![[]](img/image.png)
INTRINITA. Concilium Turon. II. can. 22 :
Sunt etiam qui in festivitate Cathedræ Domini Petri Apostoli Intrinitas mortuis offerunt.Sic codex Bellovac. ubi alii cibos habent. An Intritas ? est enim Intrita, cibi species, apud Donatum ad Terentium in Phorm. Glossar. Lat. Gr. :
Intritum, ἐμϐροχή.Vide Festum S. Petri Epularum.