« Jacmium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 275b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IACMIUM
JACMIUM, Jacmarium Servitium Matrimonii, non semel recensentur inter debita domino
feudali servitia in Recognitionibus de Vouta apud Vivarienses tom. 2. ex Archivo Principis
, ut fol. 349. ubi legimus :
Sunt homines litgii prout ceteri homines, videlicet talhabiles in Serviciis Jacmariis matrimoniorum.Hæc Jacmaria matrimoniorum servitia, nihil aliud forte sunt quam census, quos domino suo solvere tenebantur ii homines ligii cum maritabantur. Haud scio an a Græco γάμος, Nuptiæ, Jacmia seu Jacmaria servitia dici potuerint census hujusmodi. Vide Forismaritagium et Maritagium.