![[]](img/image.png)
2. JUNCTUM, Modus agri, quantum juncti boves uno die arare possunt, idem quod Jugum
terræ. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 31. r° :
Duo Juncta prati siti in illo loco, qui vulgariter Romanola vocatur. Sciendum tamen quia unum ex duobus illis Junctis ipse antea Johannes de manu monachorum nostrorum susceperat.Vide Juctus.