«
2 manganum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 217b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGANUM2
2. MANGANUM, et
Mangana, numero multitudinis, Machinæ bellicæ jaculatoriæ. Gloss.
Græco-Lat. :
Μάγγανον, Manganum.
Boxhornius a Cambro-Britannico
Mangnel, aries bellicus, bellica machina, deducit.
Gloss. Lat. MS. Regium :
Machinas, Mangana, Insidiæ.
Papias :
Tormentum dicitur, quidquid vi torquetur, ut vulgo Manganum.
Abbo lib. 1.
de Obsid. Lutetiæ vers. 364 :
Conficiunt longis æque lignis geminatis
Mangana, quæ proprio vulgi libitu vocitantur,
Saxa quibus jaciunt ingentia.
Will. Tyrius lib. 3. cap. 5 :
Jaculatorias, quas vulgari appellatione
Mangana dicunt et petrarias fabrefieri placuit.
Lib. 8. cap. 6 :
Castella
et machinas jaculatorias, quas Mangana et petrarias vocant.
Cap. 13 :
Alii vero minoribus tormentis, quæ Mangana vocantur, minores immittendo lapides,
etc.
Thwrocz. in Aba Rege Hung. :
Quosdam vero lapidibus obruentes, alios
autem in Manganis ferreis vastantes occiderunt.
Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 102 :
Compositis autem ab ingeniosis Pisanorum artificibus Manganis, gattis atque
ligneis castellis, urbem fortiter expugnabant ; et cum his machinis urbis mœnia et
mœnium turres potentissime rumpebant.
Hinc
Manganarii, in Hist. Miscella lib. 17.
μαγγανάριοι, apud
Theophanem, et Leonem, in Tacticis cap. 5. § 7. 27. cap. 15. § 35. qui mangana conficiunt.
Ars est nota quibus usu balearica longo,
ut ait Will. Brito lib. 7. pag. 173. Voces istas nostri, hoc est, Latini, a
Græcis hauserant, apud quos,
μάγγανον, machina est.
Niceph. Call. lib. 9. cap. 9 :
Ὡς ἐϰ μαγγάνης τινὸς, ἢ Θεός, τὸ
λεγόμενον, ἀπὸ μηϰανῆς.
Nec dubium, quin Græci ipsi prius a Latinis acceperint,
et a
machina suum
μάγγανον efformarint. Synaxaria
ad 29. Octob.
μαγγάνοις τισὶ πιέζεται. Vide Glossaria
Rigaltii, Meursii Fabroti et Cang.
med. Græc. col. 840.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manganus, Idem quod
Manganum. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. lib. 6. ad ann.
1224. apud Murator. tom. 6. col. 436 :
Post hæc autem Terdonenses cum Alexandrinis
apud Arquatam iverunt, et quum ibi Manganos erexissent in castrum ac ipsum præliarentur,
etc.
Chron. Malvecii apud eumdem tom. 14. col. 911 :
Erexerant quoque
petrarias, quas nos Manganos aut trabuccos dicimus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manghanum. Chron. Parmense ad ann. 872. apud Murator. tom. 9 :
Quum ordinatum esset
per Commune Parmæ exercitum facere generalem contra prædictos extrinsecos, et multa
Manghana et apparamenta fierent.
Occurrit ibid. iterum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manganellus, diminut. a
Manganus. Card. de Aragon. in Honorio III. PP. apud Murator.
tom. 3. pag. 568 :
Immissus ab adversa parte lapis Manganelli cecidit super caput
ejus (Simonis Comitis)
et comminutus expiravit.
Inventar. castri
Sommer. in Occitan. ann. 1260 :
Item iiii. fonde de Manganello,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Manganella, Idem. Charta ann. 1359. ex Bibl. reg. :
Prænominatis consulibus in
adjutorium perficiendi opus... dicti pontis de fusta, quæ nunc est in loco prædicto de
Moisiaco de resta certæ summæ fustorum, quæ pro provisione in obsedio B. Anthonini
portata fuerant, dempta tamen de fusta et resta prædicta... fusta apta et dedita ad
faciendum... Manganellas, usque ad valorem D. scutorum auri, dedimus.
Mangena, Idem quod
Manganum. Occurrit vero apud Paulum Diac. lib. 21. Histor.
Misc. Scriptorem Vitæ Lud. Pii ann. 803. Monachum Egmondan. in Chronico Belgico ann. 1160.
Albertum Aq. lib. 2. cap. 31. lib. 3. cap. 25. 41. lib. 5. cap. 31. lib. 6. cap. 2. 11.
Mangenella, diminutivum a
Mangena, hoc est, minor machina jaculatoria, apud Albertum
Aquens. lib. 7. cap. 3. et Jo. de Beka in Chron. in Joanne II. Episc. Ultraject.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangenellus, in Computo ann. 1202. apud D.
Brussel. de Usu feud. tom. 2. pag.
cxc. :
Pro turre Musterolii facienda, et de granariis et logis ad
Mangenellos, iiii. lib. et vi. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manginella. Beka de Episc. Traject. tom. 1. SS. April. pag. 218 :
Applicando
Manginellas ad quasdam turres.
Magnella, perperam pro
Mangenella, apud Galbertum in Vita Caroli Comit. Flandr. n.
181.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magnellus, in Epist. Anonymi de capta urbe CP. ann. 1204. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
786 :
Præterea quidam Ussarius suus habebat Magnellum erectum, etc.
Chronic. Arnoldi Lubec. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 723 :
Nihilominus inter duas turres quaslibet seu petraria seu Magnellus
erigitur.
Mango, Eadem notione. Vita Lud. Pii ann. 808 :
Adeo illam arietibus, Mangonibus,
vineis, et cæteris instrumentis lacessivit.
:
Chargie un macle d'or fin et de Mangons.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi vox
Mangon minus recte ad machinam bellicam, de qua mox, referri videtur. Est enim,
ni fallor, monetæ species notissima, quæ
Mancusa alio nomine nuncupabatur. Vide in
hac voce.
Mangona, in Passione S. Thyemonis Archiepiscopi Juvavensis :
Primitus eum
ligaverat, proh dolor ! ad machinam extructam, quam vulgo Mangonam appellant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonabulum. Chronicon Cornelii
Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col.
280 :
Erectis autem petrariis, Mangonabulis, fundibulis, acriter impetitum est
castrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonale, apud eumdem
Zantfliet in Chron. ibid. col. 386 :
Machinis petrariis
fundisque, et Mangonalibus circum circa sagaciter ordinatis.
Vide
Biblia.
Mangonus. Ugutio :
Librilla dicitur instrumentum librandi, id est, projiciendi
lapides in castra, Mangonus.
Mangonellus, Idem quod
Mangenella. Will. Brito lib. 7. Philipp. :
Interea grossos petraria mittit ab intus
Assidue lapides, Mangonellusque minores.
Utuntur hac notione Matthæus Paris pag. 398. 502. 516. Rigordus ann. 1190. etc.
Will. de Podio-Laurentii cap. 30. Jo. Monachus Majoris Monasterii lib. 1. Hist. Gaufredi
D. Norm. pag. 94. Godefrid. Mon. ann. 1203. idem Willelm. Brito lib. 2. Philipp. pag. 107.
116. Monachus Vallis Sarnai cap. 86. Gesta Innocentii III. PP. pag. 88. etc.
Mangonelli
navales, in Addit. ad Matth. Paris pag. 108. Chronicon Petri VI. Regis Arag. lib. 3.
cap. 24 :
Après faem la seure un Manganell de dos caxes de Barcelona après deldit
giny qui tirava en la vila.
Ita Cod. MS. pro
meranganell, apud Mich.
Carbonellum.
Mangoneau dicunt nostri Scriptores passim, Villharduinus n. 38. 86.
122. 207. Froissart. 1. vol. cap. 50. etc. Guillelmus
Guiart sub ann. 1204 :
Çà et là, avant et arrieres
Gietent Mangoniaus et perieres.
La grosse pierre arondie,
Demaine a l'aller grant bondie.
Et alibi :
En ront Mangoniaus et perieres,
Qui souvent tendent et destendent,
En destachant grans escrois rendent,
Pierres qui par l'air se remue.
MS. :
Vous peussez bugles, Mangoniaux
Veoir par dessus les carniaux.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nostri vero
non machinam jaculatoriam tantum
Mangoneau vocabant, sed etiam quidquid ex ea
emittebatur, ut observat Menagius in Origin. Gall. ex Froissart. lib. 3. cap. 118 :
Et avoient les Brabançons de tres grans engins devant la ville, qui getoient
pierres de faix et Mangoneaux jusques en la ville.
Hinc
Ovide MS. apud
Borellum :
Onques pour une tor abatre,
Ne vit-on Mangoniaux descendre
Plus briement, ne du ciel destendre
Foudre pour abatre un clocher.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangunella, in Vita Caroli Comit. Flandr. tom. 1. pag. 215 :
Securibus exciderunt
jactatoria ingenia, scilicet Mangunellas quibus lapideam domum et turrim...
prosternerent. Magnella
ex ead. Vita mox exscripsit D. Cangius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangunellum, apud Sugerium de Vita Ludovici Grossi cap. 17. Vide
Fundabulum.