« 2 ignis » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 289c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IGNIS2
2. IGNIS, Jus lignum exscindendi in nemoribus ad usum ignis, lignatio. Charta Henr. I. reg.
Angl. ann. 1126. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 235 :
In eodem nemore dedit monachis... Ignem et materiam ad omnia ædificia sua et opera.Vide supra Accendere.
Ignis Brigidæ, quem inextinguibilem dicunt, etc. cujusmodi fuit Vestalium. Vide Silvestrum
Giraldum lib. 2. Topogr. Hibern. cap. 34. 35. 36. 48.
Ignis Græcus, Confectitius, Feu d'artifice. W. Neubrigensis lib. 4. cap. 19 :
Quodam Ignis genere, quem Græcum dicunt.Guibertus lib. 7. Hist. Hierosol. cap. 33 :
Græcos, quos ita vocitant, Ignes injicere machinis, etc.Johannes Iperius in Chronico S. Bertini cap. 23. part. 1. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 549 :
Henricus cum paucis viriliter occurrit, et injecto igne Græco, omnes pene cum suis navibus exussit.Πὺρ Ρωμαιϰόν, Theophani ; Ignis Romaicus, Paulo Diacon. lib. 21. Hist. Misc. Ejusmodi factitii ignis Callinico Heliopolitano, qui sub Constantino Pogonato floruit, inventionem adscribunt Theophanes, Cedrenus pag. 678. Constantinus de Adm. Imp. cap. 48. Paul. Diacon. lib. 19. Hist. Misc. et Sigebertus ann. 678. quo quidem igne soli diu usi leguntur Græci Orientales, adeo ut illius conficiendi rationem et modum exteris non modo non communicarent, sed iis, si hac de re rogarentur, responderent, id sibi potissimum interdictum ab Magno Constantino, a quo inventum primo esse asserebant aut fingebant, ut est apud Porphyrogenitum loco citato. Licet vero ignis ejusmodi conficiendi modum docere exteros renuerent, confectum tamen sæpe communicabant Principibus fœderatis, navesque eo repletas locabant, quibus hostium classem ii comburerent, ut patet ex Luithprando lib. 5. cap. 4. et Ditmaro lib. 3. pag. 33. Nam in mari potissimum istius ignis usus fuit, unde πῦρ θαλάσσιον dicitur Theophani, πῦρ ὑγρὸν eidem Theophani ann. 1. Leonis Isauri, ann. 2. Michaelis Curopalatæ, Porphyrogenito de Admin. Imp. cap. 48. de Callinico, Anonymo Combefisiano in Porphyrog. num. 30. in Romano Juniore num. 8. et Nicetæ pag. 249. Ignis liquidus, Monacho Florentino de Expugn. Accon. pag. 233. Quo autem pacto Græco igne instruerentur naves, et quomodo eo uterentur Græci tum in navalibus, tum in terrestribus præliis, sat multis diximus in Notis ad Joinvillam pag. 71. His adde Rigordum ann. 1190. pag. 32. Thwroczium in Salomone Rege Hungarorum cap. 50. Petavium Rationarii Temporum lib. 8. part. 1. cap. 1. et quæ notamus ad Cinnamum pag. 480. Glossar. med. Græcit. col. 1275. etc.
◊ Ait autem Albertus Aqu. lib. 7. cap. 15.
hujus ignis genus aqua esse inextinguibile; quod revera est, siquidem in ipsa aqua, ipsoque mari ardebat, ut observatum in Annalib. 11. Alexiad. pag. 336. Willelmus Neubrig. lib. 4. cap. 19 :
Muris enim admotæ:(machinæ)incendebantur ab hostibus quodam ignis genere, quem Græcum dicunt. Denique hoc genus arte confectum miræ esse potentiæ dicitur, nec contrario cedere elemento.
Le feu Grezois lors fet leans jalir,Aux grans palez et à sales ferir,Vente li venz, li paley est espris,N'iert mes esteint par eve-nes un dis.
◊ Inventæ tamen postmodum variæ extinguendi istius ignis
rationes. Aceto enim extingui annotant Luitprandus lib. 3. cap. 6. Ditmarus lib. 3. Matth.
Paris ann. 1219. et Cinnamus : et arena, vel sabulo, idem Matthæus Paris loco citato, et
Hist. Hierosol. pag. 1167. Vino etiam, ut auctor est Poeta vernaculus de Garin le Loherans :
Més le sablons, et li vins, et l'esilL'eust esteint, si s'en fust entremis.
◊ Ubi esil idem est quod acetum. Denique Jacobus de
Vitriaco lib. 3. cap. 84. ut et Gobelinus Persona ætate 6. cap. 49. urina etiam extingui
produnt : et oleo Baldricus Dolensis lib. 3. Hist. Hieros. pag. 125. et idem Jacobus de
Vitriaco lib. 3. cap. 84. His omnibus addendus Monachus Florentinus de Expugnat.
Acconensi :
Ex quibus vero confici soleret Ignis Græcus, discere est ex Anna Comnena, ex Alberto Magno de Mirabilibus mundi, et ex Julio Scaligero Exercitat. 13. in Cardanum n. 3.Pereat ô utinam Ignis hujus vena,Non enim extinguitur aqua, sed arena,Vixque vinum acidum arctat ejus fræna,Et urina stringitur ejus vix habena ;Ignis hic conficitur tantum per Paganos,Ignis hic exterminat tantum Christianos.Incantatus namque est per illos prophanosAb hoc perpetuo, Christe, libera nos.
◊ Ignem Græcum in phialis et ollis in hostes projectum
habent Albertus Aqu. lib. 9. cap. 49. et Nicol. Trivettus in Chr. ann. 1191. pag. 506.
Bernardus Thesaurarius de Acquisitione Terræ Sanctæ
cap. 809. apud Murator. tom. 7. col. 809. Chron. MS. Franc. ex Bibl.
Memmiana ann. 1190 :
Ainsi qu'il s'en alloit par mer, il rencontre une nef de Sarazins que le Soudan Saladin envoioit en Acre pour le secours faire à ceux, qui estoient en la cité : et cele nef avoit grand planté de fioles de voire pleines de feu Gregois.Octavianus Sangelasius in Viridario Honoris :
Interdum tormentis et machinis bellicis in hostes immissus, ut auctor est Joinvilla pag. 38. et Thwroczius in Salomone Rege Hungariæ cap. 50. pag. 55. Vopiscus in Aurelian. :Lances gourgons, et feu Gregois en buire.
Ignes etiam tormentis jaciuntur.MS. :
Lievent engins, sont perieres dreciées,A mangoniax le feu Grezois lor gietent.
P. , 1766.
Ignis Pelasgus, dicitur Gallice Feus Grijois, in Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120. Aliud ex Cod. 7679 :
Ignis pellagus, Feu Gréjoays.Vide Ignis Græcus.
Ignis Sacer Hierosolymitanus, quo scilicet olim quotannis Hierosolymis Sabbato Sancto lampades supra Dominicum
sepulcrum appensæ sub horam vespertinam divinitus accendebantur. Miraculum, etsi frustra
ab aliquot heterodoxis controversum, fulciunt Scriptores, (atque in iis αὐτόπται nonnulli,) scilicet Auctor Gest. Franc. expugn. Hieros. pag. 581. et seqq.
Anonymus de Locis Hierosol. num. 1. Bernardus Monachus in Itiner. T. S. cap. 10. Leo
Ostiensis lib. 3. cap. 30. Glaber Rodulphus lib. 4. cap. 6. Chronicon Monasterii de
Fontanis cap. 4. Willelm. Malmesbur. lib. 4. Hist. Angl. pag. 140. 147.
Hugo Flaviniacensis pag. 178. Albericus in Chron. MS. ann. 970. et Chronic. Andrense pag.
465. in quo sacer ignis nuncupatur, quo lampades accenduntur. In Kalendario
Maronitarum, apud Allatium in Symmictis pag. 301 :
Sabbat. ignis jejunii,Sabbatum sanctum, quo ignis vel splendor divinus apparere solebat supra sepulcrum domini in templo Jerosolymitano, interpretatur Gabriel Sionita. Sed et scribit Wilhelmus Dugdalus in Antiquitat. Warwicensis Provinciæ, in Eccles. Warwicensi inter reliquias olim asservatum
oleum, in quo venit ignis in vigilia Paschæ de cœlo. Adde alia suggerentes Leonem Allatium lib. 1. de Opinationibus Græcorum n. 30. Richardum de Insula S. Irenes pag. 157. Christophorum Angelum de hodierno Græcorum statu cap. 42.
Novus Ignis, Qui in Ecclesia Sabbato sancto Paschæ, extincto veteri, accendi solet. Leo IV.
PP. de Cura pastorali :
In Sabbato Paschæ extincto veteri novus Ignis benedicatur, et per populum dividatur.Ordo Romanus :
Cereo benedicto, illico illuminentur ab eodem in duobus candelabris alii duo cerei staturam hominis habentes, et de ipso novo et benedicto Igne accendant in omni domo, quia omnis ignis anterior, qui tunc ardebat, extingui debet.Nam, ut ait Alcuinus, in Romana Ecclesia extinguitur totus ignis in sexta Feria. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 94 :
In Romana Ecclesia hora sexta, et in nona reaccenditur.Adde Rupertum lib. 5. de Divin. Offic. cap. 28. Vide Cereus Paschalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Novum quoque
ignem feria 5. in Cœna Domini et in feria 6. Parasceves simili ritu, quo Sabbato sancto,
in quibusdam Ecclesiis benedictum fuisse discimus ex MS. Pontificali Ecclesiæ Pictaviensis
annorum circiter 800. Hæc inter cetera ex eo MS. referuntur apud Marten. Tract. de antiqua
Eccl. Discipl. pag. 283. et 284 : Ipso quoque die Cœnæ Domini ignis de crystallo sive de amula sumitur, vel etiam de cote, si neutrum horum fuerit, excutitur, et a Presbyteris in novissima sive in forensi loci Ecclesia benedicitur.... Sicut in isto die taxavimus, sic et feria sexta faciendum est, similiter et Sabbato ea tantum ratione, ut ad horam nonam excutiant ignem de lapide, sicut diximus, et(a)Mansionario quinta feria portetur(cereus ex novo igne accensus, dum Clerus in Ecclesiam revertitur)sexta feria ab Archidiacono, in Sabbato Sancto ab Episcopo juniore portetur. Si vero hic ordo in Monasterio agitur, quinta feria ipse ignis(i. e. cereus ex eo accensus)a Custode Ecclesiæ portetur, sexta feria a Præposito, Sabbato vero sancto ab Abbate portetur.
P. , 1766.
◊ Ex novo quoque igne
benedicto accendebantur cerei in Purificatione B. Mariæ. Ordinar. S. Mart. Lemovic. ex
Cod. reg. 1138. fol. 10. r°. : In Purificatione sanctæ Mariæ... Post Tertiam induti sacerdos et ministri in albis, et Igne de cristallo vel silice noviter excusso, procedant ad altare, et ibi Ignem benedicat et cereos a sacrista præparatos.
Ignis Paschalis. Zacharias PP. in Epist. 12. ad Bonifacium Archiepiscop. Moguntinum :
De Igne autem Paschali, quod inquisisti, a priscis sanctis Patribus, ex quo per Dei et Domini nostri Jesu Christi gratiam, et pretioso sanguine ejus dedicata est, quinta Feria Paschæ, dum sacrum Chrisma consecratur, tres lampades magnæ capacitatis, ex diversis candelis Ecclesiæ oleo collecto, in secretiori Ecclesiæ loco, ad figuram interioris Tabernaculi insistentes indeficienter, cum multa diligentia inspectæ ardebunt, ita ut oleum ipsum sufficere possit usque ad tertium diem : de quibus candelis, Sabbato sancto, pro sacri Fontis baptismate sumptus ignis per Sacerdotem renovabitur.Vita S. Kierani Episc. Sagiriensis num. 24 :
Sanctus senex statuit ut in suo Monasterio ignis Paschalis consecratus per annum non extingueretur.Vide Serrarium lib. 3. Rerum Moguntinar. pag. 474. Idem
Ignis Lapideus dicitur apud Bernardum Mon. in Consuetudin. Cluniac. MSS. cap. 69. quod
inscribitur de Igne Lapideo : ubi nominis rationem explicat his verbis :
Lapis pretiosus, de quo Ignis est producendus, sub custodia jam dicti Apocrisiarii servatur, etc.
P. , 1766.
Ignis dictus Fudos, Qui in vigilia S. Joannis Baptistæ accendi solet. Charta
ann. 1343. in magno Chartul. nig. Corb. fol. 100. r°. : Audevant de le maison desdis religieus le nuit de le S. Jehan Baptiste l'an 1342... lidis religieus par euls ou leurs gens avoient fait faire un feu, apelé Fudos, en l'onneur de monsieur S. Jehan.Alterum ejusdem diei usum referunt Literæ remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph. reg. ch. 95 :
Comme la veille de la saint Jehan Baptiste les bonnes gens de la ville de S. Just, qui ont petiz enffans gisans en bers, ont accoustumé de temps ancien de veillier leursdiz enffans en la rue devant leurs huys, et de y faire ramées de bois vert entour leursdiz enffans pour la solempnité de la feste, et de donner et départir des tartes aux bonnes gens, qui y viennent veillier et eulx esbatre et jouer, ainssi que il a esté et est accoustumé.
P. , 1766.
◊ In vigilia quoque SS. Petri
et Pauli consueverant ignes fieri quibusdam in locis. Lit. remiss. ann. 1358. ex Reg. 86.
Chartoph. reg. ch. 375 : Quadam nocte in vigilia SS. Petri et Pauli apostolorum ;... qua nocte in honore dictorum Apostolorum fiebant Ignes more solito, in dicta villa de Tribus vallibus.
P. , 1766.
◊ Imo et qualibet Dominica in
Quadragesima idem usus obtinuit in diœcesi Suessionensi, ut testantur Literæ remiss. ann.
1396. ex Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 192 : Icellui Jaquemin estoit alez après souper en la ville de Villeblain, en l'éveschié de Soissons, veoir les feux, que l'en a accoustumé de faire chacun Dimenche en Quaresme oudit pais, etc.
P. , 1766.
Ignis Sacer, Qui et Morbus B. Mariæ dicitur, in Charta ann. 1248. ex Necrol. eccl.
Paris. MS. : Cum ecclesia nostra in parte anteriori quæ ægri et morbo, qui Beatæ Mariæ nuncupatur vulgariter, laborantes ac angustias alias patientes reponi consueverint, etc.Alia ejusd. ann. ibid. :
Cum... statuerimus sex lampades ardentes singulis noctibus perpetuo in ecclesia Parisiensi, ubi infirmi qui morbo, qui Ignis sacer vocatur, in ecclesia laborantes consueverunt reponi, etc.Vide Miracula S. Ludov. episc. Tolos. tom. 3. Aug. pag. 820. col. 1. et Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 1. col. 911.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis Divinus, Ignis sacer. Chronicon Andrense tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 411 : Eodem anno(1129.)plaga Ignis Divini Carnotum, Parisius, Suessionem... et alia multa loca mirabiliter pervadit, sed mirabilius per S. Dei Genitricem Mariam extinguitur. Juvenes etenim, senes cum junioribus, virgines etiam teneræ in pedibus, in manibus, in mamillis, et quod gravius est in genis exuruntur et celeriter extinguntur.
P. , 1766.
◊ Hinc Feus-Dieu
appellantur, qui eo morbo laborant, in Charta Guill. de Haricuria ann. 1317. ex Reg. 56.
Chartoph. reg. ch. 122 : Après Prime chantée, messe à note pour les Feus-Dieu.Vide infra Ignis Judicialis.
Ignis Silvester, Ignis sacer, ἐρεσυπέλας, nostris, Feu
sauvage. Rogerius Episcop. Abellinensis in Historia Translat. S. Modestini et
sociorum cap. 2. n. 9 :
Brachii nimia laborans infirmitate, quæ vulgo Ignis Silvester dicitur.Ademarus Cabanensis in Abbatibus S. Martialis Lemovicens. pag. 272 :
Hujus Principatu plaga Ignis super corpora Aquitanorum desæviit, et mortui sunt plus 40. millia hominum ab eadem pestilentia.Vide Agobardum in Epist. ad Bartholomæum, et supra vocem Ardentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis Gehennæ, Eadem notione, in Vita S. Eleutherii Episc. Tornac. n. 19.P. , 1766.
Ignis S. Firmini, Morbi genus, idem qui Ignis sacer. Lit. remiss. ann.
1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 217 : Quædam infirmitas, vocata Ignis sancti Firmini Ambianensis, in pluribus partibus corporis ejusdem Johannis supervenit.Aliæ ann. 1382. in Reg. 121. ch. 121 :
Icellui Cote de fer.... acoucha malade d'une bosse et épidimie, et aussi d'une autre maladie, appellée le Feu S. Firmin, parquoy il fut porté en l'église de Nostre Dame d'Amiens, si comme en tel cas est accoustumé.Vide infra Morbus Ambianensis.
Ignis Inferni dictus, qui vulgo Sacer, seu Erpeta. Herimannus de Restaurat. S. Martini
Tornacensis cap. 6 :
Eodem tempore illa ignea pestilentia divino judicio nimis ipsam provinciam oppresserat, qua plurimorum pedes invisibili igne, qui Ignis Inferni vocabatur, publice comburi videbantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis Infernalis, Eadem notione. Instrumentum MS. ann. 1482 : Alius in posteriori parte morbo illo horribili qui dicitur Ignis infernalis comburebatur... Quisquis contagio infirmitatis illius quæ dicitur Ignis infernalis fuerit contaminatus, cerei ceram superfluentem in aqua distillet, et lesura ignis aqua aspergatur, cito extinguitur.Chron. Mellicens. pag. 90 :
Nam tibia cum pede protinus conjuncta nigredine quadam intumescens, nullo medicorum potuit cataplasmate sedari, quin Igni quem Infernalem vocant, tumori admixto intolerabiliter cruciaretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis Persicus, Eodem significatu. Acta S. Dympnæ Virg. et Mart. tom. 3. Maii pag. 488 :
Est morbus hic tabificus, sub extenta livente cute carnem ab ossibus separans et consumens, et mora temporis augmenta doloris capiens et ardoris, per singula momenta cogit miseros mori, sed desiderantibus mortem non advenit, donec depastis artubus ignis ille sacer et pestifer invadat membra vitalia... Habet ignis ille apud archiatros plura nomina ; dicitur quippe Ignis sacer, Ignis Persicus et Ignis Infernalis, et est qui Ester dicitur Græco eloquio.
P. , 1766.
Ignis Judicialis, Morbi teterrimi genus, quod sic describunt Miracula S. Corn. tom. 4. Sept. pag.
774. col. 2 : Quodam tempore plaga Ignis judicialis, Dei, ut credo, justo judicio contigit in provincia nostra, ita ut multi, membris amissis, alios, ne talia paterentur, formidare facerent. Hic quippe vastator Ignis putridas carnes, et ad omnium nauseam fœtentes, etiam cum ossibus paulatim consumit, et non humana, sed divina medicina compescitur.Vide Ignis Infernalis.
Ignis Subcutaneus, sic leg. pro igneus, in Chronico Gaufredi Vosiensis parte 1. cap. 27. idem
qui sacer. Subtercutaneus morbus, apud Aurel. Victor. in Epit. in Adriano.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis B. Mariæ, Morbi genus, qui sub Johanne Franc. Rege desæviit. Regestum
Chartophylacii Regii num. 81. sign. 13 : Dictus Persil habebat Ignem Beatæ Mariæ in lingua sua et gutture suo .... ex igne prædicto expiravit.
P. , 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1354. in
Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 460 : Ex quodam accidenti Igne B. Mariæ per tibias percussus fuit, ex quo mors fuit subsequta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis S. Ambrosii. Caffari Annales Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col.
255 : Clavarii, Scribani, Cancellarius pro utilitate reipublicæ in hoc consulatu primitus ordinati fuerunt : et Ignis S. Ambrosii in hoc consulatu fuit anno Domini mcxxii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis Volatilis, Haud scio an idem qui nostris Feu volage, Impetigo, lichen, Gall.
Dartre. Vita B. Humilianæ tom. 4. Maii pag. 397 : Sicut cum recessisti a me, nunquam ilii et lateris dolorem sensi.... Infirmitas illa vulgo Papici vocabatur, alio item vocabulo Ignis volatilis, alio modo Gutta salsa nominatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis Pennatius, Materia ignita tormentis et machinis bellicis in castella et hostes immissa. Vide
Pennatius ignis.Ignis Silvaticus. Simeon Dunelmensis, Florentius Wigorniensis, et alii anno 1048 :
Ignis æreus, vulgo dictus Silvaticus... villas et segetes multas ustulavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis, pro Incendium. Regimina Paduæ ad ann. 1291. apud Murator. tom. 8. col.
426 : Hoc anno fuit Ignis ad pontem Corbum, et fuerunt extimata bona, et soluta datia mensis Madii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis, Jus cognoscendi de incendio. Charta Henrici I. Regis Angliæ ex Histor. MS.
Monast. Beccens. pag. 36 : Habeant in tota parochia Becci omnes regias libertates, murdrum, mortem hominis, plagam mehaim, sanguinem, aquam et Ignem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ignis, Dies. Martyrologium Wandalberti tom. 5. Spicileg. Acher. pag. 346 : .... Hæc fulget tricenis Ignibus unda ;Hunc hyemis verisque tenent confinia mensem.
Ignis Incensio. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 12. ubi de Testibus :
Tamen si postea venerit(is, contra quem testes adducuntur,)et poterit probare, quod legitima causa fuit impeditus, quod non potuit venire ad diem prædictam, quia non potuit aquam transire, etc. non habeatur pro victo, sed detur sibi dies altera ad recipiendos testes, et tunc vocatio adversarii, et incensio Ignis non habeat locum.
Ignis Judicium purgationibus vulgaribus accensetur : quo scilicet, manu in ignem immissa,
innocentiam suam quis tueri tenebatur. Lex Ripuar. tit. 30. § 1 :
Quod si servus in Ignem manum miserit, et læsam tulerit, dominus ejus, sicut Lex continet, de furto servi culpabilis judicetur.Tit. 31. § 5 :
Quod si in provincia Ripuaria juratores invenire non poterit, ad Ignem, seu ad sortem se excusare studeat.Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 244 :
Firmantiam autem hanc ita fuisse oblatam affirmare voluerunt, ut judicatum fuisset etiam per Ignis aut aquæ judicium.Charta Balduini Comitis Flandriæ pro Gerardimontensibus, apud Miræum in Diplomat. Belgic. pag. 352 :
Nemo cogatur inire duellum, vel subire Judicium Ignis et aquæ.Ita perinde Judicium Ignis et aquæ, in Diplomate Henrici III. Regis Angl. quod descripsit Seldenus ad Eadmerum, ut et Spelmannus in Gloss. Ignitum Judicium, in veteri Charta. Igneum Judicium, in Tabulario S. Albini Andegav. :
Probationem per Igneum Judicium obtulit.Sed vereor, ne hæc postrema ad purgationem per ferrum candens pertineant, cum istiusmodi ignis judicii alibi vix mentio habeatur. Vide Ferrum Candens. Matth. Westmon. ann. 1250 :
Prohibitum est Judicium, quod fieri consuevit per Ignem et per aquam.Pro examinatione Ignis et aquæ, pecuniam extorquere Sacerdotes vetantur in Appendice ad Concilium Lateranense III. parte 2. can. 3. 11. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 912. seqq.
◊ Interdum etiam per rogum accensum transeuntes illæsos,
innocentiam suam, aut rei, quam asserebant, veritatem, probasse legimus : licet id generis
judicii, ut et ignis, inter receptas purgationes vulgares raro legatur ; quædam
tamen istius proferunt exempla Cedrenus ann. 16. Zenonis, Victor III. PP. lib. 3. Dialog.
pag. 98. de B. Petro, inde Igneo appellato, postmodum Cardinale Albanense, et ex eo
Baron. ann. 1063. Bosius, Ughellus, et alii : Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hierosol.
cap. 10. Landulphus de S. Paulo in Chronico Mediol. cap. 10. etc. Vide præterea Pachymerem
lib. 7. cap. 22. et Baron. ann. 1063. num. 31. 42.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Triduanum
jejunium aliquando ejusmodi judicio præivisse, quo habitu vestitus reus, quave ratione
rogum disponebant, docet Radulfus in gestis Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecd. col.
179 : Unde placuit summis procerum, ut qui erroris initium fuerat, ipse litem finiret, Ignito argumento rei dubiæ fidem facturus. Accito itaque in concilium Petro, adjudicantur novem passus hinc inde flammantium medii spinarum, quatenus hac examinatione aut illæsi vera probetur inventio, aut falsa ustulati. Datur jejunio triduum, legitime orandi vigilandique induciæ : sic disceditur ; at mox postridie iterum convenitur. Flammascunt ordine gemino spinæ, Petrus tunica et braccis velatus, nudus cetera per medium graditur, in exitu ambustus cadit, postridie expirat.
◊ Ignis judicio probatæ reliquiæ, veræne essent, an
supposititiæ. Chronicon Andrense pag. 342 :
Comitem ad hoc induxit, ut per Ignis judicium sanctum famulæ Dei corpus examinaretur.Complura ejusmodi examinationis reliquiarum exempla habent Scriptores, Leo Ost. lib. 2. cap. 34. Adamnanus de Locis Sanctis, cap. 10. Matth. Westmonast. ann. 1065. Rodericus Tolet. de Reb. Hispan. lib. 6. cap. 26. Hariulfus lib. 4. cap. 20. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. ult. Hist. Fundationis Prioratus Stonensis in Anglia tom. 2. Monast. Angl. pag. 125. Hugo Flaviniac. in Chronico pag. 258. Galferus in Vita S. Secundi Episcopi n. 9. Theodericus de Inventione sancti Celsi n. 22. Hist. Inventionis S. Prisci apud Ughellum tom. 8. pag. 424. Merlotus in Metrop. Remensi tom. 1. pag. 626. et alii, quos laudat Ferrandus in Disquisit. Reliquiarum.