte et alee, Pater noster sunt taxilli.
Horarum Receptor, Qui canonicas Horas persolvendas curat in Ecclesia, et stipendia Canonicis, qui iis intersunt, persolvit. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 2. Non. Febr. :
Hic dicitur fieri Missa de B. Virgine,..... in qua Receptor Horarum tenetur distribuere Canonicis et majori altari servientibus unicuique 2. sol. etc.
Ejus munus alibi dicitur officium Horarum. 6. Id. Martii :
150. libr. Paris... solvendas sine dilatione annis singulis ab illo, qui prædictarum Horarum officium procurabit.
In Charta alia veteri Horoscopus videtur appellari, ejusque officium Horoscoparia et Horoscopatus : nisi ille sit,
cui temperandarum Horarum et Vigiliarum diligentia committitur
, in Vita S. Leobini Episcopi Carnotensis.
Horæ Incompetentes, id est, silentium, in Capitulis Adalhardi Abbat. cap. 43.
[]« 1 horarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 233a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORARIUS1
1. HORARIUS. Genethliacus. Gloss. Gr. MS. cui titulus Στέφανος λέξεων, ex Biblioth. Reg. Cod. 1688 :
Ὡροσϰόπος, ὁ σϰοπῶν τὴν ὧραν ὡρειάριος.
Vide alia notione in Horæ.
[]« 2 horarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 233a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORARIUS2
2. HORARIUS, Qui, ratione beneficii seu præbendæ, Horas canonicas seu officia diurna in ecclesiis psallendo exequitur, et in iis vices canonici agit, vulgo Heurier. Charta Caroli V. reg. Franc. ann. 1367. ex Tabul. Carnot. :
Optamus quod duodecim dictæ ecclesiæ (Carnotensis) capellani in collegio Horariorum et matutinariorum ipsius ecclesiæ ex nunc per decanum et capitulum ejusdem ecclesiæ electi, etc.
Necrol. recens. Ms. ejusd. eccl. ex antiquioribus compositum :
x. Cal. Maii. Obiit Philippus de Cornillon archidiaconus Dunensis, qui dedit pro uno Horario perpetuo x. lib. x. sol. annui reditus.
Comput. ann. 1372. ex eod. Tabul. :
ix. Mart. anniversarii in Clementis Frascaille Horarii matutinarii.
Vide infra Matutinarii.
[]« 3 horarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 233a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORARIUS3
3. HORARIUS, Qui stipendia canonicis qui Horis intersunt, persolvit. Comput. eccl. Paris. ann. circ. 1381. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Item ab Horario super curtillia aux Boteloys, quinquaginta solidos.
Necrol. Paris. Ms. ad iv. Id. Febr. :
Quæ omnia supradicta et singula tenebit et possidebit Orarius (sic) ad opus Horarum ; ita tamen quod dictus Horarius solvet annuatim in die anniversarii dicti Stephani Fredet centum solidos Paris.
Idem qui alibi Receptor Horarum. dicitur. Vide in Horæ.
[]« 1 orarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 052c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORARIUM1
1. ORARIUM. Joannes de Janua :
Orarium ab ora, pro extremitate vestium, derivatur : limbus qui apponitur oræ, i. margini et extremitati alicujus vestimenti, causa ornatus. Item Orarium potest dici ab os, oris ; et tunc Orarium, i. peplum, scilicet infula illa quæ involvit et operit ora, i. vultus.
Catholicon parvum :
Orarium, un ourlet de robe ou touret à mettre sur le visage.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Orarium, guimple. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 409. Proprie vero
Orarium dicitur Sudarium quo os abstergitur. S. Hieronymus in Epistola [] ad Nepotianum :
Plenum dedecoris est referta marsupiis : quod sudarium Orariumque non habeas gloriari.
S. Ambrosius de Resurrect. :
Et facies ejus (Lazari) Orario colligata erat.
Acta S. Cypriani :
Linteamina et Oraria ante eam ponebat, ne sanctus cruor defluens absorberetur a terra.
Quo loco Acta alia habent mantilia. Acta S. Dorotheæ cap. 2 :
Apparuit ferens in Orario tria mala optima, et tres rosas.
Acta SS. Nicandri et Marciani Martyrum apud Caracciolum :
Post hæc percussor Orariis oculis Martyrum circumdatis, injecto gladio, finem dedit eis martyrii.
Prudentius lib. περὶ Στεφάνων :
Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, Orarium.
Ubi Iso Magister :
ab ore, id est, sudarium.
Anastasius Biblioth. in Hypomnestico pag. 259 :
Donata etiam particula sancti Orarii, id est facialis, quæ sibi fuerat ab eo dimissa.
Adde Passionem S. Lupercii apud Bosquetum pag. 169. Gregorium Turon. lib. 1. de Gloria Mart. cap. 93. et lib. 6. Hist. Franc. cap. 17. Vitam Vener. Bedæ sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 554. Regulam S. Isidori cap. 13. Gregorium M. lib. 6. Epist. 27. et Casaubon. ad Vopiscum in Aureliano.
Orarium B. Mariæ Virginis, apud Marlotum in Metropoli Remensi lib. 3. cap. 15. quam vocem non percepit vir doctus, idem quod ὠμοφόρον τῆς Θεοτόϰου, de quo multa diximus ad Alexiadem Annæam : est enim Papiæ, Orarium, stola, operculum capitis : et Ugutioni, peplum, infula illa, in qua, vel qua involvit et operit ora. Quod vero ὠμόφορον alii, ἐπώμιον dicunt Synaxaria in S. Demetrio 26. Octob. :
Καί τι τοῦ ἐπωμίου λαϐών, ὅ σύνηθες ὠράριον ὀνομάζειν, etc.
Orarium, vel Orarius, Papiæ, Stola Sacerdotis. Alcuinus lib. de Div. offic. :
Orarium, id est, stola, dicitur eo quod oratoribus, id est prædicatoribus concedatur. Orarium seu stola,
in Statutis Riculfi Episcopi Suessionensis cap. 7. in Concilio Sarisberiensi ann. 1217. cap. 39. et in Statutis Provincialibus S. Edmundi Archiepiscopi Cantuariensis ann. 1233. cap. 25. Orarium, quod vulgo Stola dicitur, in Vita Leonis PP. IX. apud Eccardum de Orig. familiæ HabsburgoAustriacæ col. 174. Ordo Romanus :
Si Diaconi ordinandi sunt, dat eis Orarios et dalmaticas : si vero Presbyteri, Orarios et planetas.
Alio loco :
Accedens autem Archidiaconus tollat Orarios de Confessione, qui hesterna die repositi sunt.
Concilium Moguntinum ann. 813. cap. 28. et Cap. Caroli M. lib. 5. cap. 81. 146. :
Presbyteri sine intermissione utantur Orariis propter differentiam Sacerdotii dignitatis.
Vita S. Fulgentii Episcopi Ruspensis cap. 18 :
Orario quidem sicut omnes Episcopi, nullatenus utebatur.
Synodus VIII. Act. 2 :
Et accipiens Patriarcha Oraria ipsorum (Presbyterorum), reddidit eis.
Anastasius in Agathone PP. :
Ea hora sancta Synodus una cum principe ejus Orarius auferri jusserunt a collo ejus : et exiliens Basilius Episcopus Cretensis Ecclesiæ, ejus Orarium abstulit, et anathematizantes projecerunt eum foris Synodum, etc.
Bruno Signiensis de Vestimentis Episc. :
Orarium, jugum simul et onus est : jugum Sacerdotibus, onus Diaconibus : unde fit ut Sacerdotibus circa collum, et Diaconibus super humeros ponatur : ut enim collo portatur jugum, sic et humeris onera feruntur.... Vocatur autem Orarium, quia quamvis sine aliis indumentis sacerdotalibus, baptizare et consignare, et alia multa orando facere ; sine Orario tamen, nisi magna necessitate [] cogente, nihil horum agere licet.
Nicetas Paphlago in Vita Ignatii Patr. CP. :
Ὀμοφόρια ϰαὶ ὠράρια ὠνούμενος, ϰαὶ ὅσα τῆς ἱερατιϰῆς σύμϐολα χρηματίζει τελειώσεως.
Tradit Fuldenses lib. 1. trad. 39 :
Oraria purpurea 4. fanones auro argentoque parati septem.
Adde Translationem S. Athanasii Episc. Neapol. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1070. et Vitam S. Donati Episc. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 776. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1792.
Orarium Levita gestat in sinistro humero, propter quod orat, id est, prædicat, dextram autem partem oportet habere liberam : ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat. Concil. Tolet. IV. cap. 40. Vide Germanum CP. Patr. in Theoria mystica, et Concil. Bracarense ann. 563. can. 9.
Orarium ferre prohibentur Lectores et Subdiaconi, in Concilio Laodic. can. 22. 23. Monachi in Concilio Aurelian. I. can. 20. Vide Concil. Bracar. I. can. 9. Bracar. III. can. 1. 4. Ferrandum Diac. cap. 124. Cresconium cap. 172. 173. etc.
De Orario, consulendi Rabanus lib. de Ordine Antiphonarii cap. 19. Honorius Augustodun. lib. 1. cap. 114. et Hugo a S. Victore lib. 1. de Sacramentis cap. 48. ubi observat,
quod apud antiquos non Orarium dicebatur stola, sed Alba. Orarium
porro a stola videtur distinxisse auctor Vitæ S. Livini Episcopi cap. 14 :
Eique casulam purpuream,... et stolam cum Orario... contradidit.
Vide Stola. Sed et Orier olim dixere nostri. MS. :
Bien ses que par un autre nom
Apelle on l'estole Orier,
Car d'ovrer te fait labourier.
[]« Orarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 053b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORARIUS
ORARIUS, pro Horarius. Vide supra in hac voce num. 3.